Jetzt läuft:

Thomas Dybdahl City Lights
  • Jetzt läuft:

    Thomas Dybdahl City Lights
  • Davor lief:

  • Um> 05:10 Uhr lief: Soulounge Home
  • Um> 05:07 Uhr lief: Elliott Smith Angeles
  • Um> 05:03 Uhr lief: The Jazz Renegades Do It The Hard Way
  • Um> 04:55 Uhr lief: Lindsey Webster Back To Your Heart
  • Um> 04:50 Uhr lief: Banks Warm Water
  • Um> 04:46 Uhr lief: Chris Stamey I Wrote This Song For You
  • Um> 04:42 Uhr lief: The Iguanas Fortune Teller
  • Um> 04:39 Uhr lief: Viktor Lazlo Hey Baby Cool!
  • Um> 04:35 Uhr lief: The Wynntown Marshals Idaho

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii 2021

Impressionen aus dem Impfzentrum
Bild: Radio Bremen | Alexander Schnackenburg
  • Annus suffragiorum MMXXI Factioni Christianorum Democratarum pessime coeptus
  • Löw abdicationem suam denuntiat
  • Ingens statio vaccinandi Bremae aperta
  • Fragmenta voluminis biblici in Israël inventa

Nuntii Latini mensis Martii

Annus suffragiorum MMXXI Factioni Christianorum Democratarum pessime coeptus || Löw abdicationem suam denuntiat || Ingens statio vaccinandi Bremae aperta || Fragmenta voluminis biblici in Israël inventa

Das neue Impfzentrum in den Bremer Messehallen von innen
Das neue Impfzentrum in den Bremer Messehallen von innen Bild: Radio Bremen | Henning van Lil
Bild: Radio Bremen | Henning van Lil

Annus suffragiorum MMXXI Factioni Christianorum Democratarum pessime coeptus

Vicerunt quidem praestantius ii, qui honoribus functi sint, sed accepit cladem acerrimam Factio Christianorum Democratarum. Anno plenissimo suffragiorum ineunte apud suffragios in pagis factos et Virides in Badeniis-Virtimbergiis et Factio Democratarum Socialium in Rhenania et Palatinato aperte primum locum iterum obtinuerunt. Haec factio ab Arminio Laschet principe novo suo ducta sex mensibus ante electiones parlamentarias Germaniae minimam partem omnium suffragiorum assecuta est. Multi socii eius factionis detrimenta sua partim culpa propria facta esse confessi sunt, nam suspicio est legatos populares huius factionis inter alia facinora  in negotiis larvarum, quae contra coronavirus adhibeantur, pecunia captos esse.

Löw abdicationem suam denuntiat

Ioachim Löw, qui per quindecim fere annos pedilusores turmae genticae Germaniae usque ad hunc diem exercet, principatu Europaeo acto hac aestate negotio suo pro Confoederationi Pediludii Germaniae (DFB) confecto desistet. Löw foedus suum eodem certamine exacto finire vult, quod foedus quidem usque ad principatum mundi anni MMXXII permansurum sit. Löw exercitator princeps plurimum profecit, cum anno MMXIV praemium victoris principatus mundi obtinuit. Sed ille, postquam anno MMXVIII principatu mundi turma gentica Germaniae iam ante tempus discessit, iterum iterumque publice reprehendebatur. Qui exercitator eum succedat, per menses proximos disseretur.   

Ingens statio vaccinandi Bremae aperta

Statio vaccinandi Bremensis, quae in atriis mercatus atque prope stationem ferriviae sita est, augebitur. Nunc variis in atriis usque ad XV•M  homines cottidie vaccinari possunt. Hac amplitudine statio vaccinandi Bremensis in numero maximarum stationum illius generis in Germania ducitur. Circa DCCC medici atque homines ad medicinam idonei vaccinationes a mane usque ad vesperum continenter instituere debent. Dubium quidem est, num hi ambitus profecto necessarii sint, quia adhuc vaccinum serum deest.

