Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii 2024

Der neue Fernbus-Terminal am Bremer Hauptbahnhof.
Der neue Fernbusterminal wurde in Bremen eröffnet. Bild: Radio Bremen
  • Vexillum Sueciae ante praesidium Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali propositum.
  • Oppenheimer triumphat apud largitionem praemiorum Academiae.
  • Mansio capitalis laophoriorum homines inter urbes transportantium XV•M•M Euronum constans aperta.
Das neue Fernbus-Terminal von oben

Nuntii Latini mensis Martii 2024

  • Vexillum Sueciae ante praesidium Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali propositum
  • Oppenheimer triumphat apud largitionem praemiorum Academiae
  • Mansio capitalis laophoriorum homines inter urbes transportantium XV•M•M Euronum constans aperta
Bild: Radio Bremen

Vexillum Sueciae ante praesidium Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali propositum

Cum Suecia secundum praecepta ad Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali accessisset, vexillum venetum flavumque ante illud praesidium foederis ad defendendum icti subductum est. Quo facto vexillum Sueciae inter vexilla Hispaniae et Turciae flat. XXXII vexillis enim XXXII nationes repraesentantur. Sententiam autem communem "Unus pro omnibus, omnes pro uno" nunc etiam terrae suae valere Ulf Kristersson praeses administrorum Sueciae dixit. Is atque Ioannes Stoltenberg secretarius generalis ac Victoria principissa celebritatibus interfuerunt. Sed socius novus eius Consociationis interim armis nuclearibus Civitatum Foederatarum Americae in proprio territorio publico statuendis non studet.

Oppenheimer triumphat apud largitionem praemiorum Academiae

Pellicula a Christophoro Nolan dispositore scaenarum facta de illo viro, qui pater bombae atomicae dicitur, hoc anno apud largitionem praemiorum Academiae pellicula optima anni MMXXIII celebrata est et omnino septem praemia tulit. Iam ante largitionem tredecim nominationibus affecta gratiosa lucida esse videbatur. Spes vero Germanorum posita in hoc expetito tropaeo expleta non est. Nam neque Sandra Hueller actrix neque Ilker Catak neque Gulielmus Wenders dispositores scaenarum participes praemiorum facti sunt. Olaus Scholz cancellarius foederalis Germaniae quidem his tribus nominatis gratias agens eos artem pellicularum Germanicarum magnifice praestitisse dixit. Et pellicula titulo Barbie, quamquam una cum Oppenheimer pellicula pars phaenomeni, quod Barbenheimer dicitur, in numero pellicularum quaestuosissimarum anni praeteriti erat, pariter praemiis affecta non est.

Mansio capitalis laophoriorum homines inter urbes transportantium XV•M•M Euronum constans aperta

Mansio capitalis laophoriorum nova apud stationem ferriviariam capitalem Bremensem anno serius, quam in animis habebatur, aperta est. Exaedificationis inceptio bis differenda erat propter angustias conferendarum partium structurae electronicarum. Illa mansio capitalis laophoriorum nova pro mansione, quae adhuc apud Viam Latam patuerat, exstructa et latrinis ornata est. Praeterea vectores vires accumulatorum telephonorum gestabilium suorum recreare possunt. Ozlem Unsal senatrix mobilitatis mansionem capitalem laophoriorum novam appellavit tesseram visitationis bonam Bremae civitatis oblatam hospitibus, qui ex tota Germania Europaque adveniunt. In numero locorum petitorum, quo laophoria tendunt, Lutetia, Amstelodamum, Varsovia, Hamburgum, Berolinum habentur.

OPTAMVS VT SIT VOBIS PASCHA HILARIS!

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick März 2024

  • Schwedische Flagge vor Nato-Hauptquartier.
  • "Oppenheimer" räumt bei den Oscars ab.
  • 15 Millionen Euro teures Fernbusterminal eröffnet.

Schwedische Flagge vor Nato-Hauptquartier

Nach dem formellen Beitritt Schwedens in die Nato wurde vor dem Hauptquartier des Verteidigungsbündnisses die blau-gelbe Flagge gehisst. Schwedens Flagge weht seitdem zwischen der Flagge Spaniens und der Flagge der Türkei. 32 Flaggen repräsentieren 32 Nationen. Das gemeinsame Motto: "Alle für einen, einer für alle" gelte nun auch für sein Land, sagte Schwedens Ministerpräsident Ulf Kristersson. Er sowie Nato-Generalsekretär Jens Stoltenberg und die schwedische Kronprinzessin Victoria hatten an den Feierlichkeiten teilgenommen. Das neue Nato-Mitglied Schweden hat vorerst kein Interesse daran, US-Atomwaffen auf seinem Staatsgebiet zu stationieren.

"Oppenheimer" räumt bei den Oscars ab

Los Angeles. Der Film von Regisseur Christopher Nolan über den "Vater der Atombombe" wurde bei der diesjährigen Oscar-Verleihung als bester Film des Jahres ausgezeichnet und hat insgesamt sieben Oscars gewonnen. Mit 13 Nominierungen war er als klarer Favorit in die Verleihung gegangen. Die deutschen Hoffnungen auf die begehrte Trophäe haben sich nicht erfüllt. Schauspielerin Sandra Hüller und die Regisseure Ilker Catak und Wim Wenders gingen leer aus. Bundeskanzler Olaf Scholz dankte den drei Nominierten und sagte, sie hätten den deutschen Film „großartig“ vertreten. Der Film „Barbie" - neben "Oppenheimer" als Teil des "Barbenheimer"-Phänomens einer der großen Kassenschlager des vergangenen Jahres – konnte sich ebenfalls nicht durchsetzen.

15 Millionen Euro teures Fernbusterminal eröffnet

Ein Jahr später als geplant ist der neue Busbahnhof am Bremer Hauptbahnhof eröffnet worden. Wegen Lieferengpässen bei elektronischen Bauteilen musste der Start zweimal verschoben werden. Das neue Fernbusterminal ersetzt die bisherige Haltestelle am Breitenweg und ist auch mit Toiletten ausgestattet. Außerdem können Fahrgäste dort ihre Handys laden. Mobilitätssenatorin Özlem Ünsal nannte den neuen Busbahnhof eine "gute Visitenkarte Bremens für Gäste aus ganz Deutschland und Europa". Zu den Reisezielen gehören unter anderem Paris, Amsterdam, Warschau, Hamburg oder Berlin.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. April 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Die Nacht

Die Nacht

Jetzt läuft:

Toi et Moi L'Heure De Danse
  • Jetzt läuft:

    Toi et Moi L'Heure De Danse