Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Octobris 2023

Ein Haus brennt
Mit dem Angriff der radikalislamischen Hamas vom 7. Oktober 2023 auf Israel hat ein weiterer Krieg im Nahen Osten begonnen. Bild: Radio Bremen
  • Bellum in Israel civitate et in Palaestina regione inceptum.
  • Praemium Litterarum Germanarum Antonio Schachinger attribuitur.
  • Tirocinium prosperum Nagelmanni positum.
  • Volumen ante duo milia annorum scriptum nunc explicatum .
Ein Haus brennt

Nuntii Latini mensis Septembris 2023

  • Bellum in Israel civitate et in Palaestina regione inceptum
  • Praemium Litterarum Germanarum Antonio Schachinger attribuitur
  • Tirocinium prosperum Nagelmanni positum
  • Volumen ante duo milia annorum scriptum nunc explicatum
Bild: Radio Bremen

Bellum in Israel civitate et in Palaestina regione inceptum

Die festo Iudaeorum nomine Simhat Tora (id est Gaudium Legis) Israel civitas inopinans oppressa est actione militari late patente e lacinia Gazetica gesta a Commotione Rebellionis Islamicae nomine Hamas. Civitas Israel respondit missione missilium et impetu copiarum. His rebus adhuc plus quam MMM hominum interfecti sunt in utraque parte et plus quam CC Israelis civium abducti sunt obsides in laciniam Gazeticam. Haec incursio subita fuit gravissima oppressio a bello Iom Cippur (id est Die Expiationis) gesto, abhinc accurate L annos. Ex quo legati multarum gentium student placationi conflictationis.

Praemium Litterarum Germanarum Antonio Schachinger attribuitur

Antonius Schachinger scriptor Austriacus est laureatus novus Praemii Litterarum Germanarum. Schachinger enim pro fabula Romanensi, quam titulo „Echtzeitalter“ (id est lingua Latina „Tempora realia“) inscripsit, Francofurti ad Moenum laurea coronatus est. Qua in fabula de Tillo adulescente Vindobonensi agitur, qui ludis computatoriis mundum suum expugnat ibique locum imaginationis atque libertatis reperit. Iudices praemiorum dixerunt se Schachinger coronavisse propterea, quod ille "modo narrandi excellenti et his temporibus convenienti" verbis suis quaestionem tractaret, ubinam litterae in societate locum haberent.

Tirocinium prosperum Nagelmanni positum

Iulianus Nagelsmann foederalis excitator novus tirocinium prosperum posuit. Turma eius enim plena gaudii ludendi folli semel quidem in portam suam, sed ter in portam adversariorum ingesto in Civitatibus Foederatis Americae merito vicit. Qua victoria illa turma octo menses ante certamen Europaeum pediludii, quod in Germania fiet, studium et alacritatem rursus inflammavit. Et cum victoriam iam perdere viderentur, tamen Ilcaias Gundogan praefectus turmae et Nicolaus Fullkrug et Gamal Musiala follem in portam adversariorum ingesserunt atque ita fortuna Hartfordiae, in capite civitatis Connecticutae, versa est. Philadelphiae autem secundus lusus turmae nationalis virorum Germaniae contra turmam Mexicanorum, quae Poculum Aureum vicerat, neque victoria neque clade folle bis in portas utriusque turmae ingesto finitus est.

Volumen ante duo milia annorum scriptum nunc explicatum

Unum ex multis voluminibus, quae ignibus a. LXXVIIII p. Chr. n. ex Vesuvio monte erumpentibus combusta sunt, nunc primum et partim explicatum est. Investigatores universitatis Kentuckensis particularum acceleratris et tomographia radiographica et intellegentia artificiali utebantur, ut verba antiqua restituerent. Concursūs gratia nominis 'Vesuvius challenge' atque largitorum liberalissimorum gratia contigit, ut primi progressus fierent. Lucas Farritor, disciplinae informaticae studens, algorithmo quodam vocabulum Graecum 'Πορφυρας' – lingua Latina 'purpureus' significans - detexit. Iosepho Nader Aegypto, qui in Universitate Libera Berolinensi studiorum causa versatur, paulo post contigit, ut etiam plurimos versus patefaceret. Hic successus magni momenti est ad servandam scientiam antiquitatis ex Pompeis Herculaneoque oppidis.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2023

