Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii 2023

Das OHB Gebäude in Bremen von draußen.
Der Bremer Raumfahrtkonzern OHB blickt auf ein erfolgreiches Jahr 2022 zurück. Bild: Radio Bremen
  • OHB societas navigationis spatialis Bremensis lucrum maximum annalium suorum adepta est.
  • Iudex munere exempta.
  • Vir politicus factionis Democratarum Socialium poscit, ut colloquatur cum civitate Israel.
  • Post morbum longum et gravem Anna Vollmer prior praeses dietae foederalis Germaniae vicaria mortua.
  • Tumultus Neapoli facti: Tres Germani comprehensi .
Das OHB Gebäude in Bremen von draußen.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii

OHB societas navigationis spatialis Bremensis lucrum maximum annalium suorum adepta est II Iudex munere exempta II Vir politicus factionis Democratarum Socialium poscit, ut colloquatur cum civitate Israel II Post morbum longum et gravem Anna Vollmer prior praeses dietae foederalis Germaniae vicaria mortua

Bild: Radio Bremen

OHB societas navigationis spatialis Bremensis lucrum maximum annalium suorum adepta est

OHB societas navigationis spatialis Bremensis anno praeterito lucrum maximum, scilicet LXIII•M•M euronum ante tributa impendiaque, adepta est, imprimis propter magnam postulationem satellitum ad observandam terram. Sed quantitas negotiorum, quae ad M•M•M euronum ascendit, inferior quam anno MMXIX est. OHB rationem primi missilis ex statione spatiali maritima septentrionali, quae in cogitatione est, hoc anno emittendi describit, praeterea consulit, ut per proximum annum aut biennium ad CL novos operis socios imponat. Illa societas hoc tempore toto in orbe circa MMM operis sociorum laborem dat, quorum MCC Bremae operantur.

Iudex munere exempta

Magna comprehensione raptim facta partium populationis, quae Cives Imperii se vocant, iudex Berolinensis Birgitta Malsack-Winkemann comprehensa est. Illi iudici munere fungi amplius non licebit. Iudicium ministerii iudicum urbis Berolini illam pristinam legatam Dietae Foederalis Germaniae illius factionis, quae se Optionem Alteram pro Germania vocat, iudicio accelerato ad tempus muneri exemit. Qua sententia iudices rogationem administrationis senatoriae iudicialis probaverunt. Praeterea maxima quoad fieri potest pars salarii, id est dimidia pars, retinebitur. Civitas Berolini illam iudicem de munere iudicis demotura secundo conatu fortasse procedet. Malsack-Winkemann ab anno MDCCCCLXXXXVI munere civitatis fungebatur.

Vir politicus factionis Democratarum Socialium poscit, ut colloquatur cum civitate Israel

Opus est colloquia habeamus, ait Michael Roth factionis Democratarum Socialium. Qui assentit civibus terrae Israel animos et vires contendentibus graviter reprehendentibus summorum magistratuum collegium reformaturum iudicia civitatis. Simul vero Beniaminum Netaniahu, praesidem administratorum, Berolinum visitantem defendit. Temporibus belli ne unus de altero loquamur, inquit, sed unus cum altero.

Post morbum longum et gravem Anna Vollmer prior praeses dietae foederalis Germaniae vicaria mortua

Anna Vollmer, quae prior praeses dietae foederalis vicaria erat, mortua est. Quam morbo longo gravique laborantem quiete et tranquille die Mercurii familia praesente mortem obisse Iohannes Vollmer filius die Iovis procurationi actae diurnae dixit. Illa LXXVIIII annos nata et doctoris theologiae laurea praedita inter annos MDCCCXCIV et MMV Factioni Viridi legata atque praeses vicaria dietae foederalis Germaniae erat.

Tumultus Neapoli facti: Tres Germani comprehensi

Dum ludus ultionis ultimarum XVI turmarum ligae campionum Neapoli agitur, VIII homines tumultibus comprehensi sunt, inter quos etiam tres fanatici Concordiae Francoforti fuerunt. Praeterea sex vigiles laesi sunt. Deinde centuriae fanaticorum recognitae et fanatici Concordiae Francoforti ex urbe depulsi sunt. Et consocius Concordiae Francoforti istam violentiam damnavit affirmavitque eam nulla parte probari posse.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick März 2023

  • Bremer Raumfahrtkonzern OHB verzeichnet höchsten Gewinn seiner Geschichte.
  • Richterin des Amtes enthoben.
  • SPD-Politiker fordert Dialog mit Israel.
  • Nach langer schwerer Krankheit: Frühere Bundestagsvizepräsidentin Antje Vollmer ist tot.
  • Ausschreitungen in Neapel: Drei Deutsche festgenommen.

