Jetzt läuft:

Gérald De Palmas Elle Habite Ici
  • Jetzt läuft:

    Gérald De Palmas Elle Habite Ici
  • Davor lief:

  • Um> 09:40 Uhr lief: Sheryl Crow Soak Up The Sun
  • Um> 09:32 Uhr lief: Blair Dunlop Something's Gonna Give Way
  • Um> 09:30 Uhr lief: Caro Emerald Completely
  • Um> 09:25 Uhr lief: Imelda May How Bad Can A Good Girl Be
  • Um> 09:22 Uhr lief: Old Sea Brigade Day By Day
  • Um> 09:17 Uhr lief: Michael Lane 1982
  • Um> 09:13 Uhr lief: Duffy Warwick Avenue
  • Um> 09:06 Uhr lief: Colin Hay I'm Inside Outside In
  • Um> 08:57 Uhr lief: Laura Veirs Turquoise Walls

Der Morgen mit Anja Goerz

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Septembris 2020

Alexei Nawalny bei einer Demonstration (Archivbild)
Der russische Oppositionelle Alexei Nawalny wurde vergiftet. Bild: Imago | Itar-Tass
  • Confirmatum: Navalny venenum datum esse
  • Arminius Laschet  electionibus in Rhenania Septentrionali et Vestfalia habitis vicit
  • Urbs Hanseatica Brema centum profugorum e Moria recipere cupit
  • "Nomadland" pellicula Leonis Aurei praemio coronata

Die Nacht Nuntii Latini mensis Septembris 2020

Confirmatum: Navalny venenum datum esse  ++ Arminius Laschet  electionibus in Rhenania Septentrionali et Vestfalia habitis vicit ++ Urbs Hanseatica Brema centum profugorum e Moria recipere cupit

Audio vom 28. Oktober 2020
Alexei Nawalny bei einer Demonstration (Archivbild)
Der russische Oppositionelle Alexei Nawalny wurde vergiftet. Bild: Imago | Itar-Tass

Confirmatum: Navalny venenum datum esse

Berolini. Alexio Navalny, oppositionis fautori Russico, venenum datum esse et a laboratorio exercitus nationalis rei publicae Germanae – scilicet Bundeswehr – et a ceteris laboratoriis confirmatum est. Socios Europaeae cum Francia atque Suecia rogatos esse, ut sui iuris experirentur, an probatio in Germania facta vitiis careret, orator curiae rei publicae Germanae Stefanus Seibert dixit. Igitur adhuc tribus in laboratoriis sui iuris neminique subiectis probatum est Navalny armis chemicis et quidem neurotoxico venenatum esse. „Denuo admonemus, ut Russia sententiam expromat de iis, quae facta sint“, Seibert ait.

Arminius Laschet electionibus in Rhenania Septentrionali et Vestfalia habitis vicit

Dusseldorpii. Electionibus municipiorum in Rhenania Septentrionali et Vestfalia habitis Factio Christianorum Democratarum detrimentis levibus affecta clare primum locum retinuit. Christianorum Democratae enim in civitate foederata, cui maximus numerus incolarum est, plus quam XXXIV centesimas suffragiorum acceperunt. Factio Democratarum Socialiumquidem in ea civitate foederata, ubi antea semper maximum numerum suffragiorum acceperat, centesimis plus quam VII amissis praecipitavit et plus quam XXIV centesimas adepta est. Sed victores maximi fuerunt Virides, qui centesimis VIII acquisitis usque ad XX centesimas numerum suffragiorum auxerunt. Liberalibus autem contigit, ut nunc paene una centesima amplificata plus quam V centesimas suffragiorum acciperent, id est plus quam antea. Sinistri quidem circiter IV centesimas obtinuerunt atque suffragia Optionis Alterae pro Germania duplicata sunt ad V centesimas.

Urbs Hanseatica Brema centum profugorum e Moria recipere cupit

Bremae. Senatus Bremensis edictum proprium ad recipiendum profugorum, qui in castris incendio deletis Lesbo in insula vixerant, constituit. Senatus terram foederalem centum profugorum inprimis tuendorum recepturam esse rettulit. E lege, quae mansionem statuit, quaecumque terra foederalis consensione Administri Foederalis Rerum Internarum indiget, si edictum ad recipiendum proprium constituere cupit. Contra hanc legem complures terras foederales, ut Brema, Berolinum, Thuringa, se defensuras esse Ulrich Maeurer, Administer Bremensis Rerum Internarum, dixit.

