Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Aprilis 2024

Ein junger Mann raucht einen Joint (Symbolfoto)
Bild: dpa | Pic One/Christian Ender
  • Cannabis delectamentis vulgi in Saxonia Inferiore et in Brema civitatibus habendis saepe illicita.
  • Exercitus nationalis rei publicae Germaniae efficacior et celerior et bellicosior fiat.
  • Archaeologi opera tectoria magnifica de bello Troiano depicta detegunt.
  • Turma Leverkusen primum campio Germanicus.
Ein junger Mann raucht einen Joint (Symbolfoto)

Nuntii Latini mensis Aprilis 2024

  • Cannabis delectamentis vulgi in Saxonia Inferiore et in Brema civitatibus habendis saepe illicita
  • Exercitus nationalis rei publicae Germaniae efficacior et celerior et bellicosior fiat
  • Archaeologi opera tectoria magnifica de bello Troiano depicta detegunt
  • Turma Leverkusen primum campio Germanicus
Bild: dpa | Pic One/Christian Ender

Cannabis delectamentis vulgi in Saxonia Inferiore et in Brema civitatibus habendis saepe illicita

Post interdictionis abrogationem tamen licitum non erat Prato Paschali Bremensi cannabim consumere. Interdictio aeque valebat in Voluptatibus Vernis Hannoverae. Iam obscurum est, ut se habeat illud caput Saxoniae Inferioris respiciens voluptates sagittariorum, quae mense Iunio incepturae sint. Regio interdictionis valentis secundum editores in Celebratione Septimanae Maiae Ansibarii habendae non instituetur. Legis praecepta se consequi. Ante LXXV Stipularum Mercatum circulo Vechtae et Mercatorum Mercatum oppido Oldenburgo habendum in consilium eundum erit cum ostentatoribus. Lex ad cannabim pertinens ait sumptum medicamenti stupefactivi iuxta iuvenes vetitum esse.

Exercitus nationalis rei publicae Germaniae efficacior et celerior et bellicosior fiat

Berolini. Forma exercitus nationalis rei publicae Germaniae, quod Bundeswehr dicitur, mutabitur et renovabitur. Quam cogitationibus per V menses versis futuro exercitui nationali Germaniae illius mutationis temporum consultam esse dixit Boris Pistorius foederalis defensionis. Hac forma nova etiam rem publicam melius defendi posse. Pistorius administer "Nemini" inquit "fines Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali invadere in mentem veniat," respiciens celebrationes illius consociationis ante LXXV annos conditae, quae mense Aprili actae sunt. In posterum unum commune imperium futurum esse, praeterea quattuor exercitus partes – terram, mare, aerem spatiumve cosmicum, cyberneticae vel informationis spatium – et imperium subsidiarium.

Archaeologi opera tectoria magnifica de bello Troiano depicta detegunt

Pompeis. Duce Gabriel Zuchtriegel archaeologo Germano Pompeis in urbe antiqua splendidum triclinium effossum est. Opus atque artificium detectum, quod in latitudinem XV metra, in altitudinem VI metra patet, magnitudine commovet. In quo opere effigies complurum hominum illius Iliadis Homericae expressae sunt et themata de bello Troiano ostenduntur. In fundo nigro depicti sunt exempli gratia Helena regina Graeca et Paris princeps Troianus, qui Helena rapta bellum a Graecis gestum contra Troiam, illam urbem in Asia sitam, effecit. In id conclave operibus tectoriis ornatum arbitrario post solis occasum homines ad habenda convivia convenisse Zuchtriegel dux excavationis dicit. Pompei anno LXXVIIII p. Chr. n. eruptione Vesuvii montis igniferi obruti cineribus mirabiliter conservati sunt.