Bremer Raumfahrtkonzern OHB verzeichnet höchsten Gewinn seiner Geschichte

Der Bremer Raumfahrtkonzern OHB hat im vergangenen Jahr einen Rekordgewinn von 63 Millionen Euro vor Steuern und Zinsen erzielt, hauptsächlich aufgrund der hohen Nachfrage nach Satelliten für die Erdbeobachtung. Der Umsatz blieb jedoch mit etwa einer Milliarde Euro unter dem Niveau von 2019. OHB beabsichtigt, noch in diesem Jahr die erste Rakete vom geplanten Weltraumbahnhof in der Nordsee zu starten, und plant außerdem die Einstellung von bis zu 150 neuen Mitarbeitern in den nächsten ein bis zwei Jahren. Der Konzern beschäftigt derzeit weltweit etwa 3.000 Mitarbeiter, von denen rund 1.200 in Bremen arbeiten.

Richterin des Amtes enthoben

Die bei einer Großrazzia gegen die Reichsbürger-Szene inhaftierte Berliner Richterin Birgit Malsack-Winkemann darf vorerst nicht weiter als Richterin tätig sein. Das Berliner Richterdienstgericht hat die ehemalige AfD-Bundestagsabgeordnete in einem Eilverfahren vorläufig ihres Dienstes enthoben und ist damit einem entsprechenden Antrag der Senatsverwaltung für Justiz gefolgt. Zudem werden ihre monatlichen Dienstbezüge um die maximal möglichen 50 Prozent gekürzt. Das Land Berlin könnte damit im zweiten Anlauf erfolgreich sein, Malsack-Winkemann, die seit 1996 im Dienst des Landes ist, aus dem Richteramt zu entfernen.

SPD-Politiker fordert Dialog mit Israel

"Wir müssen miteinander reden", sagt der SPD-Politiker Michael Roth und teilt "die massive Kritik einer hoch engangierten Zivilgesellschaft" an der Justizreform in Israel, verteidigt jedoch Netanjahus Berlin-Besuch. In Kriegszeiten sollte man nicht übereinander, sondern miteinander reden.

Nach langer schwerer Krankheit: Frühere Bundestagsvizepräsidentin Antje Vollmer ist tot

Die frühere Vizepräsidentin des Bundestags, Antje Vollmer, ist tot. Sie sei am Mittwoch, den 15. März im Kreise der Familie nach langer schwerer Krankheit friedlich gestorben, sagte ihr Sohn Johann Vollmer am Donnerstag der Deutschen Presse-Agentur. Die frühere Grünen-Politikerin wurde 79 Jahre alt. Zwischen 1994 und 2005 war die promovierte Theologin Bundestagsabgeordnete ihrer Partei und Vizepräsidentin des Bundestags.

Ausschreitungen in Neapel: Drei Deutsche festgenommen

Während des Achtelfinal-Rückspiels in der Champions League in Neapel wurden bei Ausschreitungen acht Personen festgenommen, darunter drei Eintracht-Frankfurt-Fans, während sechs Polizisten verletzt wurden. Hunderte von Fans wurden identifiziert und die Anhänger von Frankfurt wurden aus der Stadt gebracht. Ein Vorstandsmitglied von Eintracht Frankfurt verurteilte die Gewalt und betonte, dass sie durch nichts zu rechtfertigen sei.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. April 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Tag

Jetzt läuft:

The King's Parade Vagabond
  • Jetzt läuft:

    The King's Parade Vagabond
  • Davor lief:

  • Um 15:21 Uhr lief: Bear's Den Magdalene
  • Um 15:17 Uhr lief: Regina Spektor Us
  • Um 15:10 Uhr lief: Marc Cohn The Letter
  • Um 15:07 Uhr lief: Andy Burrows All This I'Ve Heard Before
  • Um 14:55 Uhr lief: The Anatomy of Frank Minnesota (Part I), For Scott & Jeremy
  • Um 14:51 Uhr lief: Calogero Conduire En Angleterre
  • Um 14:47 Uhr lief: Hozier Take Me To Church
  • Um 14:44 Uhr lief: Anna Ternheim Remember This
  • Um 14:37 Uhr lief: Jackopierce Let Go Of Me

Der Tag mit Kristin Hunfeld