Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii 2022

Medienam  Friedenspalast des Internationale Gerichtshofs in Den Haag (Archivbild)
Der Internationale Gerichtshof (IGH) in Den Haag. Bild: dpa | Remko de Waal
  • Tribunal pacem poscit.
  • VA-SA-PRO-canon Bremae manet.
  • Paralympia Pekini finita.
  • Gardi auctori praemium mercatus librorum Lipsiensis tributum.
Medienam  Friedenspalast des Internationale Gerichtshofs in Den Haag (Archivbild)

Nuntii Latini mensis Martii 2022

Immer zum Monatsende veröffentlicht Bremen Zwei einen Nachrichtenüberblick in lateinischer Sprache.

Bild: dpa | Remko de Waal

Tribunal pacem poscit

Tribunal Internationale Hagense poposcit, ut Russia impetum in Ucrainam factum sine ulla mora finiret. Sententia finalis autem hac in causa a Tribunali Internationali nondum lata est. Antea Ucraina rogatione citata petivit, ut Tribunal Internationale usque ad iudicium suum Russiam omnes aggressiones militares in Ucrainia statim finire iuberet. Iudicia Tribunalis sunt servanda. Sed Tribunali Internationali nullae opes atque momenta sunt, ut observantiam iudiciorum suorum impetrare possit.

VA-SA-PRO-canon Bremae manet

Conventus Foederalis Legatorum legem ad cohibendas contagiones novam dedit, qua lege terris foederalibus resolutiones ampliores admittere liceat. Bremae autem multa ita permanebunt, ut iam erant antea: VA-SA-PRO-canon multis in locis sustinebitur (scilicet homines aut vaccinati aut sanati aut probati esse debent).  In tabernis et in discothecis porro VA-SA-Plus-canon valebit (scilicet  homines aut vaccinati aut sanati esse debent, qui ultra exitum negativum explorationis medicinae reactionis catenae polimerasae ostendant). Et super omnia in tabernis venaliciis (velut in supermercatibus) hominibus larvae ferendae erunt. Senatus septimana priore decrevit, ut in terra foederali Bremensi consilia praesentia defensionum contra coronavirus factarum usque ad a.d. IIII Non. Apr. valeant.

Paralympia Pekini finita

Paralympia hiberna obscurata bello Ucrainico ac pandemia per coronavirus effecta Pekini finita sunt. Athletae Germanici plurimas victorias inexspectatas celebraverunt, cum tot nomismata accepissent, quot quinque annos ante ad oppidum Pyeonchang Coreae Meridianae, ubi XIX nomismata acceperant. Quod autem attinet ad distributionem nomismatum, Germania locum septimum obtinuit. His rebus longe optima fuit Sina, quae LXI nomismata accepit, quam secutae sunt Ucraina atque Canada, quae XXIX ac XXV  nomismata acceperunt.

Gardi auctori praemium mercatus librorum Lipsiensis tributum

Tomer Gardi scriptor Israelicus pro fabula Milesia sua nomine “Res Rotunda” praemio mercatus librorum Lipsiensis ornatus est. Iudices argumentum attulerunt illam fabulam subtilissima eloquentia esse. Parte librorum translatorum hoc anno Anna Weber interpres praemio ornata est pro interpretatione sua libri nomine “Nevermore” (id est lingua Latina “Numquam”) compositi a Caecilia Wajsbrot auctrice Francogallica. Parte librorum ad speciales res spectantium et librorum Προγυμνασμάτων praemium Ulianae Wolf auctrici tributum est pro opusculo eius nomine “Fabulationes Etymologicae. Προγυμνάσματα et orationes”. Praemium pecunia cuncta sexaginta milium Euronum adornatum est.   

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick März 2022

  • Gericht fordert Frieden.
  • 3-G-Regeln in Bremen bleiben.
  • Paralympics in Peking beendet.
  • Leipziger Buchpreis für Gardi.

Gericht fordert Frieden

Der Internationale Gerichtshof (IGH) in Den Haag hat ein "sofortiges" Ende des russischen Angriffs auf die Ukraine gefordert. Die endgültige Entscheidung des IGH in dem Fall steht noch aus. Die Ukraine hatte in einem Eilantrag gefordert, dass der IGH bis zu seinem Urteil einen sofortigen Stopp aller russischen Militäreinsätze in der Ukraine anordnet. Die Urteile des Gerichts sind bindend. Allerdings stehen dem IGH keine wirklichen Instrumente zur Verfügung, um eine Einhaltung seiner Urteile durchzusetzen.

3-G-Regeln in Bremen bleiben

Der Bundestag hat ein neues Infektionsschutzgesetz beschlossen, das den Ländern wieder größere Lockerungen ermöglicht. In Bremen bleibt indes vieles, wie es war: Die 3G-Regel in vielen Einrichtungen bleibt bestehen. In Clubs und Diskotheken gilt weiterhin 2G-Plus. Und vor allem: Die Masken bleiben unter anderem im Einzelhandel auf. Der Senat hat die aktuellen Corona-Maßnahmen für das Land Bremen in der vergangenen Woche bis zum 2. April verlängert.

Paralympics in Peking beendet

Überschattet von Ukraine-Krieg und Corona-Pandemie sind die Paralympischen Winterspiele in Peking zu Ende gegangen. Die deutschen Sportler feierten ihr unerwartet starkes Abschneiden, nachdem sie mit 19 Medaillen so viele wie vor vier Jahren in Pyeongchang in Südkorea geholt hatten. Im Medaillenspiegel erreichte Deutschland Platz sieben. Mit deutlichem Abstand gewann China (61) den Medaillenspiegel, gefolgt von der Ukraine (29) und Kanada (25).

Leipziger Buchpreis für Gardi

Der israelische Schriftsteller Tomer Gardi ist für seinen Roman "Eine runde Sache" mit dem Preis der Leipziger Buchmesse ausgezeichnet worden. Die Jury würdigte das Buch in ihrer Begründung als "Roman von hoher sprachlicher Präzision". In der Kategorie Übersetzung gewann in diesem Jahr Anne Weber für ihre Übertragung des Buchs "Nevermore" der französischen Autorin Cécile Wajsbrot. Den Preis in der Kategorie Sachbuch/Essayistik erhielt Uljana Wolf für ihr Werk "Etymologischer Gossip. Essays und Reden". Der Preis ist mit insgesamt 60.000 Euro dotiert.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. April 2022, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Sounds like Dirk mit Dirk Darmstaedter

Sounds like Dirk

Jetzt läuft:

Liam Finn Purple Dress
  • Jetzt läuft:

    Liam Finn Purple Dress