Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Februarii 2023

Ein Karnevalist wirft Süßigkeiten ins Publikum.
Nach zwei Jahren finden die Rosenmontagsumzüge wieder ohne Corona-Auflagen statt. Bild: dpa | Oliver Berg
  • Biden Ucrainam visitat.
  • Terrae motus Turciam et Syriam devastat .
  • Carnelevarium post coronavirus.
Ein Karnevalist wirft Süßigkeiten ins Publikum.

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Februarii 2023

Biden Ucrainam visitat II Terrae motus Turciam et Syriam devastat II Carnelevarium post coronavirus

Bild: dpa | Oliver Berg

Biden Ucrainam visitat

Iosephus Biden, praeses Civitatum Foederatarum Americae, ante diem decimum Kalendas Martias inopinato Kioviam, caput Ucrainae, profectus est. Causa itineris erat impetus Russiae in Ucrainam ante fere unum annum factus. Eam visitationem maximum auxilii signum esse Vladimirus Zelenskyj, praeses Ucrainensis, dixit. Biden denuntiavit pecuniam quingentis millionibus dolariorum iterum donatam fore, quae pecunia militibus Ucrainensibus subsidio sit.

Terrae motus Turciam et Syriam devastat

Vastus terrae motus magnas terrae partes prope finem Turciae Syriaeque sitae devastavit. In Turcia numerus mortuorum quadraginta quattuor milia et ducenti est, in Syria autem circa quinque milia et nongenti homines mortui sunt. Iterum atque iterum mense Februario ultra terrae motus in ea regione fiebant. Copiis salvificis imprimis in Syria difficultates allatae sunt, quia adiumenta in fines Curdicas missa propter causas politicas retardata sunt, ut dicitur.

Carnelevarium post coronavirus

Primum post coronaviri discrimen copreae diem lunae rosarum in arcibus carnelevariis Germaniae denuo sine cohibitionibus celebraverunt. Coloniae pompa primum a ripa dextera Rheni fluminis ire perrexit a Divitia vico, ita ut utrumque latus huius urbis cathedralis contingeret. Aliis in arcibus carnelevariis ut Dusseldorpii vel Mogontiaci simili effusione animi in laetitam celebratum est. Coloniae Agrippinae hoc anno praeterea solemnia celebrata sunt. Ante die quarto Nonas Februarias anno millesimo octingentesimo vicesimo tertio pompa diei lunae rosarum prima celebrata est.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Februar 2023

  • Biden besucht die Ukraine .
  • Erdbeben verwüstet Türkei und Syrien.
  • Karneval nach Corona .

Biden besucht die Ukraine

Wenige Tage vor dem 1. Jahrestag des Angriffskrieges Russlands auf die Ukraine ist US-Präsident Joe Biden ist zu einem überraschenden Besuch in die ukrainische Hauptstadt Kiew gereist. Der Besuch sei ein extrem wichtiges Signal der Unterstützung, sagte der ukrainische Präsident Wolodymyr Selenskyj. Biden kündigte ein neues Paket an Militärhilfe für die Ukraine im Volumen von einer halben Milliarde Dollar an, Russland hatte die Ukraine am 24. Februar 2022 überfallen.

Erdbeben verwüstet Türkei und Syrien

Ein verheerendes Erdbeben in der türkisch–syrischen Grenzregion hat große Landstriche verwüstet. Auf türkischer Seite der Grenze stieg die Zahl bis zur Mitte des Monats auf 40 642. In Syrien waren es rund 5900 Tote. Immer wieder kam es während des Februar zu Nachbeben in der Region. Schwierigkeiten gab es für Rettungskräfte vor allem in Syrien, wo Hilfslieferungen in kurdische Gebiete wahrscheinlich aus politischen Gründen behindert wurden.

Karneval nach Corona

Zum ersten Mal seit der Coronakrise feierten die Närrinnen und Narren in Deutschlands Karnevalhochburgen den Rosenmontag wieder ohne Einschränkungen. In Köln startete der erstmals auf der rechten Rheinseite im Stadtteil Deutz, so dass er beide Seiten der Domstadt verbindet. In anderen Fastnachtshochburgen wie Düsseldorf und Mainz ging es ähnlich hoch her. Köln feierte in diesem Jahr zudem ein Jubiläum. Am 10. Februar 1823 gab es hier den ersten Rosenmontagszug.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. März 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Vormittag mit Reza Vafa

Der Vormittag
Der Vormittag
  • Der Vormittag