Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Ianuarii 2024

Drohnenaufnahme der überschwemmten Gebiete in Bremen Borgfeld.
Die Hochwasserlage in Niedersachsen und Bremen hat sich entspannt. Bild: Feuerwehr Bremen
  • Controversia de oleo Dieseliano agriculturae habita pergitur.
  • Perceptiones initiales post aquam magnam in Saxonia inferiore et Brema civitatibus ortam.
  • Suffragia principialia in Civitatibus Foederatis Americae feruntur.
  • Memoria Francisci Beckenbauer celebrata.
Drohnenaufnahme der überschwemmten Gebiete in Bremen Borgfeld.

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2024

  • Controversia de oleo Dieseliano agriculturae habita pergitur
  • Perceptiones initiales post aquam magnam in Saxonia inferiore et Brema civitatibus ortam
  • Suffragia principialia in Civitatibus Foederatis Americae feruntur
  • Memoria Francisci Beckenbauer celebrata
Bild: Feuerwehr Bremen

Controversia de oleo Dieseliano agriculturae habita pergitur

Collegium rerum fiscalium, quod est pars Dietae Foederalis Germaniae, rationem accepti et expensi anni MMXXIV decrevit, in qua etiam parsimonia olei Dieseliani agriculturae consulta est. Sodales coitionis illa consilia iam commutaverunt, cum impensas olei Dieseliani agriculturae non tanto parcerent, quanto antea vellent. Dixerunt enim fore, ut beneficia tributi minoris non subito conficerentur, sed gradatim tollerentur. Quo facto milia agricolarum contra haec consilia per multas hebdomadas cum tractoribus et manifestationibus intercedunt. Nam confoederatio agricolarum petit, ut consilia constituta revocentur.

Perceptiones initiales post aquam magnam in Saxonia inferiore et Brema civitatibus ortam

Circuli terrae plures ut exempli gratia circulus Cellensis coguntur munitiones exstruere contra aquas magnas. Christianus Meyer rerum externarum administer Saxoniae Inferioris moles et aggeres firmare praecipue in animo habet. Circulo Osterholz opus esse videtur, ut munitiones aquae magnae ad Voerpem fluvium sitae nonnullis locis resarciantur. Summi magistratus Hannoverae siti atque senatus Bremensis civibus nocitis auxilia pecuniaria praesentia polliciti sunt. Interea aquae magnae in Saxonia Inferiore et in civitate Bremensi porro defluentes recedunt.

Suffragia principialia in Civitatibus Foederatis Americae feruntur

Series longa suffragiorum principialium intra factiones ad creandum praesidem initium cepit; praeses ipse mense Novembri creabitur. Apud Democraticos Iosephum Biden, qui iam munere praesidis fungitur, denuo candidatum praesidis nominatum iri paene constat. Apud Republicanos Donaldus Trump aemulos factionis suae cunctis in civitatibus longe superat. Sed adhuc incertum est, quatenus quaestiones forenses huius praesidis pristini denique ad petitionem suam muneris praesidis valeant.

Memoria Francisci Beckenbauer celebrata

Monaci. Franciscus Beckenbauer, pedilusor illustrissimus, in coemeterio Monacensi nomine Perlacher Forst silentio suis tantum praesentibus humatus est. Illi, qui LXXVIII annos natus mortem obiit, in Arena Societatis (nomine Germano Allianz) magnis cum celebritatibus memorialibus vale dictum est. Ille pedilusor praeclarus valde laudatus est, sed res nomine fabula aestiva non tota patefacta famam eius laesit. Beckenbauer et pedilusor et exercitator victor Certaminis Mundani, instructor Certaminis Mundani Pedilusorii, quod anno MMVI in Germania habitum est, interea praeses Bavariae Monaci, actor celeberrimus praeconiorum mercatoriorum erat.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Januar 2024

  • Agrardiesel-Streit geht weiter.
  • Erste Lehren nach dem Hochwasser in Niedersachsen und Bremen.
  • Vorwahlen in den USA haben begonnen.
  • Gedenkfeier für Franz Beckenbauer .

Agrardiesel-Streit geht weiter

Der Haushaltsausschuss des Bundestags hat den Etat 2024 beschlossen und damit auch vorgesehene Einsparungen, die den Agrardiesel betreffen. Die Koalition hatte die Pläne schon abgeschwächt. Die Steuervergünstigungen für Bauern sollen demnach nicht auf einen Schlag enden, sondern schrittweise auslaufen. Seit Wochen protestieren Tausende Landwirte dagegen mit Treckern und Kundgebungen. Der Bauernverband fordert die Rücknahme der Pläne.

Erste Lehren nach dem Hochwasser in Niedersachsen und Bremen

Mehrere Kreise wie beispielweise der Landkreis Celle sehen die Notwendigkeit, den Hochwasserschutz auszubauen. Niedersachsens Umweltminister Christian Meyer will vor allem die Instandhaltung der Deiche priorisieren. Aus Sicht des Landkreises Osterholz müssen die Hochwasserschutzanlagen der Wörpe an einigen Stellen verbessert werden. Die Landesregierung in Hannover sowie der Bremer Senat haben Betroffenen finanzielle Soforthilfen zugesagt. Unterdessen entspannt sich die Hochwasserlage in Niedersachsen und Bremen weiter.

Vorwahlen in den USA haben begonnen

Die lange Serie der Vorwahlen der Parteien für die anstehende Präsidentschaftswahl im November haben begonnen. Bei den Demokraten ist Amtsinhaber Joe Biden die erneute Nominierung als Präsidentschaftskandidat so gut wie sicher. Bei den Republikanern liegt Donald Trump landesweit deutlich über seinen parteiinternen Konkurrenten. Noch ist aber unklar, welche Auswirkungen die juristischen Probleme des ehemaligen Präsidenten auf seine Präsidentschaftsbewerbung am Ende haben werden.

Gedenkfeier für Franz Beckenbauer

Fußball-Legende Franz Beckenbauer ist in aller Stille und im engsten Familienkreis auf dem Münchner Friedhof Perlacher Forst beigesetzt worden. In der Allianz Arena wurde der verstorbene 78-Jährige dagegen mit einer großen Gedenkfeier verabschiedet. Beckenbauer war zur Lichtgestalt geworden, nur die nie ganz aufgeklärte "Sommermärchen-Affäre" hatte das Bild getrübt. Franz Beckenbauer war Weltmeister als Spieler und als Trainer, Organisator der Heim-WM 2006, dazwischen Bayern-Präsident und Werbe-Ikone.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Februar 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Sounds

Jetzt läuft:

Mayer Hawthorne Back Seat Lover
  • Als nächstes läuft:

  • Um 20:40 Uhr läuft: Maia Sharp Too Far Now
  • Jetzt läuft:

    Mayer Hawthorne Back Seat Lover
  • Davor lief:

  • Um 20:32 Uhr lief: Josh Ritter Showboat
  • Um 20:24 Uhr lief: Robert Forster Tender Years
  • Um 20:20 Uhr lief: Dekker Popped The Top
  • Um 20:15 Uhr lief: The 1975 Chocolate
  • Um 20:10 Uhr lief: Siv Jakobsen Gardening
  • Um 20:07 Uhr lief: Erdmöbel Bernoulli-Effekt
  • Um 20:04 Uhr lief: Elise Legrow Going Back Where I Belong
  • Um 19:57 Uhr lief: Hugh Coltman She Signs Her Name
  • Um 19:52 Uhr lief: Cleo Panther Not Afraid To Lose

Sounds mit Sophia Fischer