Jetzt läuft:

The Lumineers Ho Hey
  • Als nächstes läuft:

  • Um 09:53 Uhr läuft: Erdmöbel Beherbergungsverbot
  • Jetzt läuft:

    The Lumineers Ho Hey
  • Davor lief:

  • Um> 09:46 Uhr lief: Bo Saris So Sad
  • Um> 09:35 Uhr lief: Mary Chapin Carpenter Farther Along And Further In
  • Um> 09:32 Uhr lief: Hugo Helmig Please Don't Lie
  • Um> 09:27 Uhr lief: Michael Bublé Love You Anymore
  • Um> 09:23 Uhr lief: Jodymoon The Man Who Can't Be Moved
  • Um> 09:16 Uhr lief: Jonathan Jeremiah You Make Me Feel This Way
  • Um> 09:11 Uhr lief: Sheryl Crow All I Wanna Do
  • Um> 09:05 Uhr lief: Fredrika Stahl In My Head
  • Um> 08:55 Uhr lief: Passenger Let Her Go

Der Sonntagmorgen mit Julian Beyer

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Octobris 2022

Niedersachsen-Wappen auf Stimmzettel
SPD siegt klar bei Niedersachsen-Wahl. Bild: DPA | CHROMORANGE/Christian Ohde
  • Factio Democratarum Socialium ex electionibus Saxonia Inferiore in civitate habitis haud dubie victrix exit.
  • Discipuli Bremenses hebescunt.
  • Societas Bremensis Viriditatis Aurique duodecimo titulo victoris certationis mundanae ornatur .
  • Pretium libri Germanicum Kim de l‘Horizon tributum .
Niedersachsen-Wappen auf Stimmzettel

Nuntii Latini mensis Octobris 2022

Factio Democratarum Socialium ex electionibus Saxonia Inferiore in civitate habitis haud dubie victrix exit ll Discipuli Bremenses hebescunt ll Societas Bremensis Viriditatis Aurique duodecimo titulo victoris certationis mundanae ornatur ll Pretium libri Germanicum Kim de l‘Horizon tributum

Bild: DPA | CHROMORANGE/Christian Ohde

Factio Democratarum Socialium ex electionibus Saxonia Inferiore in civitate habitis haud dubie victrix exit

Factio Democratarum Socialium ex electione coetus oratorum popularium civitatis Saxoniae Inferioris certe victrix exiit. Stephano Weil praeside administrorum et administrarum civitatis fungente Democratae Sociales paulo plus quam triginta tres centesimas suffragiorum adepti sunt. Factio Democratarum Christianorum paulo plus quam viginti octo centesimas consecuta locum secundum obtinuit. Deinde factio Viridium plus quam quattuordecim centesimas suffragiorum adepta sequitur et factio, quae se ipsam Optionem Alteram pro Germania nominat, paene undecim centesimas suffragiorum adepta. Neque factio Democratarum Liberalium paulo minus quam quinque centesimas suffragiorum consecuta neque factio Sinistrorum paulo minus quam tres centesimas suffragiorum adepta contigerunt, ut rursus sedes parlamentarias Hannoverae acciperent. Quae cum ita sint, factio Democratarum Socialium et factio Viridium de constituenda coalitione agunt.

Discipuli Bremenses hebescunt

Scribere et legere et calculare discipulis Bremensibus gradūs quarti educationis primariae secundum investigationem maiores difficultates afferunt quam liberis multarum et aliarum civitatum foederatarum. Ex punctorum omnium computatione investigationis etiam discipuli aequales Saxoniae Inferioris solum locos medios obtinuerunt. Hoc est eventum illius investigationis, quod in consilio administrorum cultus ostentum est. His rebus redditis discipuli Bremenses gradus quarti educationis primariae in facultatibus legendi et audiendi comparatione cum liberis Baiuvariis et Saxoniis facta circiter uno anno scholastico retardati sunt.

