Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii 2023

Rammstein Frontsänger Till Lindemann performt den Song «Deutschland» auf der Bühne.
Till Lindemann, Frontmann und Texter der Rockband Rammstein, werden sexuelle Übergriffe im Umfeld von Konzerten vorgeworfen. Bild: dpa | Malte Krudewig
  • Causae criminalis actores inquisitionem de Tilo Lindemann cantore agunt.
  • Exercitium classis aeriae supra Germaniam a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali peractum.
  • Solis praesidium omnibus.
  • Archaeologi Pompeiis opus tectorium, quo archegetes quidam placentae Neapolitanae spectetur, inveniunt.
Rammstein Frontsänger Till Lindemann performt den Song «Deutschland» auf der Bühne.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii

Causae criminalis actores inquisitionem de Tilo Lindemann cantore agunt ll Exercitium classis aeriae supra Germaniam a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali peractum ll Solis praesidium omnibus

Bild: dpa | Malte Krudewig

Causae criminalis actores inquisitionem de Tilo Lindemann cantore agunt

Mulieres plures Tilum Lindemann, cantorem gregis musici rock nomine Rammstein, accusant Veneris iniuriarum, quae grege concentum agente commissae sint. Nonnumquam feminas iuvenes ad hunc finem suppletas crapulae veneno infectas esse. Causarum criminalium actores Berolinenses hic inquirunt, ut fertur, et de criminibus cadentibus in rationem delictorum sexualitatis et de criminibus cadentibus in rationem tradendi venena ad crapulam convenientia. Lindemann allatas criminationes abnuit. Grex exordium lustrationis Europaeae suae in stadio Olympiorum Monacensi tesserulis sedum ad unam omnibus venditis egit, celebratione post concentum autem omissa.

Exercitium classis aeriae supra Germaniam a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali peractum

Exercitium classis aeriae nomine "Aeris Defensor" maximum a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali condita esse duces exercitus nationalis rei publicae Germaniae dicunt. Nam ex pridie Idus Iunias usque ad diem nonum Kalendas Iunias anni MMXXIII milia militum duce classi aeria Germaniae supra Bavariam, Saxoniam inferiorem, Slevicum et Holsatiam exercuerunt. XXV nationes interfuerunt pluribus quam CC aeroplanibus utentes, ut hoc exercitio collaboratio, quae iam exsistit, et melior fieret et extenderetur, ut duces exercitus nationalis rei publicae Germaniae tradunt. Qua re Consociatio etiam firmitatem monstrare volebat: nuntius fuerit Vladimiro Putin praesidi Russiae plus quam unum annum bellum contra Ucrainam gerenti.

Solis praesidium omnibus

Ut melius se a carcinomatibus cutis praecaveant, homines in Nederlandiis hac aestate gratuita ceroma solare accipere possunt. In festivitatibus, in scholis, in societatibus gymnicis vel athleticis, in civitatibus collocati sunt largitores, qui in pandemia per coronavirus effecta antisepticum continebant, nunc autem ceromate solari completi sunt. Hoc consilium captum est a dermatologa quadam, quae in valetudinario Venloni sito medicinam exercet.

Archaeologi Pompeiis opus tectorium, quo archegetes quidam placentae Neapolitanae spectetur, inveniunt

Archaeologi in locis Pompeiorum oppidi antiqui picturam muralem circiter MM annos completam detexerunt, quae forsan quendam priorem placentae Neapolitanae effingat: panem planum farina subactum – sine caseo quidem aut lycopersicis, sed pomis impositum. Pictura muralis in pariete ruinoso detecta est; veri simile est illum parietem partem pistrinae fuisse. Panis planus impositus traditionem Graecam refert: hospitibus et poma et cibi in pane impositi ministrabantur. Picturae murales hanc rem effingentes locum vel sacrificii vel hospitii significent. Pompeii Vesuvio monte Vulcanio a. LXXVIIII p. Chr. n. erupto obruti sunt, cinere autem Vulcanio insolito modo bene conservati. Tertia pars huius oppidi adhuc sub cinere latet.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2023

  • Staatsanwaltschaft ermittelt gegen Sänger Till Lindemann.
  • Nato-Luftwaffenübung über Deutschland.
  • Sonnenschutz für alle.
  • Archäologen in Pompeji entdecken Fresko mit möglichem Pizza-Vorläufer .

Staatsanwaltschaft ermittelt gegen Sänger Till Lindemann

Mehrere Frauen werfen dem Sänger der Rockband Rammstein, Till Lindemann, sexuelle Übergriffe im Umfeld von Konzerten vor. Mitunter seien die jungen Frauen extra zu diesem Zweck rekrutiert und unter Drogen gesetzt worden. Die Berliner Staatsanwaltschaft ermittelt nun wegen "Tatvorwürfen aus dem Bereich der Sexualdelikte und der Abgabe von Betäubungsmitteln". Lindemann weist die Anschuldigungen zurück. Den Auftakt ihrer Europatournee bestritt die Band im ausverkauften Münchener Olympiastadion – allerdings ohne After-Show-Party.

Nato-Luftwaffenübung über Deutschland

"Air Defender" soll nach Angaben der Bundeswehr die größte Luftoperationsübung seit Bestehen der Nato gewesen sein: Vom 12. bis zum 23. Juni 2023 trainierten Tausende Soldaten unter Führung der Luftwaffe über Schleswig-Holstein, Niedersachsen und Bayern. 25 Nationen waren mit weit über 200 Flugzeugen beteiligt, um mit dieser Übung die bestehende "Kooperation zu optimieren und auszuweiten", hieß es von der Bundeswehr. Gleichzeitig wollte das Bündnis dadurch auch Stärke zeigen: Eine Botschaft an den russischen Präsidenten Wladimir Putin, der seit mehr als einem Jahr einen Krieg gegen die Ukraine führt.

Sonnenschutz für alle

Um sich besser vor Hautkrebs zu schützen, können Menschen in den Niederlanden in diesem Sommer kostenlos Sonnencreme erhalten. Auf Festivals, in Schulen, Sportvereinen und Gemeinden wurden aus der Zeit der Corona-Pandemie übriggebliebene Desinfektionsspender aufgestellt, die nun mit Sonnencreme gefüllt sind. Die Idee hatte die Hautärztin einer Klinik in Venlo.

Archäologen in Pompeji entdecken Fresko mit möglichem Pizza-Vorläufer

Forscher haben auf dem Gelände der antiken Stadt Pompeji ein rund 2000 Jahre altes Wandgemälde entdeckt, das womöglich einen entfernten Vorgänger der Pizza abbildet: einen belegten Teigfladen – allerdings ohne Käse oder Tomaten, sondern mit Obst. Das Wandbild wurde auf einer eingestürzten Mauer entdeckt, die wahrscheinlich zu einer Bäckerei gehörte. Der belegte Fladen erinnert an eine griechische Tradition: Gästen wurden Obst und Speisen auf Brot serviert. Wandbilder mit diesem Motiv könnten auf eine Opferstätte oder einen gastfreundlichen Ort hindeuten. Pompeji wurde 79 n. Chr. durch den Vesuvausbruch verschüttet, durch die Vulkanasche aber ungewöhnlich gut konserviert. Ein Drittel der Stadt liegt immer noch unter der Asche.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juli 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Vormittag mit Britta Lumma

Der Vormittag
Der Vormittag
  • Der Vormittag