Jetzt läuft:

Rialto When We Were Together
  • Jetzt läuft:

    Rialto When We Were Together
  • Davor lief:

  • Um> 03:41 Uhr lief: Gerry Mulligan mit Jamie Dubot Wave
  • Um> 03:36 Uhr lief: Lauryn Hill Selah
  • Um> 03:32 Uhr lief: Young Gun Silver Fox Caroline
  • Um> 03:29 Uhr lief: The Cranberries They Long To Be Close To You
  • Um> 03:23 Uhr lief: Timothy B. Schmit The Island
  • Um> 03:19 Uhr lief: Luka Bloom Tribe
  • Um> 03:16 Uhr lief: Lisa Bassenge Blue Skies
  • Um> 03:13 Uhr lief: Adam Douglas So Naive
  • Um> 03:09 Uhr lief: Cara Dillon Black Is The Colour

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Aprilis 2021

Ein Bild vom neuen Kanzlerkandidat Armin Laschet hinter einem CDU Logo.
Armin Laschet ist der Kanzlerkandidat der CDU. Bild: Radio Bremen
  • Arminius Laschet candidatus cancellarii factionum Christianarum designatus
  • Nova eruditionis et cultus senatrix in Brema urbe
  • Turma Schalke 04 descendit
  • Volatus helicopteri in Marte planeta peractus

Nuntii Latini mensis Aprilis

Arminius Laschet candidatus cancellarii factionum Christianarum designatus || Nova eruditionis et cultus senatrix in Brema urbe || Turma Schalke 04 descendit || Volatus helicopteri in Marte planeta peractus

Armin Laschet im Interview. Er schaut in die Kamera. Im Hintergrund ein Büro.
Bild: Radio Bremen
Bild: Radio Bremen

Arminius Laschet candidatus cancellarii factionum Christianarum designatus

Controversia acerrima contra Marcum Söder praesidem Factionis Christianorum Socialium post plurimas hebdomadas tandem composita collegium praesidum Factionis Christianorum Democratarum confirmavit se Arminio Laschet praesidi Factionis Christanorum Democratarum designato candidato cancellarii subsidio esse. Huius collegii XXXI sodales (id est septuagenae septenae media centesimae suffragiorum) consenserunt, ut ille candidatus cancellarii Factionum Christianarum fieret, ac solum novem sodales illius factionis suffragium suum Marco Söder praesidi Factionis Christianorum Socialium (id est vicenae binae media centesimae suffragiorum) tulerunt. Sex autem sodales suffragium suum neutro candidato tulerunt. Huic suffragio tacito disceptatio plus quam sex horas habita inter assecatores Arminii Laschet atque Marci Söder in ministeriis collegialibus illius factionis antecessit.

Nova eruditionis et cultus senatrix in Brema urbe

Sascha Carolina Aulepp, quae est princeps factionis Democratarum Socialium in terra foederali Bremensi, nova eruditionis et cultus senatrix in terra foederali sua futura esse fertur. Andreas Bovenschulte magister civium suadet, ut ea politica L annos nata Claudiae Bogedan succedat (utraque politica factionis Democratarum Socialium est). In coetu oratorum popularium terrae foederalis, qui in Brema urbe civitas Bremensis nominatur, iurisperita Aulepp praesentaria relatrix rerum iudiciariarum factionis Democratarum Socialium est. Bogedan enim per sex annos munere senatricis functa id inopinatum adnuntiavit se a munere recessuram esse ad finem anni scholastici. Ei munus procuratricis beneficii sodalicii nomine Hans-Böckler-Stiftung opificum collegiis conexi deferetur.

Turma Schalke 04 descendit

Turma Schalke 04 quartum post annos MIMLXXXI, MIMLXXXIII, MIMLXXXVIII e liga pedifollica foederale descendit. Pedifolle ab Arminia Bilivelda semel in portam Schalke 04 ingesso casus turmae Schalke 04, qui quadrimestris indictus erat, in secundam ligam foederalem definitive exactus est. Ultima turma tabulae ligae reliquis certaminibus distantiam ad locum quintum decimum attenuare non iam poterit. Praecipitatione exemplo carente per quindecim menses facta descensio turmae Schalke 04 significata est. Mense Ianuario anni MMXX secunda turma principatus ludorum anni  MMXVIII se ligam Europaeam assequi arbitrata est.