Societas Bremensis Viriditatis Aurique duodecimo titulo victoris certationis mundanae ornatur

Societas Bremensis Viriditatis Aurique duodecimo titulo victoris certationis mundanae formationum saltationum Americanarum Latinarum ornata est. Ea enim titulum defendens Brunsvici formationi Mongolicae "Moon Dance" (lingua Latina: saltatio lunaris) et Societati Artis Saltandi Bremae Portus antecessit. Quod attinet ad formationes saltationum ad praestitutum exemplar disponentium Societas Artis Saltandi Brunsvicensis convivator turmae artis saltandi Societatis Generalis Gymnasticae Gottingensis et Iuventuti Viennensi praestitit. Ex anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo nunc denuo uno loco victores certationis mundanae formationum saltationum et Americanarum Latinarum et ad praestitutum exemplar disponentium quaeruntur. Formationes Russiae et Ruthenicae Albae impetum in Ucrainam faciendi causa ab hac certatione mundana saltationum exclusae sunt.

Pretium libri Germanicum Kim de l‘Horizon tributum

Pretium libri Germanicum anni bismillesimi vicesimi secundi Kim de l’Horizon auctori pro fabula romanensi titulo "Blutbuch" (id est lingua Latina "Sanguinis Liber") tributum est. Qua in fabula personam quandam generis non binarii excellenti vigore linguam propriam quaerere iudices praemiorum confirmaverunt. Iudices omnino ducentos triginta tres libros perspexerunt. De l’Horizon, dum pretium ei tribuitur, spectaculum insolitum praebens gratias egit. Ille narrator non binarius enim cantavit et capillos suos palam totondit – quomodo testatus sit se consentire cum mulieribus, quae in Irania oppressioni suae consisterent atque intercederent.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2022

  • SPD siegt klar bei Niedersachsen-Wahl.
  • Bremer Schüler fallen zurück.
  • Grün-Gold-Club Bremen gewinnt zwölften WM-Titel.
  • Deutscher Buchpreis für Kim de l'Horizon.

SPD siegt klar bei Niedersachsen-Wahl

Die SPD hat die Landtagswahl in Niedersachsen klar gewonnen. Die Sozialdemokraten kamen mit dem amtierenden Ministerpräsidenten Stephan Weil auf 33,4 Prozent der Stimmen. Die CDU erreicht mit 28,1 Prozent den zweiten Platz. Danach folgen die Grünen mit 14,5 Prozent und die AfD mit 10,9 Prozent. Sowohl die FDP mit 4,7 Prozent als auch die Linke mit 2,7 Prozent verpassen den Einzug ins Landesparlament in Hannover. SPD und Grüne verhandeln nun über eine Koalition.

Bremer Schüler fallen zurück

Berlin/Hannover/Bremen. Viertklässler in Bremen haben einer Studie zufolge größere Rechtschreib-, Lese- und Matheprobleme als Kinder in vielen anderen Bundesländern. Die gleichaltrigen Schüler aus Niedersachsen landen in der Auswertung auch nur im Mittelfeld. Das zeigen Ergebnisse einer von der Kultusministerkonferenz vorgestellten Untersuchung. Demnach entsprechen die Kompetenzrückstände der Bremer Viertklässler im Vergleich mit Kindern aus Bayern oder Sachsen im Lesen und Zuhören etwa einem Schuljahr.

Grün-Gold-Club Bremen gewinnt zwölften WM-Titel

Der Grün-Gold-Club Bremen hat zum zwölften Mal den Weltmeistertitel der Lateinformationen gewonnen. In Braunschweig siegten die Titelverteidiger vor der Formation "Moon Dance" aus der Mongolei sowie der TSG Bremerhaven. Zum ersten Mal seit 1991 wurden die Weltmeister der Standard- und Latein-Formationen wieder an einem Ort ermittelt. Formationen aus Russland und Belarus waren wegen des Angriffs auf die Ukraine von dieser Tanz-WM ausgeschlossen worden.

Deutscher Buchpreis für Kim de l'Horizon

Kim de l'Horizon ist mit dem Deutschen Buchpreis 2022 für den Roman "Blutbuch" ausgezeichnet worden. Mit einer enormen Energie suche in dem Roman eine non-binäre Person nach einer eigenen Sprache, hieß es in der Begründung der Jury. Insgesamt hatte die Jury 233 Titel gesichtet. De l'Horizon dankte bei der Preisverleihung mit einer außergewöhnlichen Performance. Der non-binäre Erzähler sang und rasierte sich vor den Augen des Publikums die Haare ab – als Statement für die gegen ihre Unterdrückung protestierenden Frauen im Iran.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. November 2022, 0:00 Uhr