Jetzt läuft:

Bo Saris Little Bit More
  • Jetzt läuft:

    Bo Saris Little Bit More
  • Davor lief:

  • Um> 10:31 Uhr lief: R.E.M. Man On The Moon
  • Um> 10:26 Uhr lief: Blue Rodeo Superstar
  • Um> 10:21 Uhr lief: Die Höchste Eisenbahn Aufregend Und Neu
  • Um> 10:17 Uhr lief: Lake Street Dive Baby Don't Leave Me Alone With My Thoughts
  • Um> 10:09 Uhr lief: Lewis Capaldi Someone You Loved
  • Um> 10:06 Uhr lief: Ndidi How Long
  • Um> 09:54 Uhr lief: Don Henley The End Of The Innocence
  • Um> 09:48 Uhr lief: Danny & The Champions Of The World Words On The Wind
  • Um> 09:44 Uhr lief: Gérald De Palmas Elle Habite Ici

Der Vormittag mit Julia Meichsner

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Ianuarii 2021

Menschen stürmen das Capitol in Washington am 6. Januar 2021.
Wütende Anhänger des abgewählten US-Präsidenten Donald Trump stürmen das Kapitol. Bild: Reuters | Leah Millis
  • Impetus in Capitolium Vasintoniae situm factus
  • Arminius Laschet factionis rector Christianorum Democraticorum novus
  • Domuegressio vetita prorogata
  • Turma Schalke adhuc vincere potest

Nuntii Latini mensis Ianuarii 2021

Impetus in Capitolium Vasintoniae situm factus || Arminius Laschet factionis rector Christianorum Democraticorum novus || Domuegressio vetita prorogata || Turma Schalke adhuc vincere potest

Audio vom 29. Januar 2021
Menschen stürmen das Capitol in Washington am 6. Januar 2021.
Bild: Reuters | Leah Millis

Impetus in Capitolium Vasintoniae situm factus

Donaldi Trump praesidis iterum non creati fautores cum ante diem VIII Id. Febr. Vasintoniae in urbe furentes intercederent, res in summo discrimine versata est, ita ut rei publicae caput Civitatum Foederatarum Americae interdum omnium rerum perturbatione insolente labefactabatur. Oratione instigante a Trump habita fautores eius acie instructa ante Capitolium, quod est sedes parlamenti Civitatum Foederatarum Americae, processerunt, ut auctoritati eventuum suffragii praesidis intercederent. Homines tumultuantes in Congressus aedificium inruerunt. Quinque homines his perturbationibus perierunt, ut custodes publici nuntiaverunt. 

Arminius Laschet factionis rector Christianorum Democraticorum novus

Praeses administrorum terrae foederalis Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae, Arminius Laschet, factioni Christianorum Democraticorum praefuturus est. Is homo LIX annos natus a concilio foederali factionis digitali praeses creatus est, qui in locum Annae Margaritae Kramp-Karrenbauer succederet. Suffragio decretorio lato DXXI suffragiis Fridericum Merz vicit, cui quadringenta sexaginta sex suffragia assensa sunt. Fridericus Merz, qui olim rector partis legatorum popularium factionis Christianae fuit, XXXXVII ex C suffragia accepit. Petitor tertius, Norbertus Röttgen, vir negotiorum exterorum peritus, primo suffragio lato discessit.

Domuegressio vetita prorogata

Domuegressio vetita ad repugnandam diffusionem pandemiae per coronavirus factae in Germania usque ad Idus Februarias prorogata est, quia numerus infectorum mortuorumque continenter ingens est. Simul Res Publica Germania et Civitates Foederales sub vesperum ante diem XIV Kal. Febr. latiora impedimenta decreverunt: Nam et in autoraedis communibus et in ferriviis et in mercando eae larvae, quae defensionem meliorem praestant, gerendae sunt. Petuntur parentes, ne liberos suos  in scholam vel in paedotropheum mittant.

Turma Schalke adhuc vincere potest

Gelsenkirchae. Turma FC Schalke 04 se turmam Tasmaniam Berolini, quae primum locum nullius victoriae ferendae in prima liga foederali pediludii Germanica teneat, quae res digna notatu est, de eo loco pessimo depellere vitavit. Nam pedilusores Gelsenkirchenses, postquam per duos periodicos pediludii XXX ludos sine victoria luserunt, tandem contra turmam TSG Hoffenheim pedifolle quater in portam inimicam neque semel in portam suam ingesto victoriam adepti sunt. Turma Tasmania Berolini enim in periodici pediludii annis MDCCCCLXV et MDCCCCLXVI  sine victoria XXXI ludos continuantes permansit.

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Januar 2021

  • Kapitol in Washington gestürmt
  • Laschet neuer CDU-Chef
  • Lockdown verlängert
  • Schalke kann noch siegen

Kapitol in Washington gestürmt

Proteste wütender Anhänger des abgewählten US-Präsidenten Donald Trump in der Hauptstadt Washington waren am Mittwoch, 6. Januar, eskaliert und hatten das politische Zentrum der USA zeitweise in beispielloses Chaos gestürzt. Nach einer aufstachelnden Rede Trumps marschierten seine Unterstützer vor dem Kapitol auf, dem Sitz des US-Parlaments, um gegen die Zertifizierung der Präsidentschaftswahlergebnisse zu protestieren. Randalierer stürmten das Kongressgebäude. Bei den Unruhen kamen nach Polizeiangaben fünf Menschen ums Leben.

Laschet neuer CDU-Chef

Nordrhein-Westfalens Ministerpräsident Armin Laschet steht künftig an der Spitze der CDU. Der 59-Jährige wurde von einem digitalen Bundesparteitag zum Nachfolger von Annegret Kramp-Karrenbauer als Vorsitzender gewählt. Er setzte sich in einer Stichwahl mit 521 zu 466 Stimmen gegen Ex-Unionsfraktionschef Friedrich Merz durch. Dieser kam auf auf 47,0 Prozent der Stimmen. Der dritte Bewerber, der Außenpolitiker Norbert Röttgen, war im ersten Wahlgang ausgeschieden.

Lockdown verlängert

Der Lockdown zur Bekämpfung der Corona-Pandemie in Deutschland wird angesichts weiter hoher Infektions- und Todeszahlen bis Mitte Februar verlängert. Zugleich beschlossen Bund und Länder zusätzliche Einschränkungen: In Bus und Bahn sowie beim Einkaufen müssen die besser schützenden FFP2-Masken oder OP-Masken getragen werden. Eltern werden gebeten, ihre Kinder nicht zur Schule zu schicken. Gleiches gilt für Kindertagesstätten.

Schalke kann noch siegen

Der FC Schalke 04 hat die Einstellung des historischen Negativrekordes von Tasmania Berlin in der Fußball-Bundesliga vermieden. Die Gelsenkirchener holten sich mit einem 4:0-Erfolg  gegen die TSG Hoffenheim nach saisonübergreifend 30 erfolglosen Spielen wieder einen Sieg. Tasmania Berlin war in der Saison 1965/66 31 Partien in Folge erfolglos geblieben.

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. Februar 2021, 0:00 Uhr