Volatus helicopteri in Marte planeta peractus

Helicopterum Martium, cui nomen "Ingenuity" est, vehiculorum aeriorum primum in planeta alieno volatum peregit. "Ingenuity" (quod nomen in linguam Latinam velut summum ingenium transfertur) sex fere libram pondo valens atque lithii iontium accumulatris impulsum in primum volatum experiendo usque ad duos passus sublime latum esse; tum nonnullis momentis post denuo in solum planetae descendisse administratio nationalis aeronautica et spatialis (NASA) Civitatum Foederatarum Americae nuntiavit. 

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2021

  • Laschet wird Kanzlerkandidat der Union
  • Neue Bildungssenatorin in Bremen
  • Schalke 04 steigt ab
  • Hubschrauberflug auf dem Mars

Laschet wird Kanzlerkandidat der Union

CDU-Chef Armin Laschet hat sich nach dramatischen Wochen des Streits mit dem CSU-Vorsitzenden Markus Söder den Rückhalt des CDU-Bundesvorstands für seinen Anspruch auf die Kanzlerkandidatur gesichert. 31 Personen im Bundesvorstand (77,5 Prozent) stimmten dafür, dass er Kanzlerkandidat der Union werden soll – nur neun CDU-Politiker stimmten für CSU-Chef Markus Söder (22,5 Prozent). Sechs enthielten sich. Der geheimen Abstimmung war eine mehr als sechsstündige Debatte zwischen Anhängern von Laschet und Söder in den CDU-Gremien vorausgegangen.

Neue Bildungssenatorin in Bremen

Die Bremer SPD-Landesvorsitzende Sascha Karolin Aulepp soll neue Bildungssenatorin in ihrem Bundesland werden. Bürgermeister Andreas Bovenschulte schlägt die 50-Jährige als Nachfolgerin von Claudia Bogedan (beide SPD) vor. Im Landesparlament, der Bremischen Bürgerschaft, ist die Juristin Aulepp derzeit justizpolitische Sprecherin der SPD-Fraktion. Bogedan hatte nach sechs Jahren als Bildungssenatorin überraschend ihren Rücktritt zum Ende des Schuljahres angekündigt. Sie wird Geschäftsführerin der gewerkschaftsnahen Hans-Böckler-Stiftung.

Schalke 04 steigt ab

Der FC Schalke 04 ist nach 1981, 1983 und 1988 zum vierten Mal aus der Fußball-Bundesliga abgestiegen. Nach einem 0:1 bei Arminia Bielefeld war der Sturz in die Zweitklassigkeit, der sich seit Monaten angekündigt hatte, endgültig perfekt. An den verbleibenden Spieltagen kann der abgeschlagene Tabellenletzte den Rückstand auf Rang 15 nicht mehr aufholen. Dem Schalker Abstieg ging ein beispielloser Absturz in den vergangenen 15 Monaten voraus. Im Januar 2020 wähnte sich der Vize-Meister von 2018 noch auf Europapokal-Kurs.

Hubschrauberflug auf dem Mars

Mit dem Mars-Hubschrauber "Ingenuity" hat erstmals ein Luftfahrzeug einen Flug auf einem anderen Planeten absolviert. Der mit Lithium-Ionen-Akkus betriebene und rund 1,8 Kilogramm schwere "Ingenuity" (auf Deutsch etwa: Einfallsreichtum) stieg bei seinem ersten Testflug auf etwa drei Meter Höhe, schwebte dann auf der Stelle und landete schließlich nach 40 Sekunden wieder auf der Oberfläche des Planeten, wie die US-Raumfahrtbehörde NASA mitteilte.

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. Mai 2021, 0:00 Uhr