Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis februarii 2024

Choreografie in grün-weißen Farben im gesamten Weser-Stadion anlässlich des 125. Jubiläums des Vereins vor dem Heidenheim-Spiel.
125 Jahre Werder - das feierten die Fans am 10. Februar mit einer Choreografie im Weserstadion. Bild: dpa | Carmen Jaspersen
  • Homines exsternati propter mortem Navalni adversarii Putin.
  • VI fercula, XII orationes: Convivium Instructorum Bremense CCCCLXXX actum.
  • Carolus rex pro votis toto orbe terrarum ad valetudinem restituendam missis gratias agit.
  • Congratulationes ex animo habeantur.
Choreografie in grün-weißen Farben im gesamten Weser-Stadion anlässlich des 125. Jubiläums des Vereins vor dem Heidenheim-Spiel.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis februarii 2024

  • Homines exsternati propter mortem Navalni adversarii Putin
  • VI fercula, XII orationes: Convivium Instructorum Bremense CCCCLXXX actum
  • Carolus rex pro votis toto orbe terrarum ad valetudinem restituendam missis gratias agit
  • Congratulationes ex animo habeantur
Bild: dpa | Carmen Jaspersen

Homines exsternati propter mortem Navalni adversarii Putin

Berolini. Nuntius mortis Alexii Navalni regiminis reprehensoris Russici multis orbis terrarum regionibus homines sollicitavit. Olaus Scholz cancellarius foederalis dixit illum fortitudinem suam capite solvisse. Navalni XXXXVII annos natus in castro poenali trans caeli borealis circulum sito mortuus est. Vir politicus ille oppositioni favens veneno infectus in Germania recreabatur. Quamquam carcer ei comminabatur, tamen anno MMXXI in Russiam rediit.

VI fercula, XII orationes: Convivium Instructorum Bremense CCCCLXXX actum

Bremae. Franciscus Gualterius Steinmeier praeses foederalis Germaniae hospes honorarius fuit apud Convivium Instructorum Bremense, quod habetur in numero maximorum eventuum socialium, qui in Germania aguntur. Ex anno MDXLV institutum, quod Haus Seefahrt [lingua Latina Aedes Navigationis] nominatur, hac in re pecuniam colligit, ut nautae egentes eorumque superstites subleventur. Quotannis secundo die Veneris mensis Februarii in curia Bremensi agitur. Anno MMIV primum navis magistrae cuidam sociae navali Convivio Instructorum interesse licuit; quod ex anno MMXIX mulieribus omnino patet.

Carolus rex pro votis toto orbe terrarum ad valetudinem restituendam missis gratias agit

Londinii. Ministri domus regiae Buckinghamensis rettulerunt Carolum III regem pro auxilio et votis bonis toto orbe terrarum missis maximas gratias egisse. Initio mensis Februarii palam factum est illum regem Britannicum in cancrum incidisse. Curae, quae in valetudinario Londiniensi semel pro hebdomada peraguntur, iam coeperunt. Carolus rex LXXV annos natus muneribus publicis non fungitur, dum curatur. Qui abhinc plus quam unum annum rex Britannorum factus est matre sua Elisabetha secunda regina mense Septembri anni MMXXII mortua.

Congratulationes ex animo habeantur

Bremae/ Aquis Mattiacis. Societas Lusoria Werder Bremae pridie Nonas Februarias CXXV annos nata est. Adfuerunt plurimi pedilusores celebres Bremae diem natalem celebrantes, inter quos et Diego et Naldo et Mertesacker et Pizarro erant. Praeterea secundum Officium Rerum Statisticarum Foederale circa LV•M Germanorum diem natalem suum celebraverunt. Hic dies tantummodo semel in quadriennio evenit, cum terra solem CCCLXV diebus et quarta parte diei circueat. Ad compensandum parum temporis singularis dies post quadriennium additur.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Februar 2024

  • Entsetzen über Tod von Putin-Gegner Nawalny.
  • 6 Gänge, 12 Reden: die 480. Ausgabe des Bremer Schaffermahls.
  • König Charles dankt für Genesungwünsche aus aller Welt.
  • Herzlichen Glückwunsch nachträglich.

Entsetzen über Tod von Putin-Gegner Nawalny

Berlin. Die Nachricht vom Tod des russischen Regimekritikers Alexej Nawalny hat international Erschütterung ausgelöst. Bundeskanzler Scholz sagte, Nawalny habe für seinen Mut mit dem Leben bezahlt. Der 47-jährige Nawalny war in einem Straflager jenseits des Polarkreises gestorben. Trotz drohender Haft war der Oppositionspolitiker 2021 nach einem Giftanschlag, von dem er sich in Deutschland erholt hatte, nach Russland zurückgekehrt.

6 Gänge, 12 Reden: die 480. Ausgabe des Bremer Schaffermahls

Bremen. Bundespräsident Frank-Walter Steinmeier war Ehrengast beim Bremer Schaffermahl, das zu den gesellschaftlichen Top-Ereignissen in Deutschland zählt. Seit dem Jahr 1545 sammelt die Stiftung Haus Seefahrt hierbei Geld, um in Not geratene Seeleute und ihre Hinterbliebenen zu unterstützen. Alljährlich findet es am zweiten Freitag im Februar im Bremer Rathaus statt. 2004 durfte erstmals eine Kapitänin als seemännisches Mitglied am Schaffermahl teilnehmen, seit 2019 ist es für Frauen geöffnet.

König Charles dankt für Genesungwünsche aus aller Welt

London. Der Buckingham-Palast hat mitgeteilt, dass sich König Charles III. für die Unterstützung und guten Wünsche aus aller Welt herzlich bedankt. Anfang Februar ist bekannt geworden, dass der britische Monarch an Krebs erkrankt ist. Seine wöchentliche Behandlung in einem Londoner Krankenhaus hat bereits begonnen. Während seiner Behandlungen nimmt der 75-Jährige keine öffentlichen Aufgaben wahr. König Charles ist seit mehr als einem Jahr britischer Monarch, nachdem seine Mutter Königin Elizabeth II. im September 2022 gestorben war.

Herzlichen Glückwunsch nachträglich

Bremen/Wiesbaden. Der SV Werder Bremen ist am 04. Februar 125 Jahre alt geworden. Die Liste der prominenten Kicker, die in Bremen gefeiert haben, war lang – mit dabei waren auch Diego, Naldo, Mertesacker und Pizarro. Und laut Statistischem Bundesamt haben rund 55.000 Deutsche am 29. Februar Geburtstag gehabt. Der Tag existiert nur alle vier Jahre, da die Erde für die Umrundung der Sonne 365,24 Tage benötigt. Um den Überhang auszugleichen, wird alle vier Jahre ein zusätzlicher Tag zwischengeschaltet.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. März 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Die Nacht

Die Nacht

Jetzt läuft:

Andrew Roachford All Roads Lead Back
  • Jetzt läuft:

    Andrew Roachford All Roads Lead Back