Jetzt läuft:

Paul Simon Wristband
  • Jetzt läuft:

    Paul Simon Wristband
  • Davor lief:

  • Um> 04:22 Uhr lief: Emily Barker This Is How It's Meant To Be
  • Um> 04:17 Uhr lief: Joni Mitchell & Stevie Wonder Summertime
  • Um> 04:14 Uhr lief: Duke Special Everybody Wants A Little Something
  • Um> 04:08 Uhr lief: Ray LaMontagne We'Ll Make It Through
  • Um> 04:05 Uhr lief: Fat Freddy's Drop Clean The House
  • Um> 04:03 Uhr lief: Astrud Gilberto The Face I Love
  • Um> 03:54 Uhr lief: The Mastersons Time Is Tender
  • Um> 03:49 Uhr lief: Angie Stone Remy Red
  • Um> 03:46 Uhr lief: Rialto When We Were Together

Die Nacht

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Decembris 2020

Teilnehmer des Gottesdienst in der Bremer St. Martini-Kirche gehen am 08.02.2015 in Bremen in die Kirche.
Bild: DPA | Carmen Jaspersen
  • Vita publica stata
  • Collegium ad creandum praesidem Biden suffragatur
  • Parochus Bremensis munus suum amittit
  • Forum Humboldt patefactum
  • Popina antiqua Pompeis effossa

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Decembris 2020

Vita publica stata || Collegium ad creandum praesidem Biden suffragatur || Parochus Bremensis munus suum amittit || Forum Humboldt patefactum || Popina antiqua Pompeis effossa

Nur wenige Menschen laufen am Nachmittag durch die Bremer  Innenstadt.
Bild: DPA | Sina Schuldt
Bild: DPA | Sina Schuldt

Vita publica stata

Rectio foederalis repugnans diffusionem pandemiae per coronavirus factae percrebrescentem circiter Idus Decembres pro re publica Germania duram domuegressionem vetitam renuntiavit. Institori cuique in omnibus civitatibus foederatis mercatura sua claudenda erat. Et liberi ludos pueritiae obeuntes et liberi scholas obeuntes – si potis erat – domi instruendi erant. Modo pro die Vesperi Sancti et pro die Christi Natalis et pro secundo die festo Christi Natalis constitutum est, ut familiis in exiguum angustumque conclusis cum quattuor aliis hominibus convenire liceret. Hoc consultum valebit usque ad diem quartum ante Idus Ianuarias.

Collegium ad creandum praesidem Biden suffragatur

Iosephus Biden praeses Civitatum Foederatarum Americae designatus victoria sua a suffragatoribus sancta magnum gradum capessendae Domus Albae protulit et ei etiam supremus vir Factionis Republicanae gratulatus est. Biden Factione Democratica versans in collegio ad creandum praesidem trecenta sex e quingentis duodequadraginta suffragiis accepit - magis quam ducentos septuaginta, qui numerus necessarius est. Sex hebdomadas post electionem habitam Vladimirus Putin praeses Russiae ei, qui antea iam propraeses fuerat, gratulatus est. Biden ante diem decimum tertium Kalendas Februarias praeses quadragesimus sextus Civitatum Foederatarum Americae iure iurando adacturus esse fertur.

Parochus Bremensis munus suum amittit

Ecclesia Evangelica Bremensis parocho cuidam instigationis populi causa damnato magistratum interim abrogavit. Iudicium Magistratus Bremensis parochum illum conservativum quinquaginta tres annos natum, qui parochiae cuidam Bremensi praeest, pecunia octo milium centum Euronum multavit, propterea quod homosexualitatem palam contempserat. Nunc Iudicio Civitatis de hac re statuendum est. Dum quaestio iudicalis succedet, actio Ecclesiae ad disciplinam pertinens intermissa permanebit.

Forum Humboldt patefactum

Forum Humboldt, quod inceptum culturale maximum ad omnes nationes pertinens, sed tamen maxime dubium est, postquam per triginta fere annos forma atque argumentum huius fori tractata sunt, patefactum est - tantummodo quidem digitaliter. Iam adiri possunt nonnullae partes fori modo virtuali, quomodo in totum orbem circumspectare possis. Hoc inceptum per septem annos aedificatum sescentis septuaginta septem decies centenis milibus Euronibus constat; quod post frontem barocam palatii urbani Berolinensis ex parte restitutam situm est; patefactum iri dicitur per tria spatia temporis usque ad extremum annum bismillesimum vicesimum primum. Visitatori contemplanti expositum iri non solum res selectas ad historiam humani cultus civilisque pertinentes ex Asia et Africa et America et Oceania allatas, sed etiam res, quae historiam urbis Berolini attingant.

