Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iulii 2023

Porträt von Andreas Bovenschulte
Andreas Bovenschulte ist der alte und neue Bürgermeister in Bremen. Bild: dpa | Sina Schuldt
  • Sueciam in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali accipi licet.
  • Bovenschulte Bremae civium magister manet.
  • Milan Kundera scriptor mortuus.
  • Regi Vimbledoniae regnum ablatum.
Porträt von Andreas Bovenschulte

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii

  • Sueciam in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali accipi licet
  • Bovenschulte Bremae civium magister manet
  • Milan Kundera scriptor mortuus
  • Regi Vimbledoniae regnum ablatum
Bild: dpa | Sina Schuldt

Sueciam in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali accipi licet

Recep Tayyip Erdoğan praeses Turciae postquam per menses restitit, denique concessit, ut Suecia in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali acciperetur. Ioannes Stoltenberg enim, secretarius generalis Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, impetravit, ut Erdogan et Ulf Kristersson, praefectus regni Suecici, Vilnae in urbe Lituaniae, compositione convenirent. Suecia invicem cum Turcia pactum quoddam securitatem praestandi iniit, quo se perpetuo contra tromocratiam proeliari promisit. Nam Turcia Sueciam sodalibus factionis operariorum Curdistaniae refugium exprobrabat.

Bovenschulte Bremae civium magister manet

Andreas Bovenschulte et prior et novus civium magister Bremae est. L diebus late transactis post electionem coetus oratorum popularium civitatis Bremensis legati IL ex LXXXVI suffragiis latis illum Democratam Socialem praefectum senatus creaverunt. Deinde IX senatrices et senatores, et quidem V pro factione Democratarum Socialium, II pro factione Viridium, II pro factione Sinistrorum, creati sunt. III senatores novi creati sunt, in quorum numero Ozlem Unsal habetur, quae prius legata factionis Democratarum Socialium sedem in coetu oratorum popularium civitatis Slesvici et Holsatiae adepta erat. Hinc illa senatrix ordinem senatus structuarium et ordinem commeatus Bremae ducet.

Milan Kundera scriptor mortuus

Milan Kundera, Civis Bohemicus et Francogallicus LXXXXIV annos natus, unus ex gravissimis suae aetatis scriptoribus Europae, mortuus est. Fabula Milesia sua titulo Intolerabilis Exsistentiae Levitas anno MDCCCCIV toto in orbe terrarum gloriam consecutus est. Kundera curator conspicuus motus socialistici liberationis nomine Ver Pragense promotus est. Eo motu proflicto ille anno MDCCCCLXXV in Francogalliam transmigravit. Saepe candidatus Praemii Nobeliani litterarum habebatur, nec umquam ei tributum est.

Regi Vimbledoniae regnum ablatum

Carolus Alcaraz regnanti regi Vimbledoniae regnum ademit. Ille enim Hispanus XX annos natus ultimo ludo certaminum Vimbledonensium CXXXVI tenilusorum Angliae omnis vicit Novac Diokovic tenilusorem Serbicum XVI annis ei antecedentem V in partibus ludi. Diokovic cladem aequo animo tulit etiam lepōre delectans. „Putabam“ inquit „arenae campo vel campo duro mihi difficultates allatum iri, at tamen minime campo graminoso.“ Quod dixit ad Alcaraz in celebratione palmarum. Ceterum Alcaraz victor certaminum Vimbledonensium minimus natu est post Borisium Becker. Et primus victor est ab anno MMIII, cui nomen non est Rogerius Federer nec Raphael Nadal nec Andreas Murray nec Diokovic.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juli 2023

  • Schweden kann Nato-Mitglied werden.
  • Bovenschulte bleibt Bremens Bürgermeister .
  • Milan Kundera gestorben.
  • König von Wimbledon enthront .

Schweden kann Nato-Mitglied werden

Nach monatelangem Widerstand machte der türkische Präsident Recep Tayyip Erdoğan den Weg für den schwedischen Nato-Beitritt frei. Nato-Generalsekretär Jens Stoltenberg hatte den Vergleich mit Erdoğan und dem schwedischen Regierungschef Ulf Kristersson in der litauischen Hauptstadt Vilnius erreicht. Im Gegenzug schloss Schweden mit der Türkei einen "Sicherheitspakt" und sagte darunter einen "anhaltenden Kampf gegen den Terrorismus" zu. Die Türkei warf Schweden vor, Zufluchtsort für Mitglieder der Arbeiterpartei Kurdistans (PKK) zu sein.

Bovenschulte bleibt Bremens Bürgermeister

Andreas Bovenschulte ist der alte und neue Bürgermeister in Bremen. Gut sieben Wochen nach der Landtagswahl hat die Bürgerschaft den Sozialdemokraten mit 49 von 86 abgegebenen Stimmen zum Präsidenten des Senats gewählt. Danach wurden die acht Senatorinnen und Senatoren gewählt. Die SPD stellt fünf, die Grünen und die Linke jeweils zwei. Drei Politiker sind neu in der Senatsriege. Zu ihnen zählt Özlem Ünsal, die früher als SPD-Abgeordnete im Landtag von Schleswig-Holstein saß. Sie wird nun in Bremen das Bau- und Verkehrsressort leiten.

Milan Kundera gestorben

Milan Kundera, einer der bedeutendsten europäischen Schriftsteller seiner Generation, ist tot. Der tschechische und französische Staatsbürger starb im Alter von 94 Jahren. Mit seinem Roman "Die unerträgliche Leichtigkeit des Seins" erlangte Kundera 1984 Weltruhm. Kundera wurde er zu einem prominenten Vertreter der sozialistischen Demokratiebewegung "Prager Frühling". Nach dessen Niederschlagung ging er 1975 nach Frankreich. Oft wurde er als Kandidat für den Literaturnobelpreis gehandelt, doch kam es nie dazu.

König von Wimbledon enthront

Carlos Alcaraz hat den herrschenden König von Wimbledon gestürzt. Der 20 Jahre alte Spanier besiegte im Endspiel der 136. "All England Championships" den 16 Jahre älteren Serben Novak Djokovic in fünf Sätzen. Djokovic nahm die Niederlage gefasst und sogar mit ein bisschen Humor. "Ich dachte, ich hätte mit dir Probleme auf Sand oder auf Hartplatz, aber doch nicht auf Rasen", sagte er bei der Siegerehrung an Alcaraz gewendet. Alcaraz ist der jüngste Wimbledonsieger seit Boris Becker und der erste seit 2003, der nicht Roger Federer, Rafael Nadal, Andy Murray oder Djokovic heißt.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. August 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Nachmittag mit Marius Zekri

Der Nachmittag

Jetzt läuft:

Matt Simons Open Up
  • Jetzt läuft:

    Matt Simons Open Up