Jetzt läuft:

Laura Marling Alexandra
  • Jetzt läuft:

    Laura Marling Alexandra
  • Davor lief:

  • Um> 10:31 Uhr lief: George Michael Faith
  • Um> 10:25 Uhr lief: Alex Behning Desiree
  • Um> 10:22 Uhr lief: New Country Rehab Home To You
  • Um> 10:18 Uhr lief: Gabriel Rios Song No.7
  • Um> 10:09 Uhr lief: Sixpence None The Richer Kiss Me
  • Um> 10:06 Uhr lief: Gregory Porter Puttin' On The Ritz
  • Um> 09:56 Uhr lief: Charity Children Till The Day I Die
  • Um> 09:51 Uhr lief: Laura Gibson Damn Sure
  • Um> 09:42 Uhr lief: Myles Sanko Take A Look At Me Now

Der Samstagmorgen mit Julian Beyer

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Septembris 2021

Eine Zeichnung zeigt eine Lupe und unscharf dahinter jede Menge Parteilogos. Im Forderung sind zwei Frauen zu erkennen, die in Richtung der Logos schauen.
Bild: Radio Bremen | Lina Brunnée
  • Factio Democratarum Socialium electionibus parlamentariis in Germania habitis victrix
  • Manupretium non recompensatur iis, quibus vaccinum serum insitum non est
  • Hamburgensis Pediludii Societas Derbyanum septentrionium certamen turbulentum contra Turmam Werder Bremae vincit
  • Musea in Foro Humboldt sita patefiunt

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Septembris 2021

Factio Democratarum Socialium electionibus parlamentariis habitis victrix || Manupretium non recompensatur iis, quibus vaccinum serum insitum non est || Hamburgensis Pediludii Societas contra Turmam Werder Bremae vincit || Musea in Foro Humboldt sita patefiunt

Eine Zeichnung zeigt eine Lupe und unscharf dahinter jede Menge Parteilogos. Im Forderung sind zwei Frauen zu erkennen, die in Richtung der Logos schauen.
Bild: Radio Bremen | Lina Brunnée
Bild: Radio Bremen | Lina Brunnée

Audio einfügen...

Factio Democratarum Socialium electionibus parlamentariis in Germania habitis victrix

Berolini. Factio Democratarum Socialium electionibus parlamentariis in Germania habitis victoriam anguste adepta est. Democratae Sociales fere XXVI centesimas suffragiorum acceperunt et Factiones Christianae paululum plus quam XXIV. Virides, qui fere XV centesimas suffragiorum acceperunt, locum tertium obtinuerunt; quos secutae sunt Factio Democratica Liberalis, quae fere XII, et Optio Altera pro Germania, quae plus quam X centesimas suffragiorum acceperunt. Sinistra quidem minus quam quinque centesimas suffragiorum accepit, sed tamen iure XXXIX legati eius factionis parlamentum Germanicum ingredientur, propterea quod factio tres civitates populi legatis creandis adepta est. Societas Electorum Sliasvigis Meridianae unum legatum mittet. De convenienda coalitione regentium sermones temptandi inter factiones proxima hebdomade habebuntur.

Manupretium non recompensatur iis, quibus vaccinum serum insitum non est

Monachi. Civibus Germanicis, si segregationem ferre debent, indemnitatis compensatio solvitur. Ea lex et ad eos cives spectat, quibus vaccinum serum insitum non est. Id ut finiatur non serius quam Kalendis Novembribus, terrarum foederalium administri publici valetudinis populi tuendae in animo habent. Quicumque vetat, ne vaccinum serum sibi inseratur, exspectare non debet, ut maior pars populi id damnum compenset, quod officio segregationis fit. Id mutuam sponsionem non esse ait Nicolaus Holetschek praeses consilii administrorum valetudinis populi tuendae. Singulares tractationes iis praebebuntur, quibus attestatio est, quod vaccinum serum de causis ad sanitatem pertinentibus inseri non debet.

Hamburgensis Pediludii Societas Derbyanum septentrionium certamen turbulentum contra Turmam Werder Bremae vincit

Bremae. Prima victoria in Derbyano certamine ex plus quam quinque annis facta Hamburgensis Pediludii Societas in liga foederali secunda iterum animum in se convertit atque cursum felicem aemuli Turmae Werder Bremae primum stitit. Hamburgensis Pediludii Societas certamen turbulentum in Stadio Visurgis pedifolle bis in portam Werder Bremae ingesso vicit. In stadio, quod coronaviri causa solum XXI•M L spectatorum frequentare potuerant, Robertus Glatzel (secundo minuto) et Mauritius Heyer (XXXXV minuto) in primo Derbyano ligae foederalis secundae follem in portam convivatoris propulserunt. Utraeque turmae certamen cum denis pedilusorum finiverunt, quod et Christianus Groß Bremensis et Sebastianus Schonlau Hamburgensis chartulam flavam rubramque acceperunt.

