Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii 2024

Die EU-Flagge weht vor dem EU-Parlament in Straßburg.
Bild: dpa | Panama Pictures | Dwi Anoraganingrum
  • Primum locum in Germania orientali adepta, tota Germania coaluit: Factio nomine Optio Altera pro Germania victrix electionum sese sentit.
  • Solstitium aestivum ante diem duodecimum Kalendas Iulias [a.d. XII Kal. Iul.] adeptum.
  • Maximae ut creditur mundi scalpturae lapidariae historiae ante litteras scriptas detectae.
  • Admonitus et excitatio ad pugnam libertatis.
Die EU-Flagge weht vor dem EU-Parlament in Straßburg.

Nuntii Latini mensis Iunii 2024

  • Primum locum in Germania orientali adepta, tota Germania coaluit: Factio nomine Optio Altera pro Germania victrix electionum sese sentit
  • Solstitium aestivum ante diem duodecimum Kalendas Iulias [a.d. XII Kal. Iul.] adeptum
  • Maximae ut creditur mundi scalpturae lapidariae historiae ante litteras scriptas detectae
  • Admonitus et excitatio ad pugnam libertatis
Bild: dpa | Panama Pictures | Dwi Anoraganingrum

Primum locum in Germania orientali adepta, tota Germania coaluit: Factio nomine Optio Altera pro Germania victrix electionum sese sentit

Electiones hoc anno habitae X fuerunt electiones parlamenti Europaei, in quibus cives omnium nationum Europaearum creaverunt. In XXVII civitatibus, quae ad Unionem Europaeam pertinent, DCCXX legati creati sunt. Quamquam factiones populismo dextro et nationalismo faventes multis in nationibus Europae creverunt et coaluerunt, illae tres factiones moderatae, scilicet Factio Popularis Europaea, Factio Foederis Progressivi Socialistarum Democratarumque, Factio Renovandae Europae, in parlamento Europaeo novo suffragia plurima adeptae sunt. Disciplina factionis quidem sicut in Dieta Foederali Germaniae non est. In Germania autem Factio nomine Optio Altera pro Germania secundum locum post Factionem Christianorum Democratarum obtinens sese victrix sentit.

Solstitium aestivum ante diem duodecimum Kalendas Iulias [a.d. XII Kal. Iul.] adeptum

A.d. XII Kal. Iul. aestas astronomica initium cepit. Hic dies longissimus anni erat. In Orbe Arctico, dum solstitium aestivum est, sol non occidit. Numerus LXVI graduum et XXXIII minutorum hanc lineam signat, quae exempli gratia per regionem Nordlandiae in Norvegia septentrionali sitae transit. Dies longissimus anni non ubique eandem temporis longitudinem continet. Ut quisque locus enim proximus Orbi Arctico situs est, ita longissimi sunt dies circa solstitium aestivum. Itaque Bremae et Hanoverae tempus lucis diurni longius est quam Monaci vel Turici.

Maximae ut creditur mundi scalpturae lapidariae historiae ante litteras scriptas detectae

In terris Venetiolae et Columbiae scalpturae lapidariae singulares detectae sunt. Quae serpentes magnas significare videntur. Ripas Orinoci fluminis superioris et medii consternunt. Consociationes inspectorum Britannorum et Columbianorum in actis diurnariis nomine Antiquitates maximam illarum imaginum in XXXX metra porrigi referunt. Fieri potest, ut imagines serpentum et immanum myriapodorum abhinc MM annos factae sint. Hominibus documento fuisse fines denotatum feruntur. Scalpturae secundum itinera negotiatorum vel itinera statuta magni momenti historiae ante litteras scriptas sitae sunt.