Turma Leverkusen primum campio Germanicus

Leverkusen. Iam pridie Idus Apriles Turma Bayer Leverkusen, postquam turma Werder Bremae quinquies folle in portam ingesto victa est, exercitatore Xabi Alonso titulum campionis consecuta est – quinto die lusuum ante finem anni lusuum. Primum ex anno MMXII altera turma quam turma Bavaria Monaci campio Germanicus erit. BayArena autem, quamquam fanatices titulum campionis celebrantes campum expugnaverant, fere integra mansit.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick April 2024

  • Cannabis auf Volksfesten in Niedersachsen und Bremen oft nicht erlaubt.
  • Die Bundeswehr soll schlanker, schneller und "kriegstüchtiger" werden .
  • Archäologen entdecken spektakuläre Fresken mit Bildern zum trojanischen Krieg.
  • Leverkusen erstmals Deutscher Meister.

Cannabis auf Volksfesten in Niedersachsen und Bremen oft nicht erlaubt

Auf der Osterwiese in Bremen durfte nach der Legalisierung kein Cannabis konsumiert werden, genauso galt das Verbot für das Frühlingsfest in Hannover. Noch unklar ist, wie sich die niedersächsische Landeshauptstadt zum Schützenfest positioniert, das im Juni beginnt. Auf der Maiwoche in Osnabrück soll es keine Verbotszonen geben, so die Veranstalter. Man halte sich strikt an die gesetzlichen Vorschriften. Vor dem Stoppelmarkt in Vechta und dem Kramermarkt in Oldenburg soll es noch Beratungen mit den Schaustellern geben. Das Cannabisgesetz besagt, dass der Konsum der Droge in unmittelbarer Nähe von Minderjährigen verboten ist.

Die Bundeswehr soll schlanker, schneller und "kriegstüchtiger" werden

Die Bundeswehr bekommt eine neue Struktur. Nach fünfmonatiger Arbeit sei der Rahmen für die künftige "Bundeswehr der Zeitenwende" entschieden, so Verteidigungsminister Boris Pistorius. Die neue Struktur soll auch der Aufgabe der Landesverteidigung besser gerecht werden. "Niemand soll auf die Idee kommen, Nato-Territorium anzugreifen", sagte Pistorius mit dem Blick auf das 75-Jährige Jubiläum des westlichen Militärbündnisses, das im April gefeiert wurde. Künftig soll es ein gemeinsames operatives Führungskommando geben, daneben vier Teilstreitkräfte - Land, See, als drittes Luft/Weltraum sowie Cyber/Informationsraum - plus ein Unterstützungskommando.

Archäologen entdecken spektakuläre Fresken mit Bildern zum trojanischen Krieg

Unter der Leitung des deutschen Archäologen Gabriel Zuchtriegel wurde ein prächtiger Bankettsaal ausgegraben. Das freigelegte Kunstwerk ist mit 15 mal 6 Metern Fläche beeindruckend groß. Es besteht aus Abbildungen diverser Figuren aus Homers berühmter "Ilias" und zeigt Motive aus dem Trojanischen Krieg. Auf schwarzem Untergrund sind etwa die griechische Königin Helena und der trojanische Prinz Paris abgebildet, der durch die Entführung Helenas den Krieg der Griechen gegen die kleinasiatische Stadt auslöste. In dem Raum mit den Fresken hätten sich vermutlich Menschen nach Sonnenuntergang zu Banketten getroffen – so Ausgrabungsleiter Zuchtriegel. (Pompeji wurde 79 nach Christus durch einen Ausbruch des Vulkans Vesuv verschüttet, durch die Vulkanasche aber ungewöhnlich gut konserviert.)

Leverkusen erstmals Deutscher Meister

Mit einem 5:0 gegen Werder Bremen hat der Fußball-Bundesligist Bayer Leverkusen unter Trainer Xabi Alonso schon am 12. April den Meistertitel gewonnen – fünf Spieltage vor Saisonende. Zum ersten Mal seit 2012 wird damit eine andere Mannschaft als der FC Bayern München Deutscher Meister. Die BayArena selbst hat die Meisterfeier, inklusive Platzsturm der Fans, ohne größere Schäden überstanden.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Mai 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Morgen mit Tom Grote

Der Morgen
Der Morgen
  • Der Morgen