• Als nächstes läuft:

  • Um 18:56 Uhr läuft: Madeleine Peyroux You'Re Gonna Make Me Lonesome When You Go
  • Davor lief:

  • Um> 18:44 Uhr lief: Nathaniel Rateliff You Need Me
  • Um> 18:31 Uhr lief: Natasha Bedingfield Unwritten
  • Um> 18:18 Uhr lief: Someday Jacob Always On The Run
  • Um> 18:06 Uhr lief: The Minus 5 Boyce & Hart
  • Um> 17:56 Uhr lief: John Butler Trio Spring To Come
  • Um> 17:51 Uhr lief: Aura Dione Song For Sophie
  • Um> 17:42 Uhr lief: Onk Lou Drum Stick Move
  • Um> 17:39 Uhr lief: Fruit Bats Eagles Below Us
  • Um> 17:32 Uhr lief: Suzanne Vega Marlene On The Wall
  • Um> 17:28 Uhr lief: Benjamin Gibbard Teardrop Windows

Gesprächszeit mit Hendrik Plaß

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Ianuarii 2022

Novak Djokovic spielt Tennis
Novak Djokovic sorgte im Januar für Schlagzeilen. Bild: Imago | AAP
  • Diokovic proelio contra vaccinationem suam vincitur
  • Benedictus sedecimus testimonium falsum dixisse confitetur
  • Dux belli maritimus vicarius cedit
  • Iudith Hermann praemio litterarum civitatis Bremensis ornata
Novak Djokovic spielt Tennis

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Ianuarii 2022

Diokovic proelio contra vaccinationem suam vincitur || Benedictus sedecimus testimonium falsum dixisse confitetur || Dux belli maritimus vicarius cedit || Iudith Hermann praemio litterarum civitatis Bremensis ornata

Bild: Imago | AAP

Diokovic proelio contra vaccinationem suam vincitur

Novacus Diokovic, tenilusor Serbicus, proelio contra eiectionem suam ex Australia victus est. Pridie initii Apertorum Australianorum iudicium foederale Melburniae situm intercessionem illius Diocovic contra detractionem visi sui remisit. Collegium summorum magistratuum Australianum illi tenilusori Serbico XXXIIII annos nato visum ante detraxit, cum principio huius anni sine vaccinatione contra coronavirus praescripta iter in Australiam fecisset. Qua re homines illustres legibus ad vaccinationem pertinentibus in Australia aeque tractari evidenter demonstratum est.

Benedictus sedecimus testimonium falsum dixisse confitetur

Benedictus sedecimus summus pontifex catholicae ecclesiae Romanae emeritus confessus est testimonium falsum dixisse aestimans responsum archidioecesis Monacensis et Frisingensis de abusu liberorum et iuvenum. Primum dixit se anno millesimo nongentesimo octogesimo munere archiepiscopi fungentem afuisse a consessu ordinariae administrationis, ubi de sacerdote dicebatur, qui compluries indicatus est ad instigandam libidinem liberis perverse usum esse; nunc autem se in consessu adfuisse confessus est. Secundum illud responsum saltem quadringenti nonaginta septem liberi et iuvenes ab anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto usque ad annum bismillesimum undevicesimum in illo episcopatu catholico ab operis sociis ad instigandam libidinem perverse tractati sunt.

Dux belli maritimus vicarius cedit

Dux belli maritimus Germanicus percontationi respondens sententias suas de Ucraina posuit. Qua re facta clamor ortus est, quo summorum magistratuum collegium urgebatur, ut clarius locum suum in conflictatione Russiae et Ucrainae coarguerent. Caius Ioachim Schönbach dux belli maritimus vicarius cessit, qui timorem introitus copiarum Russiae mentis turbellas nominaverit. Schönbach adiecit id, quod Vladimirus Putin vere cuperet, reverentiam inter pares esse. Christina Lambrecht administra publicae defensioni praeposita exinde eum praesentem loco movit.

Iudith Hermann praemio litterarum civitatis Bremensis ornata

Iudith Hermann scriptrix praemium litterarum civitatis Bremensis anni bismillesimi vicesimi secundi, quod viginti quinque milium Euronum affectum est, accepit. Cui auctrici anno millesimo nongentesimo septuagesimo Berolini natae id praemium datum est pro fabula ficta, quae "Daheim" (id est lingua Latina "Domi") inscribitur. Hanc fabulam de muliere quadam agentem, quae familia rupta vitam suam in vico quodam ad mare Germanicum sito denuo instituere studeat, curatores ob artificiosam brevitatem eloquentiae admiratione affecisse confirmatum est.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Januar 2022

  • Djokovic verliert seinen Impf-Kampf
  • Benedikt XVI. räumt Falschaussage ein
  • Vizeadmiral tritt zurück
  • Judith Hermann mit Bremer Literaturpreis ausgezeichnet

Djokovic verliert seinen Impf-Kampf

Der serbische Tennis-Star Novak Djokovic hat den Kampf gegen seine Abschiebung aus Australien verloren. Einen Tag vor dem Start der Australian Open wies ein Bundesgericht in Melbourne Djokovics Einspruch gegen den Entzug seines Visums zurück. Die australische Regierung hatte dem 34-jährigen Serben sein Visum entzogen, weil er Anfang Januar ohne die vorgeschriebene Corona-Impfung eingereist war. Der Fall hatte große Signalwirkung für die Gleichbehandlung Prominenter in Fragen der Impfregeln in Australien.

Benedikt XVI. räumt Falschaussage ein

Der emeritierte Papst Benedikt XVI. hat eingeräumt, bei seiner Stellungnahme für das Missbrauchsgutachten des Erzbistums München und Freising eine falsche Aussage gemacht zu haben. Danach habe er – anders als von ihm selbst zuvor dargestellt – doch im Jahr 1980 als Erzbischof an einer Ordinariatssitzung teilgenommen, bei der über einen Priester gesprochen wurde, der mehrfach wegen sexuellen Missbrauchs von Kindern auffällig geworden war. Laut dem Gutachten waren mindestens 497 Kinder und Jugendliche zwischen 1945 und 2019 in dem katholischen Bistum von Mitarbeitern der Kirche sexuell missbraucht worden.

Vizeadmiral tritt zurück

Ein Eklat wegen Äußerungen des deutschen Marine-Chefs über die Ukraine hat den Druck auf die Bundesregierung erhöht, sich in dem Konflikt mit Russland klarer zu positionieren. Vizeadmiral Kay-Achim Schönbach trat zurück, nachdem er den befürchteten russischen Einmarsch in der Ukraine als "Nonsens" bezeichnet hatte. Schönbach hatte zudem hervorgehoben, was Russlands Präsident Wladimir Putin wirklich wolle, sei "Respekt auf Augenhöhe". Verteidigungsministerin Christine Lambrecht (SPD) hatte ihn darauf "mit sofortiger Wirkung" von seinen Aufgaben entbunden.

Judith Hermann mit Bremer Literaturpreis ausgezeichnet

Die Schriftstellerin Judith Hermann hat in der Oberen Rathaushalle den mit 25.000 Euro dotierten Bremer Literaturpreis 2022 bekommen. Die 1970 in Berlin geborene Autorin erhielt die Auszeichnung für ihren Roman "Daheim". Das Buch, das von einer Frau handelt, die nach dem Auseinanderbrechen ihrer Familie ihr Leben in einem Dorf an der Nordsee neu zu justieren versucht, habe die Jury durch "meisterhafte sprachliche Verdichtung" überzeugt, hieß es zur Begründung.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Februar 2022, 0:00 Uhr