Admonitus et excitatio ad pugnam libertatis

Memoria in tempore belli novi sic fit: Abhinc LXXX annos copiae Foederatorum naves longas ad litora Normanniae appulerunt. Admonitio magni momenti manet, cum pugna libertatis perpetuetur. Sic legitur nuntius veteranorum. Sonus tubae singularis personat VIIII•M CCCLXXXVII militum sepulcra apud Collevillam ad Mare, quae pars litoris Omaha Beach nominata est a Foederatis. Iosephus Biden praeses Civitatum Foederatarum Americae in eo loco, quo abhinc LXXX annos plus quam XII nationes pro liberatione Europae pugnaverunt, mundum commonet his diebus una consistere ad defendendam libertatem necesse esse. "Stamus" inquit "pro pace et stamus una. Responsum meum in aeternum solum esse potest: Sic."

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2024

Stärkste Kraft im Osten, bundesweit im Aufwind: AfD fühlt sich als Wahlgewinnerin

Die diesjährige Europawahl war die zehnte Direktwahl zum Europäischen Parlament insgesamt. In 27 Mitgliedsstaaten der Europäischen Union wurden 720 Abgeordnete gewählt. Trotz der Erfolge rechtsradikaler und nationalistischer Parteien in vielen EU-Ländern behalten die drei Fraktionen der politischen Mitte - die christdemokratische EVP, die sozialdemokratische S&D und die liberale Renew - im neuen Europaparlament die Mehrheit. Eine Fraktionsdisziplin wie im Bundestag gibt es allerdings nicht. In Deutschland wurde die AfD nach der CDU zweitstärkste Kraft und fühlt sich als Siegerin.

Sommersonnenwende am 20. Juni

Bodø. Am 20. Juni hat der astronomische Sommer begonnen. Dieser Tag war der längste des Jahres. Am Polarkreis gibt es während der Sommersonnenwende keinen Sonnenuntergang. Die Zahl 66°33`markiert diese Linie, die zum Beispiel durch den Bezirk Nordland in Nordnorwegen verläuft. Der längste Tag des Jahres umfasst nicht überall die gleiche Zeitspanne. Denn je näher ein Ort zum nördlichen Polarkreis liegt, desto länger sind die Tage rund um die Sommersonnenwende. Das bedeutet, in Bremen und Hannover hat man eine längere Tageslichtphase als zum Beispiel in München oder Zürich.

Vermutlich größte prähistorische Felsbilder der Welt entdeckt

In Venezuela und Kolumbien wurden besondere Felsgravuren entdeckt. Sie sollen offenbar große Schlangen darstellen und verlaufen entlang des Oberen und Mittleren Orinoco-Flusses. Die größte von ihnen messe mehr als 40 Meter, berichten Forschungsteams aus England und Kolumbien im Journal "Antiquity." Die Bilder von Schlangen und riesigen Amazonas-Tausendfüßlern könnten vor bis zu 2.000 Jahren entstanden sein. Sie sollen wohl als Warnung gedient haben, um bewohntes Territorium zu markieren. Die Gravuren verlaufen entlang einer wichtigen prähistorischen Handels- und Reiseroute.

Erinnerung und Aufruf zum Freiheitskampf

Gedenken in Zeiten eines neuen Krieges: 80 Jahre ist die Landung der Alliierten in der Normandie her. Das Erinnern bleibt wichtig, denn auch heute geht der Kampf um die Freiheit weiter - so die Botschaft der Veteranen. Die einsame Trompete hallt über 9.387 Gräber - hier am Omaha Beach. Und der US-Präsident Joe Biden erinnert die Welt hier, wo vor 80 Jahren über ein Dutzend Nationen für die Befreiung Europas kämpften, dass die Welt in diesen Tagen wieder zusammenstehen müsse, um die Freiheit zu verteidigen. "Wir stehen für Frieden und wir stehen zusammen. Meine Antwort dazu kann nur auf ewig ja lauten."

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juli 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Samstagnachmittag mit Kristin Hunfeld

Der Samstagnachmittag
Der Samstagnachmittag
  • Der Samstagnachmittag