Jetzt läuft:

Natasha Bedingfield Unwritten
  • Jetzt läuft:

    Natasha Bedingfield Unwritten
  • Davor lief:

  • Um> 18:18 Uhr lief: Someday Jacob Always On The Run
  • Um> 18:06 Uhr lief: The Minus 5 Boyce & Hart
  • Um> 17:56 Uhr lief: John Butler Trio Spring To Come
  • Um> 17:51 Uhr lief: Aura Dione Song For Sophie
  • Um> 17:42 Uhr lief: Onk Lou Drum Stick Move
  • Um> 17:39 Uhr lief: Fruit Bats Eagles Below Us
  • Um> 17:32 Uhr lief: Suzanne Vega Marlene On The Wall
  • Um> 17:28 Uhr lief: Benjamin Gibbard Teardrop Windows
  • Um> 17:20 Uhr lief: Maria Solheim feat. Monobird Dance Around The Living Room

Gesprächszeit mit Hendrik Plaß

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Maii 2022

Woltemade, Jung, Mai und Friedl bejubeln den Aufstieg.
Geschafft: Werder Bremen ist nach einem Jahr Bundesliga-Abstinenz wieder erstklassig. Bild: Imago | Nordphoto
  • Turma Werder Bremae iterum in ligam pedifollicam foederalem ascendit
  • Candidati novi Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali
  • Factio Christianorum Democraticorum electionibus in Rhenania Septentrionali-Vestfalia habitis vicit
  • Expositione demonstratur: Lingua Latina vividissima est  
Woltemade, Jung, Mai und Friedl bejubeln den Aufstieg.
Werder hat den Aufstieg schon geschafft. Gelingt es auch dem HSV, würde an der Weser die Kasse klingeln.

Nuntii Latini mensis Maii 2022

Turma Werder Bremae iterum in ligam pedifollicam foederalem ascendit ll Candidati novi Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali ll Factio Christianorum Democraticorum electionibus in Rhenania Septentrionali-Vestfalia habitis vicit ll Expositione demonstratur: Lingua Latina vividissima est.

Bild: Imago | Nordphoto

Turma Werder Bremae iterum in ligam pedifollicam foederalem ascendit

Postquam per unum annum in liga secunda lusit, Turma Werder Bremae iterum in ligam pedifollicam foederalem regressa est. Hanseati, qui in Stadio Visurgis a XXXXI•M spectatorum accensi erant, ultimo certamine contra Turmam Jahn Ratisbonae folle bis in portam ingesto vicerunt et secundum locum tabulae tenuerunt. Decima minuta Nicolaus Füllkrug hoc tempore certaminum XVIIII follem in portam propellens initium victoriae paravit. Tum L minuta etiam Marvinius Duksch, oppugnator alter, follem in portam propulsit atque eventum certaminis fecit. Non modo Turma Werder Bremae, sed etiam Societas Pedifollica Schalke, quae primum locum tabulae tenet, ascendet.

Candidati novi Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali

Collegia summorum magistratuum civitatis Sueciae et civitatis Finniae petunt, ut socia in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali accipiantur. Illae duae civitates Scandinaviae ita respondent Russiae adortae et bellum Ucrainae inferenti. Si acciperentur in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali, id incisionem significaret utrique civitati, quae per decennia in nullius societatis numerum haberetur. Priusquam portae Consociationis aperiantur Finniae et Sueciae, opus est, ut et omnes Consociationis socii consentiant et oratorum popularium coetus XXX civitatum, quibus Consociatio adhuc constaret, amplificationem consociationis confirment.

Factio Christianorum Democraticorum electionibus in Rhenania Septentrionali-Vestfalia habitis vicit

Factio Christianorum Democraticorum ducta ab Henrico Wüst praesidente administrorum electionibus in Rhenania Septentrionali-Vestfalia habitis clare vicit. Sed coitio nigra croceaque, quae adhuc regebat, calamitatis acerrimae Factionis Liberalium Democratarum causa suffragia plurima non iam tenet. Factio Christianorum Democraticorum enim paene XXXVI centesimas suffragiorum accepit (anno MMXVII: XXXIII centesimas), Factio Democratarum Socialium solum prope XXVII centesimas suffragiorum accepit (anno MMXVII circiter XXXI centesimas). Tertium locum autem Virides obtinuerunt, qui suffragiorum ad XVIII centesimas acceperunt. Factio Liberalium Democratarum quidem solum paene VI centesimas suffragiorum adsecuta est (anno MMXVII: prope XIII centesimas). Factio Optionis Alterius pro Germania plus quam V centesimas suffragiorum adsecuta est, quod est eventus peior (anno MMXVII: circiter septenas [VII] centesimas). Iterumque Sinistri naufragium fecerunt, nam solum ad II centesimas suffragiorum acceperunt (anno MMXVII: paene V centesimas).

