Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Maii 2024

ESC-Gewinner Nemo während einer Pressekonferenz
Nemo aus der Schweiz hat den Eurovision Song Contest 2024 gewonnen. Bild: Imago | TT/Andreas Hillergren
  • Plus scelerum commissorum ab hominibus a Iudaeis abhorrentibus et extremae dexterae faventibus in Saxonia Inferiore.
  • Ante XXX annos Cuniculus Freti Gallici fossus.
  • Nemo Helvetius Eurovisionis Certamine Cantionum victor discedit.
  • Victoria magni momenti – Bayer Leverkusen primus victor factus, qui nullo luso vicebatur .
ESC-Gewinner Nemo während einer Pressekonferenz

Nuntii Latini mensis Maii 2024

  • Plus scelerum commissorum ab hominibus a Iudaeis abhorrentibus et extremae dexterae faventibus in Saxonia Inferiore
  • Ante XXX annos Cuniculus Freti Gallici fossus
  • Nemo Helvetius Eurovisionis Certamine Cantionum victor discedit
  • Victoria magni momenti – Bayer Leverkusen primus victor factus, qui nullo luso vicebatur
Bild: Imago | TT/Andreas Hillergren

Plus scelerum commissorum ab hominibus a Iudaeis abhorrentibus et extremae dexterae faventibus in Saxonia Inferiore

Iniuriae ex odio Iudaeorum anno praeterito CCXVI commissae sunt, hoc anno increverunt ad CCCXXXXVIIII. Id e tabula apparet rationaria ad immanitatem politicam pertinente, quae mense Maio a ministerio interiarum rerum Hannoverae edita est. Iniuriae extremae dexterae faventium valde increverunt a MDCCCXLIV ad MMCCCXIII. Et iniuriae poena dignae ex odio homosexualium, transsexualium, mulierum, omnino crimina ex odio commissa, anno praeterito fuerunt CVIIII, hoc anno valde increvit ad CLXXXXV. Numerus similis cadit in rationem criminum doctrinis adventiciis faventium, quae increverunt a CLXIV ad CCCCII. Haec accessio continebatur progrediente actione bellica in regione Syriae Palaestinae, secundum quod nuntiatum est ab administro.

Ante XXX annos Cuniculus Freti Gallici fossus

Elisabeta II regina pridie Nonas Maias anni millesimi nongentesimi nonagesimi quarti [MDCCCCIIII] Cuniculum Freti Gallici celebratione patefecit loquens lingua Francogallica sine peccatis coram Francisco Mitterand, qui eo tempore praeses rei publicae Francogallicae erat. Hoc magnum inceptum XV•M•M•M Euronum devoravit. Ille cuniculus opus praestantissimum artis machinatorum putatur. Est enim longitudine L chilometra, quorum XXXVII chilometra sub aqua ducuntur atque LXXV metra sub maris aequore. Abhinc XXX annos praeteritos CCCCXXXX•M•M hominum vectorum cuniculum transierunt.

Nemo Helvetius Eurovisionis Certamine Cantionum victor discedit

Multis hominibus Israel certaminis participi intercedentibus Nemo cantor Helvetius Eurovisionis Certamine Cantionum victor discessit, et quidem Croatiae antecedens. Germania seriem longam ultimorum paenultimorumque locorum finiens XII locum obtinuit. Dum certamen habetur, multi homines Israel in Laciniam Gazeticam proferenti intercesserunt; Eden Golan cantrix Israelitica explausa est. Nemo, qui ipse se neque virum neque feminam esse dicit, est primus victor non binarius Eurovisionis Certaminis Cantionum LXVIII facti. Helvetiae omnino III palma data est, postquam ultimum anno MDCCCCLXXXVIII Caelina Dion cantrix Canadensis canendo Helvetiam ad victoriam duxit.

