Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Decembris 2022

Lionel Messi bejubelt ein Tor.
Bild: Imago | Icon Sportswire
  • Statio terminalis gasi petrolei liquefacti in Portu Gulielmi dedicata.
  • Comprehensio Civium Imperii raptim facta .
  • Inventio magna fusionis nuclearis facta.
  • Argentina victor Certaminis Mundani Pedilusorii egreditur.
Lionel Messi bejubelt ein Tor.

Nuntii Latini mensis Decembris 2022

Statio terminalis gasi petrolei liquefacti in Portu Gulielmi dedicata ll Comprehensio Civium Imperii raptim facta ll Inventio magna fusionis nuclearis facta ll Argentina victor Certaminis Mundani Pedilusorii egreditur

Bild: Imago | Icon Sportswire

Statio terminalis gasi petrolei liquefacti in Portu Gulielmi dedicata

Magistratus Ambientalis Saxoniae Inferioris viam patefecit, ut statio terminalis gasi petrolei liquefacti in Portu Gulielmi fluitans impelleretur. In navi speciali gasi petrolei liquefacti "Höegh Esperanza" nominata – quae etiam αποθήκη πλοώδης και σκευή ατμιδούσα ρευστά dicitur - gasum liquefactum e navibus cisternatis acceptum ibidem in gasum convertitur. Tunc in rete infundi potest. Usus huius primae stationis terminalis gasi liquefacti gradus magni momenti in reformanda energiae distributione Germaniae existimatur, postquam belli in Ucraina facti causa administratio energetica conversa est.

Comprehensio Civium Imperii raptim facta

Cum magna comprehensio raptim fieret conspirationis, quae in suspicione habetur suos sodales tromocratas esse, omnino LCCCCIII arma in sequestro posita sunt. Sodales enim illius conspirationis sunt earum partium populationis, quae Cives Imperii se vocant. Milia vigilium celerium corporis biocolytici et forensis muneris iudicio foederali attributi contra rete Civium Imperii coniecturā tromocratiale ductum processerunt. Qui Cives Imperii rebus novis vi factis studuisse feruntur. Plus quam L homines arguuntur, in quorum numero habentur miles militans unus et plures emeriti copiarum Rei Publicae Foederatae et una pristina legata Dietae Foederalis Germaniae illius factionis, quae se Optio Altera pro Germania vocat. Quae legata Birgitta Malsack-Winkemann Berolini munere iudicis fungebatur.

Inventio magna fusionis nuclearis facta

Investigatrices investigatoresque Americani inventionem maximi momenti in arte fusionis nuclearis reppererunt. Primo enim in nucleis atomicis fundendis plus energiae partum est quam consumptum. Itaque temporibus posterioribus fusione nucleari adhibita fortasse ratione secura et sine detrimento climatis inferendo ingentes copias fluenti electrici pari poterunt. Ut commercium hac ratione utatur, tamen difficillimae porro technicae causa multi anni praeterierint.

Argentina victor Certaminis Mundani Pedilusorii egreditur

Leonillus Messi turmam nationalem Argentinae ad tertium triumphum in Certamine Mundano Pedilusorio adduxit. Illo famoso duce XXXV annos nato haec turma lusum finalem Certaminis Mundani Pedilusorii Quatariae habitum contra turmam Francogallicam defensorem poculi vicit, postquam series poenalium habita est. Nam post CXX minuta aequalitas mansit folli utrobique terni in portam ingesto. Subcaerulei triumphos suos, qui anno MDCCCCLXXVIII et MDCCCCLXXXVI celebrati sunt, repetiverunt – nunc autem Messi princeps turmae fuit, qui sexies optimus pedilusor mundi erat et nunc XXVI lusum in Certamine Mundano fecit et hoc modo cumulum Lotharii Matthaei recepit. Tandem Croatia contra Marocum in certamine loci tertii vicit. De Certamine Mundano Quatariae habito iurum humanorum violandorum causa in stadiis aedificandis imprimis male iudicatum est.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2022

  • Flüssiggas-Terminal in Wilhelmshaven.
  • Razzia gegen Reichsbürger.
  • Durchbruch bei Kernfusion.
  • Argentinien wird Fußball-Weltmeister.