  • Krieg in Israel und Palästina.
  • Deutscher Buchpreis geht an Tonio Schachinger.
  • Gelungenes Debüt für Nagelsmann.
  • 2000 Jahre alte Schriftrolle entziffert .

Krieg in Israel und Palästina

Israel ist am jüdischen Feiertag Simchat Tora (Freude an der Tora) von einer großangelegten Militäraktion der islamistischen Hamas aus dem Gaza-Streifen überrascht worden. Israel antwortete mit Raketenbeschuss und einer Armeeoffensive. Dabei wurden bislang mehr als 3.000 Menschen auf beiden Seiten getötet und mehr als 200 Israelis als Geiseln in den Gaza-Streifen verschleppt. Es war der schwerste Angriff auf Israel seit dem Yom-Kippur-Krieg vor genau 50 Jahren. Die internationale Diplomatie bemüht sich seitdem um eine Deeskalation des Konflikts.

Deutscher Buchpreis geht an Tonio Schachinger

Der österreichische Autor Tonio Schachinger ist neuer Preisträger des Deutschen Buchpreises. Schachinger wurde in Frankfurt am Main für seinen Roman "Echtzeitalter" ausgezeichnet. Dieser erzählt die Geschichte des Wiener Teenagers Till, der mit Computerspielen seine Welt erobert und dort einen Ort der Fantasie und Freiheit findet. Die Jury begründete die Auszeichnung Schachingers damit, dass dieser "auf erzählerisch herausragende und zeitgemäße Weise" in seinem Text die Frage nach dem gesellschaftlichen Ort der Literatur verhandle.

Gelungenes Debüt für Nagelsmann

Julian Nagelsmann gelang als neuem Bundestrainer ein erfolgreiches Debüt. Mit dem verdienten 3:1 (1:1)-Erfolg in den USA hatte sein spielfreudiges Team acht Monate vor der Heim-EM wieder mehr Lust auf die Fußball-Nationalmannschaft entfacht. Nach einem Rückstand drehten Kapitän Ilkay Gündogan, Niclas Füllkrug und Jamal Musiala mit ihren Toren die Begegnung in Hartford/Connecticut. Die zweite Partie der deutschen Fußballnationalmannshaft der Männer endete in Philadelphia gegen den Gold-Cup-Gewinner Mexiko mit einem 2:2-Unentschieden.

2000 Jahre alte Schriftrolle entziffert

Eine der vielen beim Vesuvausbruch des Jahres 79 n.Chr. verkohlten Schriftrollen aus Herculaneum konnte erstmals ansatzweise entziffert werden. Wissenschaftler der Universität von Kentucky nutzten Teilchenbeschleuniger, Röntgentomografie und Künstliche Intelligenz, um die antiken Texte zu rekonstruieren. Dank der 'Vesuvius Challenge' und großzügiger Sponsoren sind erste Durchbrüche gelungen. Ein Informatik-Student, Luke Farritor, entdeckte mit Hilfe eines Algorithmus das griechische Wort 'Πορφυρας' (Porphyras), was 'purpurfarben' bedeutet. Dem Ägypter Youssef Nader, der zur Zeit an der TU Berlin studiert, gelang es kurz darauf, sogar mehrere Textzeilen sichtbar zu machen. Dieser Erfolg markiert einen Meilenstein in der Rettung des antiken Wissens aus den Städten Pompeji und Herculaneum.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. November 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Klassikwelt mit Sophia Fischer

Klassikwelt
Klassikwelt
  • Klassikwelt