Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Decembris 2023

Die Lateinformation des Grün-Gold-Clubs jubelt im Gruppenbild nach dem Gewinn des WM-Titels in Hongkong.
Bild: Radio Bremen
  • Legio exercitus nationalis rei publicae Germaniae in Lituania collocabitur.
  • Benedictio coniugum homosexualium.
  • Villa luxuriosa operibus tessellatis insignibus ornata prope Colosseum detecta.
  • Circulus Viriditatis Aurique iterum campionatus mundanus est.
Die Lateinformation des Grün-Gold-Clubs jubelt im Gruppenbild nach dem Gewinn des WM-Titels in Hongkong.

Nuntii Latini mensis Decembris 2023

  • Legio exercitus nationalis rei publicae Germaniae in Lituania collocabitur
  • Benedictio coniugum homosexualium
  • Villa luxuriosa operibus tessellatis insignibus ornata prope Colosseum detecta
  • Circulus Viriditatis Aurique iterum campionatus mundanus est
Bild: Radio Bremen

Legio exercitus nationalis rei publicae Germaniae in Lituania collocabitur

Boris Pistorius administer foederalis defensionis subscriptionem consilii legionis Germaniae in Lituania collocandae magni momenti esse dixit. Eo instituto enim sanciuntur quae res ad collocationem continuam quinque fere milium legionariorum in latere orientali civitatum sociatarum Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali necessariae sint. Ex quo Germania ac Lituania civitates sociatae efficere cogitant, ut ea legio nova in illa re publica Baltica collocata usque ad annum bismillesimum vicesimum septimum plane ad pugnam parata sit. Pistorius hanc collocationem diuturnam exercitui nationali rei publicae Germaniae novitatem esse confirmat.

Benedictio coniugum homosexualium

Franciscus papa viam ad benedictionem coniugum homosexualium per ecclesiam catholicam patefecit, quae tamen tantummodo severis condicionibus acceptis patet. Quaestio illa si coniugibus homosexualibus benedictionem accipere liceat, in numero controversiarum magni momenti ecclesiae catholicae habetur. Verbis praeconiorum notum et clarum fit Palatium Apostolicum nulla ratione paratum esse ad habendos coniuges homosexuales eodem loco cum conubio uxoris et mariti. Sectatores assidui processūs reformatiorii nomine Viae Synodalis inter alia id, quod maxime rem contineat, poscebant, ut celebrationes benedictionum coniugum homosexualium comprobarentur.

Villa luxuriosa operibus tessellatis insignibus ornata prope Colosseum detecta

Non longe ab illo Colosseo, inter Forum Romanum et Palatium, unum ex septem montibus urbis Romae, archaeologi nonnulla cubicula villae antiquae Romanae luxuriosae aperuerunt; quae ornata sunt operibus tessellatis ex conchis et marmore et vitro pretioso factis, quae tres grandes naves ante oppidum maritimum  ostendunt. Haec imago dominum illius villae victoriosum senatorem fuisse indicare videtur. Id etiam fistulae plumbeae in parietibus fixae significant, quae spectacula aquarum salientium oblectationi hospitum domini ostendere videbantur. Hac inventione documenta quaedam historica confirmantur, quae domicilia potentium familiarum senatoriarum ad Palatium sita indicant. Villa antiqua ante plus quam duo milia annos aedificata exemplum "luxuriae", scilicet demonstrandi opulentiam atque dignitatem in imperio Romano, vere ineunte anni bismillesimi vicesimi quarti publico aperienda erit.

Circulus Viriditatis Aurique iterum campionatus mundanus est

Circulus Bremensis Viriditatis Aurique certatione mundana formationum saltationum Americanarum Latinarum titulum suum defendit, qui titulus tertius decimus eiusmodi est. Turma a Roberto Albanese exercitata Hongcongi victoriam manifeste tulit. Circulus Buchholzensis Caerulei Albique, qui primum certationi mundanae interfuit, aestimabilem, sed ingratum locum quartum occupavit. Turma Bremensis cum velocissima novaque choreographia, quae nominatur libertas et pax, iudices certaminis modice tetigit et plus quam triginta sex punctorum assecuta est. Cursus finalis autem non optimus fuit, quem turma Bremensis ballavit, nam vitium maius in versatione humi erat.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2023

  • Bundeswehr stellt Litauen-Brigade.
  • Segnung homosexueller Paare.
  • Besonderen Mosaiken nahe Kolosseum entdeckt.
  • Grün-Gold-Club ist wieder Weltmeister.

Bundeswehr stellt Litauen-Brigade

Bundesverteidigungsminister Boris Pistorius hat die Unterzeichnung der Pläne zur Stationierung einer Bundeswehr-Brigade in Litauen als "historischen Moment" bezeichnet. In dem Grundsatzdokument wird festgelegt, was für die dauerhafte Stationierung von bis zu 5000 Bundeswehrangehörigen an der Nato-Ostflanke nötig ist. Die Nato-Partner Deutschland und Litauen wollen demnach bis 2027 eine vollständige Einsatzbereitschaft der neuen deutschen Kampfbrigade in der baltischen Republik erreicht haben. Diese dauerhafte Stationierung sei "Neuland für die Bundeswehr", betonte Pistorius.

Segnung homosexueller Paare

Papst Franziskus hat den Weg für die Segnung gleichgeschlechtlicher Paare durch die katholische Kirche freigemacht - allerdings nur unter strikten Bedingungen. Die Frage, ob gleichgeschlechtliche Paare einen Segen bekommen dürfen, gehört zu den großen Streitfragen in der katholischen Kirche. Die Formulierungen machen aber auch deutlich, dass der Vatikan keinesfalls bereit ist, homosexuelle Partnerschaften mit einer Ehe zwischen Mann und Frau gleichzustellen. Die Zulassung von Segensfeiern für gleichgeschlechtliche Paare war auch eine der Hauptforderungen für den deutschen Reformprozess Synodaler Weg.

Besonderen Mosaiken nahe Kolosseum entdeckt

Unweit des berühmten Kolosseums in Rom haben Archäologen einige Räume eines antiken römischen Stadthauses mit besonderen Mosaiken entdeckt. Forscher des Archäologieparks legten sie zwischen dem Forum Romanum und dem Palatin, einem der sieben Hügel Roms. Das Besondere sind vor allem die ausgefallenen Mosaike an den Wänden des luxuriösen Hauses, das vermutlich Ende des 2. Jahrhunderts vor Christus erbaut wurde. Beeindruckend sind insbesondere die komplexen Szenen, die auf der Wandverkleidung aus sogenannten rustikalen Mosaiken dargestellt werden.

Grün-Gold-Club ist wieder Weltmeister

Der Grün-Gold-Club Bremen hat bei der Tanz-Weltmeisterschaft der Lateinformationen seinen Titel verteidigt, es ist der insgesamt 13. dieser Art. Das Team von Trainer Roberto Albanese setzte sich in Hongkong klar durch. WM-Neuling Blau-Weiss Buchholz landete auf einem starken, aber undankbaren vierten Platz. Mit ihrer neuen Hochgeschwindigkeits-Choreografie "Freedom and Peace", beeindruckten die Bremer die Kampfrichter und setzten sich mit 36,20 Punkten durch. Der Finaldurchgang war nicht der sauberste, den die Bremer an diesem Tag aufs Parkett brachten, er hatte einen größeren Fehler in einer Bodendrehung.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Januar 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Tag mit Hendrik Plaß

Der Tag

Jetzt läuft:

Mika Grace Kelly
  • Jetzt läuft:

    Mika Grace Kelly