Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Septembris 2023

Ein Blick auf die Verwüstungen in den Katastrophengebieten nach den Überschwemmungen, die der Sturm Daniel in Derna, Libyen, am 12. September 2023 verursacht hat
Die verheerenden Überschwemmungen im Osten Libyens forderten viele Opfer. Bild: dpa | AA/Abdullah Mohammed Bonja
  • Libya inundata.
  • Söder cum Aiwanger manet.
  • Secundum indicem eruditionis Bremae locus postremus tribuitur.
  • Canistriludii lusores Germanici primum certaminis mundani victores.
Ein Blick auf die Verwüstungen in den Katastrophengebieten nach den Überschwemmungen, die der Sturm Daniel in Derna, Libyen, am 12. September 2023 verursacht hat

Nuntii Latini mensis Septembris 2023

  • Libya inundata
  • Söder cum Aiwanger manet
  • Secundum indicem eruditionis Bremae locus postremus tribuitur
  • Canistriludii lusores Germanici primum certaminis mundani victores
Bild: dpa | AA/Abdullah Mohammed Bonja

Libya inundata

Multa milia hominum per inundationes vastantes in Libya oriente perierunt. Manus auxiliariae Dernae in oppido portuoso plus quam XI•M incolarum mortuorum et circa VII•M sauciorum esse nuntiaverunt. Consilium internationale Crucis Rubrae et Lunae Rubrae metuit, ne "multa milia" mortuorum sint. Nam imbres nimbique, qui tempestate turbulenta nomine "Daniel" facti sunt, in regionem orientalem illius terrae Africanae effundebantur.

Söder cum Aiwanger manet

Marcus Söder Unionis Socialis Christianae Bavariensis praeses ministrorum et ministrarum Bavariae pluribus conviciis factis propter praeconium libellulum ab Iudaeis abhorrentem tamen cum vicario suo Huberto Aiwanger manet, qui sodalis est factionis Electorum Liberorum. Nulla documenta allata esse ille dixit convincentia Aiwanger ipsum abhinc XXXV annos illud praeconium libellulum antisemiticum composuisse. Ex eo tempore nihil comparabilis accidisse. "Missio de munere iusta mihi non videretur", Söder dixit. Cuius de arbitrio severa censura facta est a factione Democratarum Socialium et a factione Viridium. Et consilium centrale Iudaeorum Germaniae sollicitum apparuit.

Secundum indicem eruditionis Bremae locus postremus tribuitur

In indice eruditionis anni MMXXIII ab Instituto Oeconomiae Germaniae publicato Brema terra foederalis sicut anno antecedente locum postremum obtinet. Terris foederalibus inter se comparatis eventus Saxoniae, Bavariae, Thuringiae iterum optimi agniti sunt. Saxoniae Inferiori status medius tribuitur. Ad malum eventum Bremae contulisse videtur, quod in hac regione maximus numerus discipulorum discipularumque est, qui officia minimarum normarum non expleat. Laudatum quidem est Bremae pro numero civium plures academicos erudiri.

Canistriludii lusores Germanici primum certaminis mundani victores

Canistriludii lusores Germanici certamen optimum Manilae luserunt, ut primum certaminis mundani victores exirent et toti aetati suae laudem et famam compararent. Dennis Schröder ille turmae praefectus excelsus et turma ipsa victoriam in ultimo ludo ardore incitato contra Serbos adepti sunt canistripilam in canistrum turmae adversariae LXXXIII ad LXXVII imponentes. Qua victoria maximum successum inopinatum historiae Germanicae artis athleticae nancti sunt. Post victoriam apud Campionatum Europeaeum anno MDCCCCIII haec victoria aurea Manilae lata titulus secundus internationalis est.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick August 2023

  • Überschwemmungen in Libyen.
  • Söder hält an Aiwanger fest.
  • Bildungsmonitor sieht Bremen auf letztem Platz.
  • Deutsche Basketballer erstmals Weltmeister .

Überschwemmungen in Libyen

Durch die verheerenden Überschwemmungen im Osten Libyens sind tausende Menschen ums Leben gekommen. Rettungskräfte meldeten allein aus der Hafenstadt Derna mehr als 2.300 Tote und rund 7.000 Verletzte. Das Internationale Komitee von Rotem Kreuz und Rotem Halbmond befürchtet "tausende" Todesopfer. Verursacht durch das Sturmtief "Daniel" war der Osten des nordafrikanischen Landes von starken Regenfällen heimgesucht worden.

Söder hält an Aiwanger fest

Trotz zahlreicher Vorwürfe in der Affäre um ein antisemitisches Flugblatt hält der bayerische Ministerpräsident Markus Söder (CSU) an seinem Stellvertreter Hubert Aiwanger (Freie Wähler) fest. Da es keine Beweise gebe, dass Aiwanger das antisemitische Flugblatt vor 35 Jahren selbst verfasst habe, und seitdem nichts Vergleichbares vorgefallen sei, "wäre eine Entlassung aus dem Amt aus meiner Sicht nicht verhältnismäßig", sagte Söder. Die Entscheidung Söders stieß auf scharfe Kritik bei SPD und Grünen. Auch der Zentralrat der Juden in Deutschland zeigte sich irritiert.

Bildungsmonitor sieht Bremen auf letztem Platz

In dem Bildungsmonitor 2023 des Instituts der deutschen Wirtschaft (IW) belegt Bremen wie im Vorjahr den letzten Platz. Im Ländervergleich schneiden erneut Sachsen, Bayern und Thüringen am besten ab. Niedersachsen liegt im Mittelfeld. Zum negativen Ergebnis Bremens habe beigetragen, dass es den höchsten Anteil an Schülerinnen und Schüler habe, die nicht die Mindeststandards erreichten. Positiv wurde vermerkt, dass Bremen gemessen an seiner akademischen Bevölkerung relativ viele Akademiker ausbilde.

Deutsche Basketballer erstmals Weltmeister

Die deutschen Basketballer haben ein perfektes Turnier in Manila mit dem historischen ersten WM-Titel vollendet und eine ganze Generation gekrönt. Der herausragende Kapitän Dennis Schröder und sein Team setzten sich in einem mitreißenden Endspiel mit 83:77 (47:47) gegen Serbien durch und vollbrachten damit eine der größten Überraschungen der deutschen Sportgeschichte. Der Gold-Coup von Manila ist der zweite internationale Titel nach der EM 1993.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Oktober 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Die Nacht

Die Nacht

Jetzt läuft:

Paul McCartney Early Days
  • Jetzt läuft:

    Paul McCartney Early Days