Jetzt läuft:

Ray Charles In The Heat Of The Night
  • Als nächstes läuft:

  • Um 03:37 Uhr läuft: Here It Is feat. Nathaniel Rateliff Famous Blue Raincoat
  • Jetzt läuft:

    Ray Charles In The Heat Of The Night
  • Davor lief:

  • Um> 03:30 Uhr lief: Andy Kim Happen Again
  • Um> 03:25 Uhr lief: Hil St. Soul Paradise
  • Um> 03:22 Uhr lief: John Mayer Queen Of California
  • Um> 03:17 Uhr lief: Elton John mit Leon Russell Never Too Old (To Hold Somebody)
  • Um> 03:14 Uhr lief: Adrian Younge Light On The Horizon
  • Um> 03:10 Uhr lief: Donavon Frankenreiter Everytime
  • Um> 03:07 Uhr lief: Paris Combo On N'A Pas Besoin
  • Um> 03:03 Uhr lief: Luka Dear Old Man
  • Um> 02:56 Uhr lief: Tiziano Ferro Fotografie Della Tua Assenza

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Novembris 2022

Niedersachsens Ministerprsäident Weil lacht in die Kamera
Dritte Amtszeit für Stephan Weil in Niedersachsen. Bild: DPA | Bernd von Jutrczenka
  • Democratae Civitatum Foederatarum Americae mox vincentes mox victi.
  • Tempus tertium Stephani Weil .
  • Res archaeologica in Italia detecta animos commovet.
  • Intellegentia artificialis in schola adiuvans.
Niedersachsens Ministerprsäident Weil lacht in die Kamera

Nuntii Latini mensis Novembris 2022

Democratae Civitatum Foederatarum Americae mox vincentes mox victi ll Tempus tertium Stephani Weil ll Res archaeologica in Italia detecta animos commovet ll Intellegentia artificialis in schola adiuvans

Bild: DPA | Bernd von Jutrczenka

Democratae Civitatum Foederatarum Americae mox vincentes mox victi

Electionibus mediorum mandatuum habitis factio Democratarum praesidentis Iosephi Biden plurima suffragia contra omnium exspectationem accepit. In senatu enim vix aegreque maiorem partem suffragiorum iterum praeter spem adepti sunt. Tamen Cameram Repraesentantium non iam regere possunt. At factio Republicanorum maiorem partem necessariam i.e. CCXVIII suffragiorum assecuta est, cum victoriam ingentem exspectavisset. Nunc etiam Donaldum Trump iterum praesidis munus, qui duobus annis confectis creabitur, petiturum constat.

Tempus tertium Stephani Weil

Stephanus Weil factionis Democatarum Socialium tertium praeses administrarum et administrorum Saxoniae Inferioris civitatis creatus est. Electione occulta ratione habita LXXXII suffragia pro Weil lata sunt, LXIII contra eum. Nemo se a suffragio ferendo abstinuit. Factio Democratarum Socialium et factio Viridium omnino LXXXI sedem novi parlamenti consecutae sunt. Factio Democatarum Socialium LVII sedes illius aedis adepta est, factio Democratarum Christianorum XXXXVII, factio Viridium XXIV. Legati factionis, quae se ipsam Optionem Alteram pro Germania nominat, XVIII sunt.

Res archaeologica in Italia detecta animos commovet

Investigatoribus antiquitatis in Balnea Clusina, oppido Italiae, fodientibus XXIV signa aerea in temporibus antiquis facta detecta sunt. Experti hanc detectionem animos vehementer commovere dixerunt. Signa in loco Tuscanae sita per MM annos limo atque aqua calida thermarum protegebantur. Haec signa, ut dicitur, inter secundum saeculum a. Chr. n. et primum saeculum p. Chr. n. facta sunt.

Intellegentia artificialis in schola adiuvans

Diarium Generale Francofurtense discipulos in dies frequentius frequentiusque partibus programmationis intellegentiae artificialis ad facienda pensa domestica atque ad scribenda examina uti dicit. Programmata ut "YouWrite" vel "Sassbook" vel "Smodin" magis magisque in usu esse, ut de aliqua re scriberetur aut enthymemata conficerentur. Quae programmata interrete perscrutantur, ut illa verba inveniantur, quae discipuli ascripserint, et ex partibus repertis novos textus componunt.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick November 2022

  • Auf und Ab bei US-Demokraten .
  • Dritte Amtszeit für Stephan Weil.
  • Archäologische Sensation in Italien entdeckt.
  • KI als "Helferin" in der Schule.

Auf und Ab bei US-Demokraten

Bei den US-Zwischenwahlen lief es für die Demokraten von Präsident Joe Biden deutlich besser als erwartet. Sie konnten die knappe Stimmenmehrheit im Senat wider Erwarten behaupten. Die Kontrolle über das Repräsentantenhaus verlieren sie trotzdem. Die Republikaner liegen aber statt des erhofften überwältigenden Sieges nur knapp über der nötigen Mehrheit von 218 Stimmen. Klar ist mittlerweile auch, dass Donald Trump ins Rennen um eine zweite Amtszeit in zwei Jahren gehen wird.

Dritte Amtszeit für Stephan Weil

Der SPD-Politiker Stephan Weil ist zum dritten Mal zum Ministerpräsidenten Niedersachsens gewählt worden. In geheimer Wahl erhielt Weil 82 Ja-Stimmen, 63 Abgeordnete stimmten mit Nein, Enthaltungen gab es keine. SPD und Grüne kommen zusammen auf 81 Sitze im neuen Landtag. Im neuen Landtag hat die SPD 57 Sitze, die CDU kommt auf 47, die Grünen auf 24 und die AfD auf 18 Abgeordnete.

Archäologische Sensation in Italien entdeckt

Bei Ausgrabungen in dem italienischen Thermalort San Casciano dei Bagni sind 24 Bronzestatuen aus der Antike gefunden worden. Den Experten zufolge ist dies eine Sensation. Die Statuen in dem Ort in der Region Toskana wurden zwei Jahrtausende lang durch den Schlamm und das heiße Wasser der Thermen geschützt. Sie stammen den Angaben zufolge aus der Zeit zwischen dem 2. Jahrhundert vor und dem 1. Jahrhundert nach Christus.

KI als "Helferin" in der Schule

Nach Angaben der "Frankfurter Allgemeinen" Zeitung nimmt die Nutzung von Künstlicher-Intelligenz-Software durch Schülerinnen und Schüler für Hausarbeiten und auch Klassenarbeiten im Alltag zu. Programme wie "YouWrite", "Sassbook" oder "Smodin" würden immer häufiger für die Anfertigung von Aufsätzen oder Argumentationen genutzt. Die Programme durchsuchen das Internet nach Texten zu den Begriffen, die die Schüler eingeben, und stellen aus den Elementen neue Texte zusammen.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Dezember 2022, 0:00 Uhr