Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Aprilis 2023

Ein großes Banner des Deutschland Tickets wird an der Bremer Domsheide an der Außenfassade eines Gebäudes angebracht.
Bild: Radio Bremen
  • Venditio tesserularum Germaniae efficacissima.
  • Vis nuclearis Germaniae confecta.
  • Steinmeier veniam ignoscendi petit.
  • Novus Martis planetae aspectus.
Ein großes Banner des Deutschland Tickets wird an der Bremer Domsheide an der Außenfassade eines Gebäudes angebracht.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Aprilis 2023

Venditio tesserularum Germaniae efficacissima ll Vis nuclearis Germaniae confecta ll Steinmeier veniam ignoscendi petit ll Novus Martis planetae aspectus

Bild: Radio Bremen

Venditio tesserularum Germaniae efficacissima

Societas Ferriviaria Germanica primis diebus post venditionem tesserularum hamaxostichorum vicinalium et regionalium inceptam Euronibus IL subnotatoribus venditarum appetitum maiorem emptorum notavit. Tesserulae a mense Maio validae ex Aprili mense incipiente venditabantur. Emptoribus tesserularum novarum Germaniae permittitur, ut laophoriis et hamaxostichis vicinalibus et regionalibus per omnes terras foederales concursent. Consociatio officinarum commeatus Germanarum plus quam L•C•M hominum emisse illas tesserulas taxavit. CX•C•M subnotatorum tesserularum Societatis Ferriviariae Germanicae secundum illam praenotionem tesserulam suam veterem permutabunt tesserulâ novâ Germaniae.

Vis nuclearis Germaniae confecta

Rectio foederalis Germaniae exitum de vi nucleari confecit: Tria ultima ergasteria nuclearia nomine Isar II in Bavaria situm ac Neckarwestheim II in Badenia et Virtembergia ac Emsland in Saxonia Inferiore ad Id. Apr. exstincta sunt. Hic exitus insigne magni momenti historiae rei publicae foederatae Germaniae et cardo gravis administrationis energeticae convertendae existimatur. Ea enim sola energia renovanda uti in animis habetur. Tamen Marcus Söder praeses administrorum Bavariae et factio Christianorum Democratarum dissenserunt.

Steinmeier veniam ignoscendi petit

Ad LXXX annum rebellionis in ghecto Varsoviensi Franciscus Gualterius Steinmeier, praeses rei publicae foederatae Germaniae, veniam sceleris gentis Iudaeorum exterminandi a Germanis facti petivit. In conventu memoriali Varsoviae praesidentibus Poloniae et Israelis praesentibus, Andrea Duda et Isaac Herzog, Germanicam culpam confessus est. Steinmeier primo praesidi rei publicae foederatae Germaniae in hoc memoriali conventu orationem habere concessum est. Hac rebellione anno MCMXXXXIII plus quam LVI•M Iudaeorum necati aut in castra carceralia ad exterminandos homines deportati sunt.

Novus Martis planetae aspectus

Speculatrum spatiale in Emiratibus Arabicis Coniunctis constructum, cui nomen Hope (Latine Spes) datum est, tabulam Martis novam confecit, quae ex MMM photographīīs singularibus composita est et colores naturales planetae ostendit. Dimitra Atri investigator instituti investigationis spatii cosmici ad Universitatem Novi Eboraci in Abu Dhabi siti bonitatem imaginum valde laudavit. Tabulae Martis priores factae a vehiculis spatialibus prope superficiem transientibus singula acerrima velut colles arenosos, scissuras, saxa ostenderunt. Haec nova tabula autem aspectum globalem totius planetae praebet et prospectum integrum Martis cum insignibus propriis aperit.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick April 2023

  • Deutschland-Ticket brummt.
  • Atomkraft endet in Deutschland.
  • Steinmeier bittet um Vergebung.
  • Neue Ansicht auf den Mars.

Deutschland-Ticket brummt

Die Deutsche Bahn hat in den ersten Tagen nach dem Verkaufsstart eine große Nachfrage nach dem 49-Euro-Abo für den öffentlichen Nah- und Regionalverkehr registriert. Der Verkauf des ab Mai gültigen Tickets hatte Anfang des Monats begonnen. Das neue Deutschlandticket ermöglicht bundesweite Fahrten in den Bussen und Bahnen des öffentlichen Nah- und Regionalverkehrs. Der Verband Deutscher Verkehrsunternehmen geht von rund 5,6 Millionen neuen Kunden aus. Elf Millionen Bestands-Abo-Kunden werden der Prognose zufolge auf das Deutschlandticket wechseln.

Atomkraft endet in Deutschland

Deutschland hat den Atomausstieg vollzogen: Die letzten drei Kernkraftwerke Isar 2 in Bayern, Neckarwestheim 2 in Baden-Württemberg und Emsland in Niedersachsen mit sind Mitte April vom Netz gegangen. Die Abschaltung gilt als historischer Einschnitt in der bundesrepublikanischen Geschichte und als wichtiger Markstein auf dem Weg der Energiewende, die ganz auf erneuerbare Energien setzt. Kritik an der Abschaltung kam vom bayrischen Ministerpräsidenten Markus Söder und der Bundes-CDU.

Steinmeier bittet um Vergebung

Zum 80. Jahrestag des Aufstandes im Warschauer Ghetto hat Bundespräsident Frank-Walter Steinmeier um Vergebung für das von Deutschen verübte Menschheitsverbrechen der Judenvernichtung gebeten. Bei einer Gedenkveranstaltung in Warschau zusammen mit den Präsidenten Polens und Israels, Andrzej Duda und Izchak Herzog, bekannte er sich zur deutschen Verantwortung. Steinmeier durfte als erstes deutsches Staatsoberhaupt bei diesem Gedenken eine Rede halten. Bei dem Aufstand waren 1943 mehr als 56 000 Juden getötet oder in Konzentrations- und Vernichtungslager deportiert worden.

Neue Ansicht auf den Mars

Die Raumsonde "Hope" der Vereinigten Arabischen Emirate hat eine neue Karte des Mars erstellt, die aus 3000 Einzelaufnahmen zusammengesetzt ist und den Planeten in natürlichen Farben zeigt. Dimitra Atri, Forscher am Center for Space Science der NYU Abu Dhabi, war von der Bildqualität begeistert. Frühere Mars-Karten wurden von Raumfahrzeugen erstellt, die nahe an der Oberfläche vorbeigeflogen sind und scharfe Details wie Sanddünen, Einschnitte und Felsen gezeigt haben. Diese neue Karte bietet jedoch eine vollständige globale Ansicht des Planeten und eröffnet eine frische Perspektive auf den Mars und seine einzigartigen Merkmale.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Mai 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Niederdeutsches Hörspiel

Niederdeutsches Hörspiel
Niederdeutsches Hörspiel
  • Niederdeutsches Hörspiel