"Nomadland" pellicula Leonis Aurei praemio coronata

Venetiae. Postquam pellicula Americana "Nomadland", quae a Chloé Zhao moderatore creata est, Leonis Aurei praemio coronata est, certamen pellicularum septuagesimum septimum Venetia urbe finitum est. Illud certamen hoc anno coetus unicus coetuum amplorum industriae cinematographicae fuit. Utraque actorum corona actoribus Europaeis data est. Actrix Britanna Vanessa Kirby coronata est pro actione mulieris, quae infantem modo natum suum amittit ("Pieces of a Woman"). Atque actor Italicus Pierfrancesco Favino coronatus est, qui in «Padrenostro» pellicula actionem praestat patris familiae et capitis custodum publicorum, qui a territoribus imminetur.

Autor*innen: Imke Tschöpe, Aljoscha Riehn , Mathias Rösel, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick August 2020

  • Bestätigt: Nawalny vergiftet
  • Armin Laschet siegt in NRW
  • Land Bremen will 100 Moria-Flüchtlinge aufnehmen
  • Goldener Löwe für "Nomadland"

Bestätigt: Nawalny vergiftet

Berlin. Neben dem Bundeswehrlabor haben auch weitere Labore eine Vergiftung des russischen Oppositionellen Alexej Nawalny bestätigt. Man habe zusammen mit Frankreich und Schweden europäische Partner um eine unabhängige Überprüfung des deutschen Nachweises gebeten, teilte Regierungssprecher Steffen Seibert mit. Damit haben nun bereits drei Labore unabhängig voneinander den Nachweis eines Nervenkampfstoffes als Ursache der Vergiftung Nawalnys erbracht. "Wir erneuern die Aufforderung, dass sich Russland zu den Geschehnissen erklärt", sagte Seibert.

Armin Laschet siegt in NRW

Düsseldorf. Bei den Kommunalwahlen in Nordrhein-Westfalen ist die CDU trotz leichter Verluste klar die stärkste Kraft geblieben. Die Christdemokraten kamen in dem bevölkerungsreichsten Bundesland auf 34,3 Prozent der Stimmen. Die SPD rutschte in ihrer früheren Hochburg 7,1 Punkte auf 24,3 Prozent ab. Größter Gewinner waren die Grünen, die 8,3 Punkte auf 20,0 Prozent zulegten. Die FDP schnitt mit 5,6 Prozent um 0,8 Punkte besser ab als zuletzt, die Linke kam auf 3,8 Prozent. Die AfD verbesserte sich um 2,5 Zähler auf 5,0 Prozent.

Land Bremen will 100 Moria-Flüchtlinge aufnehmen

Bremen. Der Bremer Senat hat ein eigenes Landesaufnahmeprogramm für Flüchtlinge aus dem abgebrannten Lager Moria auf der griechischen Insel Lesbos beschlossen. Aufgenommen werden sollten 100 besonders schutzbedürftige Flüchtlinge, teilte der Senat mit. Nach dem Aufenthaltsgesetz benötigt ein Bundesland für ein eigenes Landesaufnahmeprogramm eigentlich das Einvernehmen des Bundesinnenministers. Hiergegen will man sich aber zusammen mit anderen Ländern wie Berlin und Thüringen wehren, ergänzte Bremens Innensenator Ulrich Mäurer.

Goldener Löwe für "Nomadland"

Venedig. Mit der Verleihung des Goldenen Löwen an den amerikanischen Film "Nomadland" von Chloé Zhao ist das 77. Filmfestival von Venedig zu Ende gegangen. Das Festival war das einzige der großen Treffen der Filmbranche in diesem Jahr. Die beiden Schauspielpreise gingen nach Europa: Ausgezeichnet wurden die Britin Vanessa Kirby für die Darstellung einer Frau, die ihr neugeborenes Kind verliert ("Pieces of a Woman"), und der Italiener Pierfrancesco Favino, der in "Padrenostro" einen von Terroristen bedrohten Polizeichef und Familienvater verkörpert.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Oktober 2020, 00:00 Uhr