Expositione demonstratur: Lingua Latina vividissima est  

Lichtenaviae in oppido Vestfaliano est expositio specialis titulo „Lingua Latina. Estne mortua an vivida?“ in museo coenobii Dalhemensis. Cuius expositionis, qua plus quam CC res selectae exhibentur, tenor est reliquias linguae Latinae revera ubique latere. Etiam nuntii Latini undae radiophonicae Bremen Zwei hac in expositione exemplum Latinitatis vivae se praestant. Praeter expositionem simul series archivi sonantis digitalis (id est podcast) sub titulo „Hocus, locus, iocus“ per museum elaborata est. Haec expositio et mentem alliciens et iucunda usque ad ante diem a.d. VI Id. Ian. in coenobio Dalhemensi frequentari potest – ergo: "Carpe diem!"

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Mai 2022

  • Werder Bremen wieder erstklassig
  • Neue NATO-Kandidaten
  • CDU gewinnt in NRW
  • Ausstellung zeigt: Latein ist quicklebendig

Werder Bremen wieder erstklassig

Werder Bremen ist nach einem Jahr Zweitklassigkeit wieder in die Fußball-Bundesliga zurückgekehrt. Unterstützt von 41.000 Zuschauern im Weserstadion, setzten sich die Hanseaten am letzten Spieltag mit 2:0 gegen Jahn Regensburg durch und behaupteten damit ihren zweiten Tabellenplatz. Mit seinem 19. Saisontor legte Niclas Füllkrug in der zehnten Minute den Grundstein zum Erfolg. Fünf Minuten nach Wiederbeginn traf dann sein Sturmpartner Marvin Ducksch zum Endstand. Zusammen mit Werder steigt auch der 1. FC Schalke 04 als Tabellenführer auf.

Neue NATO-Kandidaten

Schweden beantragt die Mitgliedschaft in der Nato, ebenso wie Finnland. Die beiden skandinavischen Staaten reagieren damit auf Russlands Angriffskrieg gegen die Ukraine. Die Aufnahme in die Nato wäre für beide Länder nach jahrzehntelanger Bündnisneutralität eine Zäsur. Für den Beitritt Finnlands und Schwedens ist ein einstimmiges Votum der Nato sowie die Ratifizierung der Bündnis-Erweiterung durch die Parlamente der 30 bisherigen Mitgliedstaaten nötig.

CDU gewinnt in NRW

Die CDU von Ministerpräsident Hendrik Wüst hat die Landtagswahl in Nordrhein-Westfalen klar gewonnen. Seine bisherige schwarz-gelbe Koalition hat aber wegen schwerer Verluste der FDP keine Mehrheit mehr. Die CDU kam auf 35,8 Prozent (2017: 33,0), die SPD rutschte auf 26,6 Prozent ab (2017: 31,2). Drittstärkste Kraft wurden die Grünen mit 18,1 Prozent. Die FDP erzielt nur noch 5,7 Prozent (2017: 12,6). Die AfD verschlechterte sich auf 5,5 Prozent (2017: 7,4.). Die Linke scheitert erneut, sie kommt nur noch auf 2,1 Prozent (2017: 4,9).

Ausstellung zeigt: Latein ist quicklebendig

Im westfälischen Lichtenau gibt es die Sonderausstellung "Latein. Tot oder lebendig?" im Museum Kloster Dalheim. Relikte des Lateinischen lauern eigentlich überall, so der Tenor der Ausstellung mit mehr 200 Exponaten. Auch die Lateinnachrichten von Bremen Zwei sind in der Ausstellung als Beispiel für die Lebendigkeit des Lateinischen vertreten. Parallel zu der Schau hat das Museum eine Podcast-Serie "Hocus, locus, jocus" entwickelt. Noch bis zum 8. Januar ist die spannende wie amüsante Ausstellung im Kloster Dalheim zu sehen – also: "Carpe diem!" 

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juni 2022, 0:00 Uhr