Fragmenta voluminis biblici in Israël inventa

Fragmenta voluminis textus biblicos continentis abhinc decennia quaedam primum inventa esse magistratus nationalis rerum antiquitatis Israëlicus promulgavit. Quae in specu prope Mortuum Mare sito inventa sunt. Textus variorum fragmentorum circa annum CXXX p. Chr. n. Graeca lingua conscripti sunt. Excerpta eius libri, qui Duodecim Prophetarum dicitur, in iis fragmentis contineri feruntur. Praeterea etiam infantis sceletus sex milium annorum et nummi et sagittarum mucrones et vestimenta et soleae et pectines pedicularii et cophinus magnus inventi sunt. Eum cophinum decem milium et quingentorum annorum ideo vetustissimum orbis terrarum esse edictum est.

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick März 2021

  • Fehlstart für CDU ins Wahljahr 2021
  • Löw kündigt Rücktritt an
  • Bremen eröffnet riesiges Impfzentrum
  • Bibel-Fragmente in Israel entdeckt

Fehlstart für CDU ins Wahljahr 2021

Souveräne Siege für die Amtsinhaber, krachende Niederlage für die CDU: Bei den Landtagswahlen zum Auftakt des Superwahljahres haben sich die Grünen in Baden-Württemberg und die SPD in Rheinland-Pfalz klar als stärkste Kraft behauptet. Sechs Monate vor der Bundestagswahl stürzte die CDU mit ihrem neuen Parteichef Armin Laschet auf historisch schlechte Ergebnisse ab. Die Pleiten der CDU sind teils hausgemacht, wie in der Union eingeräumt wird, unter anderem durch den Korruptionsverdacht gegen CDU-Abgeordnete bei Geschäften mit Anti-Corona-Masken.

Löw kündigt Rücktritt an

Der langjährige Fußballbundestrainer Joachim Löw beendet nach der Europameisterschaft in diesem Sommer seine Tätigkeit für den Deutschen Fußball-Bund (DFB). Löw will seinen ursprünglich bis zur Weltmeisterschaft 2022 laufenden Vertrag unmittelbar mit Abschluss des Turniers beenden. Löws größter Erfolg in seiner bisher knapp 15 Jahre dauernden Tätigkeit als Cheftrainer war der Gewinn des Weltmeistertitels im Jahr 2014. Nach dem Vorrundenaus bei der WM 2018 geriet der Trainer allerdings immer wieder in die Kritik. Die Frage seiner Nachfolge wird in den kommenden Monaten erörtert.

Bremen eröffnet riesiges Impfzentrum

Bremen erweitert sein Impfzentrum in den Messehallen hinter dem Hauptbahnhof. Nun können in den Hallen 4 bis 6 bis zu 15.000 Menschen täglich geimpft werden. Mit dieser Größenordnung gehört das Impfzentrum in Bremen zu den größten Einrichtungen seiner Art in Deutschland. Um die 800 Ärzte und anderes Fachpersonal sollen von morgens bis abends die Impfungen wie am Fließband organisieren. Ob diese Kapazitäten tatsächlich auch gebraucht werden, ist allerdings fraglich, noch fehlt es an Impfstoff.

Bibel-Fragmente in Israel entdeckt

In Israel sind nach Angaben der nationalen Altertumsbehörde erstmals seit Jahrzehnten Fragmente einer Schriftrolle mit biblischen Texten entdeckt worden. Der Fund wurde in einer Höhle in der Nähe des Toten Meeres gemacht. Die Dutzende Fragmente sind auf Griechisch verfasst und stammen aus der Zeit um 130 nach Christus. In ihnen enthalten sind demnach Auszüge aus dem sogenannten Zwölfprophetenbuch. Neben den Schriftstücken wurden auch ein 6000 Jahre altes, mumifiziertes Skelett eines Kindes, Münzen, Pfeilspitzen, Kleidung, Sandalen, Lauskämme sowie ein großer Korb gefunden. Letzterer sei 10.500 Jahre alt und damit wohl der älteste der Welt.

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. April 2021, 0:00 Uhr