Musea in Foro Humboldt sita patefiunt

Berolini. Franciscus Gualterius Steinmeier, praeses foederalis Germaniae, in celebritate Berolini in Foro Humboldt habita regiones primas Musei Ethnologici atque Musei Artium Asiaticarum patefecit. Ita etiam eae res dubiae, quae res colonicae in his museis expositae sunt, animos maxime in se convertunt. Ex fere D•M rebus Musei Ethnologici atque Musei Artium Asiaticarum, quae musea antea in vico Dahlem sita erant, circa XX•M in Foro Humboldt expositum iri dicuntur. Inter ea sunt etiam res Beninenses ex aere factae, quae praeda colonica habentur et quae arbitrario ab anno MMXXII spectari poterunt, simulatque gradus ultimus patefactionis fiet.


Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick September 2021

  • SPD-Sieg bei Bundestagswahl
  • Keine Lohnfortzahlung für Ungeimpfte
  • HSV gewinnt turbulentes Nord-Derby bei Werder Bremen
  • Museen im Humboldt Forum öffnen

SPD-Sieg bei Bundestagswahl

Berlin. Die SPD hat die Bundestagswahl knapp gewonnen. Die Sozialdemokraten erhielten 25,7 Prozent der Stimmen, die Union erreichte 24,1 Prozent. Die Grünen kamen mit 14,8 Prozent auf Platz drei, gefolgt von der FDP mit 11,5 Prozent und der AfD mit 10,3 Prozent. Die Linke erhielt 4,9 Prozent der Stimmen, zieht aber wegen drei direkt gewonnener Wahlkreise mit der vollen Zahl von 39 Abgeordneten in den Bundestag ein. Einen Sitz bekommt zudem der Südschleswigsche Wählerverband (SSW). Über die Regierungsbildung entscheiden nun die Sondierungsgespräche der Parteien in der nächsten Woche.

Keine Lohnfortzahlung für Ungeimpfte

München. Die Gesundheitsminister der Länder wollen Entschädigungszahlungen für Ungeimpfte in Quarantäne deutschlandweit spätestens zum 1. November beenden. Wer eine Impfung ablehne, könne nicht von der Gemeinschaft erwarten, dass sie für den Verdienstausfall aufkomme, der durch die Quarantänepflicht entsteht. "Das wäre unsolidarisch", sagte der Vorsitzende der Gesundheitsministerkonferenz Klaus Holetschek (CSU). Ausnahmen werde es für diejenigen geben, die sich aus medizinischen Gründen nicht impfen lassen könnten, und hierfür ein Attest hätten. 

HSV gewinnt turbulentes Nord-Derby bei Werder Bremen

Bremen. Mit dem ersten Derby-Sieg seit mehr als fünf Jahren hat sich der Hamburger SV in der 2. Fußball-Bundesliga endgültig zurückgemeldet und den Höhenflug des Nord-Rivalen Werder Bremen erst einmal gestoppt. Der HSV gewann ein turbulentes Duell im Bremer Weserstadion mit 2:0. Vor 21.050 Zuschauern im unter Corona-Regeln ausverkauften Stadion erzielten Robert Glatzel (2. Minute) und Moritz Heyer (45.+1) im ersten Zweitliga-Derby beider Clubs die Treffer für die Gäste. Beide Teams beendeten die Partie mit zehn Spielern, weil Bremens Christian Groß (31.) und Hamburgs Sebastian Schonlau (52.) jeweils Gelb-Rot sahen.

Museen im Humboldt Forum öffnen

Berlin. Bundespräsident Frank-Walter Steinmeier eröffnete während eines Festaktes im Berliner Humboldt Forum die ersten Bereiche von Ethnologischem Museum und Museum für Asiatische Kunst. Damit stehen auch die kolonialen Hintergründe der umstrittenen Objekte der beteiligten Museen im Mittelpunkt. Von den etwa 500.000 Objekten der zuvor im Stadtteil Dahlem präsenten Häuser Ethnologisches Museum und Museum für Asiatische Kunst sollen rund 20.000 im Humboldt Forum gezeigt werden. Dazu gehören auch die als koloniales Raubgut geltenden Benin-Bronzen, die mit dem letzten Öffnungsschritt vermutlich von Mitte 2022 an zu sehen sein sollen.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Oktober 2021, 0:00 Uhr