Jetzt läuft:

Anna Ternheim Such A Lonely Soul
  • Jetzt läuft:

    Anna Ternheim Such A Lonely Soul
  • Davor lief:

  • Um> 04:16 Uhr lief: Sebastian Maschat & Erlend Øye Wipeout
  • Um> 04:13 Uhr lief: Arthur Beatrice I Don't Get That Chill
  • Um> 04:09 Uhr lief: Fat Freddy's Drop Clean The House
  • Um> 04:06 Uhr lief: Roo Panes Commentator
  • Um> 04:03 Uhr lief: Miúcha Pode Ir
  • Um> 03:54 Uhr lief: Guy Garvey Unwind
  • Um> 03:49 Uhr lief: Lucy Ward Ink
  • Um> 03:45 Uhr lief: Luther Vandross Your Secret Love
  • Um> 03:40 Uhr lief: Caecilie Norby Papa Was A Rolling Stone

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii 2021

Trainer Markus Anfang strahlend bei seiner offiziellen Vorstellung bei Werder Bremen vor einer Werbewand.
Marcus Anfang novus exercitator Turmae Werder Bremae est. Bild: Nordphoto / Stoever / Pool via Gumzmedia
  • Praeses administrorum Israelicus novus Bennett
  • Virides Baerbock candidatam designaverunt
  • Inceptum novum pro Turma Werder Bremae
  • Praemium pacis Dangarembgae tributum

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii

Praeses administrorum Israelicus novus Bennett || Virides Baerbock candidatam designaverunt || Inceptum novum pro Turma Werder Bremae || Praemium pacis Dangarembgae tributum

Werder-Training Markus Anfang ruft über den Trainingsplatz und streckt den Arm aus.
Bild: Gumzmedia | Andreas Gumz
Bild: Gumzmedia | Andreas Gumz

Praeses administrorum Israelicus novus Bennett

Hierosolymae. Collegium summorum magistratuum novum civitatis Israel tantummodo suffragio uno antevertens per oratorum popularium coetum Hierosolymae  confirmatum est. Hic eventus finem aevi Beniamin Netaniahu praesidis consilii administrorum dextris et conservativis partibus faventis ad tempus significat, qui ab anno MMIX continuo munere fungebatur. Naftali Bennett praeses novus Israelicus iam administrorum consilium contraxit. Coitio nova octo factionibus constat, quarum aliae sinistris partibus favent, aliae dextris. In numero factionum regentium et factio Arabica primum refertur.

Virides Baerbock candidatam designaverunt

Berolini. Virides Annalenam Baerbock, quae munus cancellariae foederalis petit, candidatam suffragiis longissime plurimis designaverunt. Simul DCLXXVIII ex DCLXXXVIII legatis, qui inlinea congressui factionis intererant, – ea sunt plura quam IIC centesimas suffragiorum – affirmaverunt ambitum Baerbock atque Roberto Habeck, qui factioni praesint, ambobus collegis supremis faciendum esse. Illa autem per plures hebdomadas reprehensa est, cum ei concedendum esset se et Dietam Foederalem sero certiorem fecisse pecunias peculiares a se acceptas esse et  falsa indicia curriculi vitae suae emendavisse. Praeterea Virides nullum impetum novum electionibus parlamentariis Saxoniae et Anhaltii habitis obtinuerunt, sed minoribus quam senas centesimas suffragiis acceptis numerus legatorum paullulum solum auctus est.

Inceptum novum pro Turma Werder Bremae

Bremae. Marcus Anfang novus exercitator Turmae Werder Bremae est. Qui quadraginta sex annos natus a Turma Darmstadii IIC ad Turmam Werder Bremae, quae e liga pedifollica foederali descendit, transmigrat. Germani septemtrionales de exactis modis mutationis atque de pacti spatio Marci Anfang nihil dixerunt. Exercitator Anfang una cum Francisco Baumann, procuratore negotiorum athleticorum, turmam Bremensem construere iubetur, quae in ligam pedifollicam foederalem denuo ascendere possit. Ille Coloniae Agrippinae natus tempore certaminum antecedente cum Turma Darmstadii IIC septimum locum tabulae in liga pedifollica foederali secunda occupavit.

