Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Maii 2023

Grünen Spitzenkandidatin Maike Schäfer.
Die grüne Umwelt- und Mobilitätssenatorin Maike Schaefer ist zurückgetreten. Bild: Radio Bremen | Lina Schmidt
  • Decessus electionibus Bremae factis.
  • Consilia abhinc CLXXV annos habita Pauli ecclesia.
  • Titiatio: Musk praefectura sua desistit.
  • Germania locum ultimum in Certamine Cantionum Eurovisionis obtinet: nulla puncta.
Die Spitzenkandidatin Maike Schäfer bei der Pressekonferenz.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Maii 2023

Decessus electionibus Bremae factis ll Consilia abhinc CLXXV annos habita Pauli ecclesia ll Titiatio: Musk praefectura sua desistit ll Germania locum ultimum in Certamine Cantionum Eurovisionis obtinet

Bild: Radio Bremen

Decessus electionibus Bremae factis

Ex electionibus civitatis Bremensis Maica Schaefer senatrix factionis Viridium, quae officio rerum ambientium ac mobilitatis praesidebat, se ex senatu recepturam esse nuntiavit. Virides in nocte electionum damnum VI fere centesimarum faciens minus quam XII centesimas suffragiorum adepti sunt. Factio Democratarum Socialium, quae adhuc civitatem regnabat, ex electione victrix exiit, cum ad XXX centesimas suffragiorum adepta est. Christianorum Democratae paene XXVI centesimas adsecuti secundum locum obtinuerunt. Sinistri corregnantes XI fere centesimas consecuti sunt. Factio democratica liberalis circa V centesimas suffragiorum nancta est. Factio regionalis populistarum dexterorum, quae se ipsam Cives Furentes vocat, plus quam IX centesimas adepta in Domum Civitatis Bremensis primum pars legatorum popularium init.

Consilia abhinc CLXXV annos habita Pauli ecclesia

Sollemnia Consiliorum Confoederationis Germanicae CLXXV in Pauli ecclesia Francofurtensi gesta sunt sollemni et civium celebratione per dies quattuor habita. A.d. XV Kal. Iun. anni MDCCCXLVIII consilia confoederationis Germanicae in Pauli ecclesia primum congressa sunt, ut constitutio liberalis pro Germania omni fieret. Consilia autem naufragaverunt anno circumacto ut et omnino rerum mutatio. Consilium sanandi aedificii et posthac exstruendae Domus Democratiae captum est, ut splendor Pauli ecclesiae Francofurti sitae adaugeatur, quae in usu monumenti rerum mutationis inceptae habeatur.

Titiatio: Musk praefectura sua desistit

Elon Musk miliardarius, qui opes technologiae possidet, praefecturam Titiationis post semestre confusum Lindae Yaccarino, expertae cuidam praeconiorum, tradet. Quae nova directrix huius administrationis nuntiorum brevium nuper negotio advertissamentorum apud NBCUniversal, ingentem societatem instrumentorum communicationis socialis, praefuit. Elon Musk postquam Titiationem mense Octobri XXXXIIII•M•M•M dollariis emit, tunc omnes procuratores praestantes dimisit, ipse ductum suscepit.

Germania locum ultimum in Certamine Cantionum Eurovisionis obtinet: nulla puncta

Et hoc anno locus ultimus Germaniae in Certamine Cantionum Eurovisionis non vitatus est. Grex musicus Hamburgensis nomine Lord of the Lost (id est lingua Latina Dominus Amissorum), qui musicam rockianam tenebrosam sonat, solum XVIII suffragiorum cepit et in cladum seriem superiorum annorum se inseruit. Suecia septies e Certamine Cantionum Eurovisionis victrix exiit: Loreen enim in maximo pancosmioque spectaculo musicae etiam secundo victoriam pro patria sua obtinuit. Anno MMXII carmine "Euphoria", hoc tempore carmine "Tattoo" similiter sonante contigit.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2023

  • Rücktritt nach Bremen-Wahl .
  • 175 Jahre Paulskirchen-Versammlung.
  • Twitter: Musk geht als Chef.
  • Letzter Platz für Deutschland beim ESC: Null Punkte .

Rücktritt nach Bremen-Wahl

Als Folge der Bürgerschaftswahl in Bremen hat die grüne Umwelt- und Mobilitätssenatorin Maike Schaefer ihren Rückzug aus dem Senat verkündet. Die Grünen lagen in der Wahlnacht bei 11,7 Prozent der Stimmen und fuhren damit ein Minus von rund 5,7 Prozent ein. Die bisherige Regierungspartei SPD gewann die Wahl mit 29,9 Prozent. Die Christdemokraten wurden mit 25,7 Prozent zweitstärkste Kraft. Die mitregierende Linke erreichte 11,2 Prozent. Die FDP kam auf 5,2 Prozent der Stimmen. Die rechtspopulistische Regionalpartei Bürger in Wut (BiW) erzielt 9,6 Prozent und zieht erstmals in Fraktionsstärke in die Bürgerschaft ein.

175 Jahre Paulskirchen-Versammlung

Mit einem Festakt und einem viertägigen Bürgerfest wurde in Frankfurt das 175. Jubiläum der Nationalversammlung in der Frankfurter Paulskirche gefeiert. Am 18. Mai 1848 trat die Nationalversammlung in der Paulskirche erstmals zusammen, um eine freiheitliche Verfassung für ganz Deutschland zu erarbeiten. Die Versammlung scheiterte jedoch nach einem Jahr, wie auch die Revolution als Ganzes. Durch eine umfassende Sanierung und ein noch zu errichtendes "Haus der Demokratie" soll die Paulskirche in Frankfurt mehr Strahlkraft als Denkmal der Revolution erlangen.

Twitter: Musk geht als Chef

Tech-Milliardär Elon Musk legt den Chefposten bei Twitter nach einem chaotischen halben Jahr in die Hand einer Werbe-Expertin: Linda Yaccarino. Die neue Geschäftsführerin des Kurznachrichtendienstes leitete zuletzt das Anzeigengeschäft beim Medienriesen NBCUniversal. Musk hatte Twitter im Oktober für rund 44 Milliarden Dollar gekauft, alle Top-Manager gefeuert und selbst die Führung übernommen.

Letzter Platz für Deutschland beim ESC: Null Punkte

Deutschland ist beim Eurovision Song Contest in Liverpool auch dieses Jahr der letzte Platz nicht erspart geblieben: Die Hamburger Dark-Rock-Band "Lord of the Lost" reihte sich mit nur 18 Punkten in die Pleiteserie der vergangenen Jahre ein. Schweden gewann den ESC zum siebten Mal: Loreen errang zum zweiten Mal für ihr Land den Sieg bei der größten Musikshow der Welt. 2012 war ihr das mit "Euphoria" gelungen, diesmal schaffte sie es mit dem recht ähnlich klingenden "Tattoo".

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juni 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Sounds like Dirk mit Dirk Darmstaedter

Sounds like Dirk

Jetzt läuft:

Sam Evian Rollin' In
  • Jetzt läuft:

    Sam Evian Rollin' In