Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Augusti 2023

Die spanische Frauenfußballnationelmannschaft feiert den WM-Sieg
Bild: dpa | empics/Zac Goodwin
  • Milia hominum incendiis in Europa et Canada ardentibus sollicitantur.
  • Pedilustrices Hispanicae certaminis mundani victrices egrediuntur.
  • Factio Sinistrorum gravi perturbatione affecta.
  • Puer Bremensis nummum Romanum antiquum invenit.
Die spanische Frauenfußballnationelmannschaft feiert den WM-Sieg

Nuntii Latini mensis Augusti 2023

  • Milia hominum incendiis in Europa et Canada ardentibus sollicitantur
  • Pedilustrices Hispanicae certaminis mundani victrices egrediuntur
  • Factio Sinistrorum gravi perturbatione affecta
  • Puer Bremensis nummum Romanum antiquum invenit
Bild: dpa | empics/Zac Goodwin

Milia hominum incendiis in Europa et Canada ardentibus sollicitantur

Mense Augusto ubique mundi tam vehementer ardebat, ut raro temporibus praeteritis accidit. Nivaria et Havaiis in insulis et in Canada et in Graecia flammae multas partes harum terrarum vastaverunt. Cum incendia silvarum multis in regionibus esse soleant, tamen tantus numerus incendiorum novus et insolitus est. Haec ratione et necessitate solis, silvis, paludibus exsiccandis consequi dixit Ioannes Georgius Goldammer, qui sedem centralem vigiliarum universalium incendiorum in Universitate Friburgo Brisgoviae regit. Caelum antea plerumque frigidum ac umidum fuisse.

Pedilustrices Hispanicae certaminis mundani victrices egrediuntur

Pedilustrices Hispanicae in luso finali certaminis mundani fabulose luserunt contra victrices Anglicas certaminis Europaei et primum titulum adeptae sunt. Turma enim exercitatore controverso nomine Georgio Vilda duce Sydneii turmam Anglicam sub Sarina Wiegmann exercitatrice folle semel in portam ingesto vicit. Supremus follis pro victricibus novis certationis mundanae XXVIIII minuta in portam ab Olga Carmona, quae ductrix turmae optime ludentis erat, ingestus est. Hominibus paene LXXVI•M spectantibus Maria Earps, ianitrix Angliae, iactum poenalem a Genoveva Hermoso factum arcuit.

Factio Sinistrorum gravi perturbatione affecta

Dietmarius Bartsch dux partis legatorum popularium, postquam Amira Mohamed Ali collega eius decessum suum de munere praesidis adnuntiavit, munus ducis factionis Sinistrorum abdicavit. Dies, qui est electioni ducum novorum factionis Sinistrorum pro conventu foederali destinatus, constitutus est in diem a.d. IV. Non. Sept. Mohamed Ali causam consilii sui attulit rationem, qua principes factionis cum Sahra Wagenknecht egissent. Quae institutionem factionis propriae disputat. Legatis factionis Sinistrorum dietae foederalis, si plures sodales amittat, damnum status partis legatorum impendet.

Puer Bremensis nummum Romanum antiquum invenit

Uta Halle, archaeologa Bremensis, mense Augusto nummum Romanum antiquum ante MDCCC annos conflatum ostendit. Anno proximo puer quidam nomine Biarne, qui tunc VIII annos natus erat, hunc nummum effigiem Caesaris Marci Aurelii* ostendentem in arca arenae ludi sui in Arsten vico Bremensi siti invenit. Adhuc duo tantum nummos comparabiles Imperii Romani in territorio urbano Bremensi inventos esse Uta Halle dicit. Exemplar nunc detectum vel pecunia externa vel res memorialis vel res undis in litus lata in meridiem urbis Bremae pervenerit.

*Marcus Aurelius anno p.Chr. n. CXXI natus anno p. Chr. n. CLXXX  mortuus est.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick August 2023

  • Brände in Europa und Kanada halten Zehntausende in Atem.
  • Spanierinnen werden Fußball-Weltmeisterinnen.
  • Linkspartei in der Krise.
  • Bremer Junge findet alte Römer-Münze .

Brände in Europa und Kanada halten Zehntausende in Atem

Im August brannte es weltweit so heftig wie selten zuvor. Auf Teneriffa, auf Hawaii, in Kanada und Griechenland erfassten die Flammen weite Landesteile. Waldbrände sind in vielen Regionen üblich, allerdings nicht in diesen Ausmaßen. "Das ist programmiert durch die Austrocknung der Böden, der Wälder und der Feuchtgebiete", sagt Johann Georg Goldammer vom Zentrum für Globale Feuerüberwachung an der Universität Freiburg leitet. Das Klima sei früher vorwiegend kalt und feucht gewesen.

Spanierinnen werden Fußball-Weltmeisterinnen

Spaniens Fußballerinnen haben im WM-Finale Englands Europameisterinnen entzaubert und erstmals den Titel gewonnen. Das Team des umstrittenen Trainers Jorge Vilda besiegte in Sydney die Auswahl von Sarina Wiegman mit 1:0. Das entscheidende Tor für die enorm spielstarken neuen Weltmeisterinnen gelang Kapitänin Olga Carmona in der 29. Minute. Englands Torhüterin Mary Earps hielt vor 75.784 Zuschauern einen Handelfmeter von Jennifer Hermoso

Linkspartei in der Krise

Nach seiner Ko-Vorsitzenden Amira Mohamed Ali gibt auch Dietmar Bartsch seinen Posten als Fraktionschef der Partei "Die Linke" auf. Die Wahl der neuen Führung der Linksfraktion im Bundestag steht am 4. September an. Mohamed Ali hatten Ihren Schritt unter anderem mit dem Umgang der Parteispitze mit Sahra Wagenknecht begründet. Diese erwägt die Gründung einer eigenen Partei. Die Bundestagsabgeordneten der Linkspartei könnten beim Verlust weiterer Mitglieder ihren Fraktionsstatus verlieren.

Bremer Junge findet alte Römer-Münze

Die Bremer Landesarchäologie Ulla Halle hat im August eine 1.800 Jahre alte römische Münze präsentiert. Im vergangenen Jahr hatte der damals achtjährige Bjarne das Geldstück mit dem Konterfei des Kaisers Marc Aurel (121-180) im Sandkasten seiner Grundschule im Bremer Stadtteil Arsten gefunden. Laut Uta Halle sind bisher nur zwei vergleichbare Münzen aus dem Römischen Reich auf Bremer Stadtgebiet gefunden worden. Das jetzt aufgespürte Exemplar könnte als Devise, als Souvenir oder als angespültes Strandgut in den Süden Bremens gelangt sein.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. September 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Klassikwelt in concert mit Sophia Fischer

Klassikwelt in concert
Klassikwelt in concert
  • Klassikwelt in concert