Praemium pacis Dangarembgae tributum

Francofurti ad Moenum. Praemium pacis librariorum Germanorum hoc anno Tsitsi Dangarembgae Zimbabuensi, illi scriptrici ac pellicularum factrici, tributum est. Dangarembgam operibus suis in istas machinationes contortas, quae ab hominibus ad oppressionem libertatis per gender, rassismum, colonialismum adhibeantur, incurrere iudices praemiorum explanaverunt. Dangarembga anno MCMLIX Mutocone in oppido Zimbabuae inter septentriones et orientem solem spectante nata est. Fabula eius Romanensis, quae "Nervous Conditions" inscripta anno millesimo nongentesimo octogesimo octavo [MCMLXXXVIII] tirocinium foras data et in Germania sub titulo "Aufbrechen" [i.e. "Proficisci"] edita est, a BBC, ab illa Unda Radiophonica Britannica, inter centum libros validissimos, qui mundum moverent, ascita est. 

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2021

  • Neuer israelischer Ministerpräsident Bennett
  • Grüne bestätigen Baerbock als Kandidatin
  • Neuer Anfang für Werder
  • Friedenspreis an Dangarembga

Neuer israelischer Ministerpräsident Bennett

Jerusalem. Mit nur einer Stimme Vorsprung ist Israels neue Regierung im Parlament in Jerusalem bestätigt worden. Dies bedeutet das vorläufige Ende der Ära des rechtskonservativen Ministerpräsidenten Benjamin Netanjahu, der seit 2009 ohne Unterbrechung im Amt war. Israels neuer Ministerpräsident Naftali Bennett hat bereits sein Kabinett festgezurrt. Die neue Koalition wird von insgesamt acht Parteien vom rechten bis zum linken Spektrum getragen, darunter erstmals auch eine arabische Partei.

Grüne bestätigen Baerbock als Kandidatin

Berlin. Die Grünen haben Annalena Baerbock mit überwältigender Mehrheit als Kanzlerkandidatin bestätigt. Zugleich bekräftigten 678 von 688 Online-Delegierten die Rolle der beiden Parteichefs Baerbock und Robert Habeck als Wahlkampf-Spitzenduo – das entspricht 98,55 Prozent der abgegebenen Stimmen. Baerbock stand wochenlang in der Kritik, weil sie Sonderzahlungen an den Bundestag nachmelden und irreführende Angaben in ihrem Lebenslauf korrigieren musste. Auch die Landtagswahl in Sachsen-Anhalt, wo die Grünen sich nur leicht auf 5,9 Prozent verbessern konnten, lieferte keinen neuen Schwung

Neuer Anfang für Werder

Bremen. Markus Anfang ist neuer Trainer von Werder Bremen. Der 46-Jährige wechselt vom SV Darmstadt 98 zum Bundesliga-Absteiger. Über die genauen Wechselmodalitäten und die Vertragsdauer Anfangs gaben die Norddeutschen nichts bekannt. Anfang soll gemeinsam mit Geschäftsführer Frank Baumann eine Bremer Mannschaft aufbauen, die um den Wiederaufstieg ins Fußball-Oberhaus mitspielen kann. Mit Darmstadt hatte der gebürtige Kölner in der vergangenen Saison den siebten Tabellenplatz in der 2. Liga belegt.

Friedenspreis an Dangarembga

Frankfurt am Main. Der Friedenspreis des Deutschen Buchhandels geht in diesem Jahr an die Autorin und Filmemacherin Tsitsi Dangarembga aus Simbabwe. Dangarembga thematisiere in ihren Werken "die komplexen Unterdrückungsmechanismen von Gender, Rassismus und Kolonialismus", hieß es in der Begründung der Jury. Dangarembga wurde 1959 in Mutoko im heutigen Nordosten von Simbabwe geboren. Ihren im Jahr 1988 erschienen Debütroman "Nervous Conditions", der in Deutschland unter dem Titel "Aufbrechen" verlegt wurde, nahm der britische Sender BBC in seine Liste der hundert wichtigsten Bücher auf, die die Welt prägten.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juli 2021, 0:00 Uhr