Flüssiggas-Terminal in Wilhelmshaven

Die niedersächsische Umweltbehörde hat grünes Licht für die Inbetriebnahme des schwimmenden LNG-Terminal in Wilhelmshaven gegeben. Das LNG-Spezialschiff "Höegh Esperanza" - eine sogenannte so genannte Floating Storage and Regasification Unit (FSRU) - nimmt verflüssigtes Gas (LNG) von Tankern auf und wandelt es noch an Bord in Gas um. Dann kann es ins Netz eingespeist werden. Die Inbetriebnahme des erst Flüssiggasterminals gilt als Meilenstein in der Neuordnung der Energieversorgung Deutschlands nach der Wende durch den Ukraine-Kriege Energie.

Razzia gegen Reichsbürger

Bei der Großrazzia gegen eine mutmaßliche terroristische Vereinigung aus der "Reichsbürger"-Szene sind Waffen sichergestellt worden, insgesamt 93. Die Polizei und Bundesanwaltschaft war mit mehreren tausend Einsatzkräften bundesweit gegen ein mutmaßliches Terror-Netzwerk aus "Reichsbürgern" vorgegangen, die einen gewaltsamen Umsturz geplant haben sollen. Es gibt mehr als 50 Beschuldigte; unter anderen ein aktiver Soldat und Reservisten der Bundeswehr sowie die ehemalige AfD-Bundestagsabgeordnete und die Berliner Richterin Birgit Malsack-Winkemann.

Durchbruch bei Kernfusion

Wissenschaftlerinnen und Wissenschaftlern in den USA ist ein historischer Durchbruch auf dem Feld der Kernfusion gelungen. Erstmals wurde beim Verschmelzen von Atomkernen mehr Energie gewonnen als verbraucht. In Zukunft könnte mithilfe der Kernfusion womöglich klimaneutral und sicher Strom in riesigen Mengen erzeugt werden. Allerdings dürfte es bis zur kommerziellen Nutzung des Verfahrens wegen weiterhin großer technischer Hürden noch viele Jahre andauernder Weg sein.

Argentinien wird Fußball-Weltmeister

WM-Rekordspieler Lionel Messi hat Argentiniens Fußball-Nationalmannschaft zum dritten Weltmeistertitel geführt. Das Team um den 35 Jahre alten Superstar siegte im Endspiel der WM in Katar gegen Titelverteidiger Frankreich 4:2 im Elfmeterschießen. Nach 120 Minuten hatte es 3:3 gestanden. Die Albiceleste wiederholte damit ihre Triumphe von 1978 und 1986 - diesmal angeführt vom sechsmaligen Weltfußballer Messi, der sein 26. und letztes WM-Spiel bestritt und damit den bisherigen Rekordhalter Lothar Matthäus hinter sich ließ. Im Spiel um den dritten Platz hatte Kroatien über Marokko gewonnen. Die WM in Kartar war vor allem wegen der Menschenrechtsverletzungen beim Bau der Stadien in die Kritik geraten.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 2. Januar 2023, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Samstagmorgen
Der Samstagmorgen
  • Als nächstes läuft:

  • Um 10:12 Uhr läuft: Fréro Delavega Mon Héroïne
  • Der Samstagmorgen
  • Davor lief:

  • Um 10:09 Uhr lief: Aretha Franklin (You Make Me Feel Like) A Natural Woman
  • Um 10:06 Uhr lief: Joseph Parsons Endless Sky
  • Um 09:56 Uhr lief: Tim Schou Acapella
  • Um 09:52 Uhr lief: Ed Sheeran Overpass Graffiti
  • Um 09:49 Uhr lief: Sharon Jones & The Dap-Kings Little By Little
  • Um 09:41 Uhr lief: Eels Learning While I Lose
  • Um 09:38 Uhr lief: Birdy People Help The People
  • Um 09:34 Uhr lief: Sons Of The East Hard To Tell
  • Um 09:31 Uhr lief: Carly Bryant H.E.L.P.
  • Um 09:27 Uhr lief: Downpilot Black Eye

Der Samstagmorgen mit Katrin Krämer