Popina antiqua Pompeis effossa

Pompeis urbe in Italia sita mensa cauponia effossa est, quam investigatores antiquis temporibus popinam fuisse explanant. Administratores consaepti archaeologici aliquid cibi relictum et ossa animalium in receptaculis mensae cauponiae picturis abundantis inventa esse nuntiaverunt. Qua de causa opinari licet, qui cibi ad gustandum in viis ante circiter duo milia annos oblati essent. Mensa illa anno bis millesimo undevicesimo inventa nunc tota effossa et palam indicata est. In impressio-nibus photographicis de fronte mensae cauponiae factis animalia et figurae fabularum coloribus robustis pictae videntur. Archaeoligi dicunt in imaginibus partim cibos, qui in illa popina oblati essent, pictos esse: gallum, duas anates πλατυρύγχους, oves, capras. In amphoris ossa anatum et porcorum et caprarum atque reliquiae piscium helicumque pomatiarum inventae sunt. Popinae antiquis temporibus etiam thermopolia appellabantur, quorum Pompeis adhuc circiter octoginta palam facta sunt. Pompei urbs anno sescentesimo septuagesimo quinto ab urbe condita ignibus atque cinibus ex Vesuvio monte eruptis obruta est.

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Dezember 2020

  • Öffentliches Leben heruntergefahren
  • Wahl-Gremium votiert für Biden
  • Bremischer Pastor verliert sein Amt
  • Humboldt-Forum eröffnet

Öffentliches Leben heruntergefahren

Im Kampf gegen die Corona-Pandemie wurde Mitte des Monats Dezember ein harter Lockdown in Deutschland verhängt. Bundesweit musste der Einzelhandel schließen, Schul- und Kita-Kinder sollten nach Möglichkeit zuhause betreut werden. Nur vom 24. bis 26. Dezember galt eine Sonderregelung, nach der Treffen im engsten Familienkreis mit vier weiteren Personen möglich waren. Die Maßnahmen sollen zunächst bis zum 10. Januar gelten.

Wahl-Gremium votiert für Biden

Der gewählte US-Präsident Joe Biden hat mit der Bestätigung seines Siegs durch die Wahlleute eine wichtige Hürde auf dem Weg ins Weiße Haus genommen - und auch Glückwünsche von einem Spitzen-Republikaner erhalten. Im Wahlleute-Kollegium erhielt der US-Demokrat 306 von 538 Stimmen und damit deutlich mehr als die erforderliche Mindestzahl von 270. Sechs Wochen nach der Wahl gratulierte Russlands Staatschef Wladimir Putin dem früheren Vizepräsidenten. Biden soll dann am 20. Januar als 46. Präsident der US-Geschichte vereidigt werden.

Bremischer Pastor verliert sein Amt

Die Bremische Evangelische Kirche (BEK) hat einen wegen Volksverhetzung verurteilten Pastor vorläufig des Dienstes enthoben. Das Amtsgericht Bremen hatte den konservativen 53-jährigen Pfarrer, der in Bremen einer Gemeinde vorsteht, aufgrund abwertender Äußerungen über Homosexualität zu einer Geldstrafe von 8100 Euro verurteilt Das Landgericht muss nun darüber entscheiden. Solange das Verfahren läuft, bleibt ein Disziplinarverfahren bei der BEK ausgesetzt.

Humboldt-Forum eröffnet

Nach fast drei Jahrzehnten Auseinandersetzung um Form und Inhalt hat das Humboldt Forum in Berlin als eines der größten internationalen aber auch umstrittensten Kulturprojekte seine Pforten geöffnet – allerdings nur digital. Bereits zugänglich ist ein virtueller 360-Grad-Rundgang durch einige Teile des Forums. Nach sieben Jahren Bauzeit soll das 677 Millionen Euro teure Projekt hinter der teilweise rekonstruierten Barockfassade des Berliner Stadtschlosses in drei Etappen bis Ende 2021 eröffnet werden. Gezeigt werden sollen kulturhistorische Exponate aus Asien, Afrika, Amerika und Ozeanien sowie Objekte zur Geschichte Berlins.

"Antiker Schnellimbiss" in Pompeji ausgegraben

Im italienischen Pompeji ist ein Verkaufsstand ausgegraben worden, den die Forscher als antiken Schnellimbiss interpretieren. Wie die Ausgrabungsverwaltung mitteilte, wurden in Behältnissen der reich bemalten Theke noch Essensreste und Tierknochen gefunden. Diese erlaubten Rückschlüsse auf das „Streetfood-Angebot“ vor knapp 2.000 Jahren. Der Stand war 2019 entdeckt worden und ist nun vollständig ausgegraben und der Öffentlichkeit präsentiert worden. Fotos von der Vorderseite der Theke zeigen in gut erhaltenen, kräftigen Farben Tiere und mythologische Gestalten. Die Abbildungen weisen nach Angaben der Archäologen zum Teil auf das Speiseangebot hin: ein Hahn, zwei Stockenten, Schafe, Ziegen. In den Amphoren fanden sich Knochen von Enten, Schweinen und Ziegen sowie Reste von Fisch und Weinbergschnecken. Die antiken Imbissstände werden Thermopolium genannt. Im antiken Pompeji sind bislang etwa 80 davon bekannt. Die Stadt wurde im Jahr 79 unserer Zeitrechnung bei einem Ausbruch des Vesuv verschüttet.

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. Januar 2021, 0:00 Uhr