Victoria magni momenti – Bayer Leverkusen primus victor factus, qui nullo luso vicebatur

XI lusores adepti sunt, quod adhuc nullae turmae contigit. Invicti primum locum obtinuerunt. Turmae Coloniae et Darmstadii descendunt, turmae Sancti Pauli et Holsatiae Chilonii proximo tempore futuro in sodalicio primo ludent; Harrius Kane turmae Bavariae, qui XXXVI follem in portam adversariorum gessit, rex factus est follis in portam impulsorum. Turma Bremensis locum VIII in tabula egens duobus portis adepta non est.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2024

  • Mehr antisemitische und rechtsextreme Straftaten in Niedersachsen.
  • 30 Jahre Eurotunnel.
  • Nemo aus der Schweiz gewinnt den Eurovision Song Contest.
  • Historischer Sieg – Bayer Leverkusen ist der erste ungeschlagene Meister .

Lateinnachrichten Mai 2024

Mehr antisemitische und rechtsextreme Straftaten in Niedersachsen

Die Zahl judenfeindlicher Delikte stieg im Vergleich zum Vorjahr von 216 auf 349, wie aus der im Mai vom Innenministerium in Hannover vorgelegten Statistik zur politischen Kriminalität hervorgeht. Die Zahl rechter Taten erhöhte sich stark von 1844 auf 2313. Auch die Zahlen von homo-, trans- und frauenfeindlichen Straftaten als Teil der sogenannten Hasskriminalität stiegen nach Angaben des Ministeriums im Jahresvergleich massiv von 109 auf 195 an. Gleiches galt für die Zahl im Bereich "ausländischer Ideologien" - mit einem Zuwachs von sogar 164 auf 402. Der deutliche Anstieg in diesem Bereich hing nach Angaben des Ministeriums mit der Eskalation im Nahen Osten zusammen.

30 Jahre Eurotunnel

Am 6. Mai 1994 hatte Königin Elisabeth II den Eurotunnel feierlich eröffnet – in perfektem Französisch und im Beisein von Frankreichs damaligem Präsidenten Francois Mitterand. 15 Milliarden Euro hatte das kühne Großprojekt verschlungen. Der Tunnel gilt als Meisterwerk der Ingenieurskunst. Rund 50 Kilometer ist er lang, 37 Kilometer verläuft er unter Wasser – und zwar 75 Meter tief unter dem Meeresspiegel. Seit 1994 haben 440 Millionen Passagiere den Eurotunnel benutzt.

Nemo aus der Schweiz gewinnt den Eurovision Song Contest

Überschattet von Protesten gegen Israel hat die Person Nemo aus der Schweiz den Eurovision Song Contest – ESC – gewonnen – vor Kroatien. Deutschland kam auf den zwölften Platz und beendete damit die jahrelange Serie von letzten und vorletzten Plätzen. Am Rande der Veranstaltung gab es Proteste gegen das israelische Vorgehen im Gazastreifen, die israelische Sängerin Eden Golan wurde ausgebuht. Nemo ist der erste nichtbinäre Gewinner des zum 68. Mal ausgetragenen ESC und fühlt sich eigenen Worten zufolge weder als Mann noch als Frau. Für die Schweiz ist es der dritte Triumph insgesamt – zuletzt hatte 1988 die kandische Sängerin Céline Dion die Schweiz zum Sieg gesungen.

Historischer Sieg – Bayer Leverkusen ist der erste ungeschlagene Meister

Die Werkself hat etwas geschafft, was in der Geschichte der Fußball-Bundesliga einmalig ist: sie ist ungeschlagen Deutscher Meister geworden. Köln und Darmstadt steigen ab, St. Pauli und Holstein Kiel spielen in der kommenden Saison in der 1. Fußball-Bundesliga mit, Bayerns Harry Kane wurde mit 36 Treffern Torschützenkönig. Werder Bremen hatte den Sprung auf Tabellenplatz acht knapp um zwei Tore verpasst.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juni 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Classical mit Nicole Nelhiebel

Classical

Jetzt läuft:

Rigmor Gustafsson After The Rain
  • Jetzt läuft:

    Rigmor Gustafsson After The Rain