Jetzt läuft:

Cass McCombs Brighter!
  • Als nächstes läuft:

  • Um 03:56 Uhr läuft: Rumer You Just Don't Know People
  • Jetzt läuft:

    Cass McCombs Brighter!
  • Davor lief:

  • Um> 03:46 Uhr lief: Jennifer Brown Chico (Painted Hands)
  • Um> 03:43 Uhr lief: Emiliana Torrini Home
  • Um> 03:37 Uhr lief: Here It Is feat. Nathaniel Rateliff Famous Blue Raincoat
  • Um> 03:34 Uhr lief: Ray Charles In The Heat Of The Night
  • Um> 03:30 Uhr lief: Andy Kim Happen Again
  • Um> 03:25 Uhr lief: Hil St. Soul Paradise
  • Um> 03:22 Uhr lief: John Mayer Queen Of California
  • Um> 03:17 Uhr lief: Elton John mit Leon Russell Never Too Old (To Hold Somebody)
  • Um> 03:14 Uhr lief: Adrian Younge Light On The Horizon

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Ianuarii 2023

Eine Corona Schutzmaske liegt neben einem Miniaturmodell des Bremer Doms.
Ab 2. Februar gibt es in Bremen nach knapp drei Jahren keine landesrechtlichen Corona-Schutzmaßnahmen mehr. Bild: Radio Bremen
  • Brema civitas defensationi coronaviri finem facit.
  • Pistorius novus administer foederalis defensionis nominatus.
  • Impetus in congressum nationalem Brasiliae factus.
  • Gina Lollobrigida mortua.
Eine Corona Schutzmaske liegt neben einem Miniaturmodell des Bremer Doms.

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2023

Brema civitas defensationi coronaviri finem facit ll Pistorius novus administer foederalis defensionis nominatus ll Impetus in congressum nationalem Brasiliae factus ll Gina Lollobrigida mortua

Bild: Radio Bremen

Brema civitas defensationi coronaviri finem facit

Triennio paene confecto leges civitatis foederatae ad defensationem coronaviri pertinentes ante diem quartum Nonas Februarias Bremae exstinguuntur. Necessitatem segregationis iam Kalendis Februariis exspiraturam esse fertur. Ante die quarto Nonas Februarias, id est una dissolutione necessitatis personarum ferendarum in commeatu in longinquum, etiam necessitas personarum ferendarum in commeatu vicinali publico exspiratura esse dicitur. „Pandemia coronaviri hiberno tempore non tam expediebat quam verebamur“, ait Claudia Bernhard senatrix sanitatis populi argumentis confirmans exstinctionem legum defensationis.

Pistorius novus administer foederalis defensionis nominatus

Flagitiis magnis parvisque factis Christina Lambrecht administra foederalis defensionis recessit. Cuius successor est Boris Pistorius, qui adhuc administer rerum internarum Saxoniae Inferioris erat. Et Lambrecht et Pistorius sodales Factionis Democratarum Socialium sunt. Administra discedens illi Pistorio multa onera relinquit. Renovatio enim copiarum rei publicae foederatae inter alia nunc est incipienda, quae per peculium centum miliardorum euronum sublevatur.

Impetus in congressum nationalem Brasiliae factus

Centuriae hominum, qui Iairum Bolsonaro expraesidentem Brasiliae ac dexterarum factionum populistam assequuntur, aedificium congressus nationalis, domum regiam praesidentis, iudicium supremum Brasiliopoli capite siti invaserunt et partim vastaverunt. Ii enim victoriam Lulae da Silva praesidentis nuper electi non probant. Multas autem horas postquam pugnae coeptae sunt, copiae securitatis maxima in parte vici summorum magistratuum et ordinem et tranquilitatem restituerunt.

Gina Lollobrigida mortua

Gina Lollobrigida actrix cinematographica illustrissima Italica mortua est. Quae nonaginta quinque annos nata mortem obiit. Aetate aurea Ruscisilvae Lollobrigida erat una ex actricibus consecratis. Anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio in pellicula mirifica titulo "Diabolum pelle" una cum Humphredo Bogart prodiens Ruscisilvae triumphum primum celebravit. Decennio post annum millesimum nongentesimum septuagesimum Lollobrigida se ad diurnariorum artem photographicam conversit, in qua multum profecit. Praeterea et sculptrix adepta est gloriam.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Januar 2023

  • Bremen beendet Corona-Maßnahmen .
  • Pistorius neuer Verteidigungsminister.
  • Sturm auf Kongress in Brasilia.
  • Gina Lollobrigida gestorben.

Bremen beendet Corona-Maßnahmen

Ab 2. Februar gibt es in Bremen nach knapp drei Jahren keine landesrechtlichen Corona-Schutzmaßnahmen mehr. Bereits zum 1. Februar soll die Isolationspflicht entfallen. Zum 2. Februar, und damit zeitgleich mit der Aufhebung der Maskenpflicht im Fernverkehr, soll es auch keine Maskenpflicht mehr im öffentlichen Nahverkehr geben. "Das Pandemiegeschehen hat sich im Winter anders entwickelt als befürchtet", begründete Gesundheitssenatorin Claudia Bernhard (Linke) das Auslaufen der Schutzmaßnahmen.

Pistorius neuer Verteidigungsminister

Nach einer Reihe von größeren und kleineren Skandalen ist Verteidigungsministerin Christine Lambrecht zurückgetreten. Der bisherige niedersächsische Innenminister Boris Pistorius (beide SPD) ist ihr Nachfolger. Lambrecht hinterlässt Pistorius eine ganze Reihe von Baustellen. So steht die Modernisierung der Bundeswehr unter anderem mit Hilfe des 100 Milliarden Euro umfassenden Sondervermögens erst am Beginn.

Sturm auf Kongress in Brasilia

Hunderte Anhänger des rechtsradikalen brasilianischen Ex-Präsidenten Jair Bolsonaro haben das Kongressgebäude, den Präsidentenpalast und das Oberste Gericht in der Hauptstadt Brasília gestürmt und teilweise verwüstet. Sie erkennen den Sieg des neu gewählten Präsidenten Lula da Silva nicht an. Stunden nach Beginn der Ausschreitungen brachten Sicherheitskräfte die Situation im Regierungsviertel von Brasília wieder weitgehend unter Kontrolle.

Gina Lollobrigida gestorben

Die italienische Film-Legende Gina Lollobrigida ist tot. Die Schauspielerin starb im Alter von 95 Jahren. Lollobrigida war eine der Ikonen von Hollywoods goldenem Zeitalter. Ihren Hollywood-Durchbruch hatte sie 1953 mit dem Abenteuerfilm "Schach dem Teufel" mit Humphrey Bogart. In den 70er Jahren wandte sich Lollobrigida sehr erfolgreich dem Fotojournalismus zu. Außerdem machte sie sich als Bildhauerin einen Namen.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Februar 2023, 0:00 Uhr