Jetzt läuft:

Benedikt Head On A Spike
  • Jetzt läuft:

    Benedikt Head On A Spike
  • Davor lief:

  • Um> 07:14 Uhr lief: Milky Chance Stolen Dance
  • Um> 07:06 Uhr lief: Jackopierce Three Of Us In A Boat
  • Um> 06:57 Uhr lief: Mo Kenney The Happy Song
  • Um> 06:53 Uhr lief: The Kooks She Moves In Her Own Way
  • Um> 06:50 Uhr lief: Amos Lee The Man Who Wants You
  • Um> 06:42 Uhr lief: Calogero Mauvais Perdant
  • Um> 06:38 Uhr lief: Charles Pasi 10 Years Old
  • Um> 06:32 Uhr lief: Prefab Sprout The King Of Rock 'N' Roll
  • Um> 06:26 Uhr lief: Jonatha Brooke Better After All

Der Morgen mit Tom Grote

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Novembris 2020

Joe Biden lächelt
Der Demokrat Joe Biden hat die Wahl zum US-Präsidenten gewonnen. Bild: Imago | Luis Santana
  • Biden praeses Civitatum Foederatarum Americae electus
  • Lex nova ad cohibendas contagiones promulgata
  • Ignominia Hispalensis
  • Praemium litterarum Bremense ad Poschmann attributum

Nuntii Latini mensis Novembris 2020

Biden praeses Civitatum Foederatarum Americae electus ++ Lex nova ad cohibendas contagiones promulgata ++ Ignominia Hispalensis ++ Praemium litterarum Bremense ad Poschmann attributum

Audio vom 30. November 2020
Joe Biden lächelt
Bild: Imago | Luis Santana

Biden praeses Civitatum Foederatarum Americae electus

Factio democratica suffragium praesidis vicit; Civitates Foederatae Americae et unum praesidem electum nomine Josephum Biden et unam propraesidem electam nomine Kamalam Harris habent. Ratione suffragiorum a stationibus emissoriis televisificiis facta Biden trecentos sex [CCCVI] e quingentis duodequadraginta [DXXXVIII] virorum, qui collegium electionis repraesentant, conciliavit – magis quam ducentos septuaginta [CCLXX]; qui numerus necessarius est. Publicum initium magistratus ante diem undecimum Kalendas Februarias [a.d. XI Kal. Febr.] erit. Republicanus Donaldus Trump Domum Albam relinquere debet. Iste autem nondum cladem suam confessus est.

Lex nova ad cohibendas contagiones promulgata

Milibus hominum in regione regni Berolinensi intercedentibus et Conventus Foederalis Legatorum et Consilium Foederale Germaniae decreverunt, ut lex ad cohibendas contagiones mutari liceret; quae rationes a Magna Coitione descriptae sunt. Quadringenti tredecim [CCCCXIII] legatorum, id est maior pars Conventus Foederalis Legatorum, in eius sententiam discesserunt. Qua emendatione lex ita mutatur, ut parlamentum in reliquum ius sententiam dicendi in consilia contra coronavirus capienda habeat. Ducenti triginta quinque [CCXXXV] legatorum dissenserunt, octo [VIII] autem sententia abstinuerunt. Deinde Consilio Foederali extraordinaliter convocato etiam suffragia longe plurima ex numero civitatum foederatarum pro lege lata sunt, quae tertia lex ad tuendam civitatem dicitur.

Ignominia Hispalensis

Annus certaminum turmarum omnium nationum folle ludentium actus et ignominia memoratu digna finitus est. Turma Germaniae nationis ex toto superata cladem acerbissimam abhinc octoginta novem [LXXXIX] annos accepit. Ab initio ludi finalis, qui de globi victoria fit in Liga Nationum, turma titubans exercitatoris Ioachimi Leonis ne exiguam quidem rationem ludi habebat et sine ulla dimicatione folle sexies in suam portam impulso digna notatu clade facta locum certaminis afflicta et debilitata reliquit.

Praemium litterarum Bremense ad Poschmann attributum

Praemium litterarum anni bismillesimi vicesimi primi [MMXXI] Marioni Poschmann tradetur. Scriptricem, quae Berolini vivit, id praemium viginti quinque milibus Euronum affectum pro volumine carminum, quod "Nimbus" titulatur, recepturam esse senatus Bremensis nuntiavit. Eius praemii iudices ad confirmandum discrimen dixerunt opere suo illam scriptricem quinquaginta [L] annos natam et magno sensu atque scientia orationis affectam traditionem lyricae naturam tractatae in tempora commutationis caeli et extinctionis variorum generum animalium traducere. Id praemium, quo senatus Bremensis artificibus iuvenibus favere cupit et quod sex milibus Euronum affectum est, Ianae Volkmann pro fabula ficta, quae "Auwald" titulatur, tradetur.

Autor/inn/en: Imke Tschöpe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick November 2020

  • Biden zum US-Präsidenten gewählt
  • Neues Gesetz zum Infektionsschutz
  • Schmach von Sevilla
  • Bremer Literaturpreis für Marion Poschmann

Biden zum US-Präsidenten gewählt

Die Demokraten haben die US-Präsidentschaftswahl gewonnen, die USA haben einen President-elect namens Joe Biden und eine Vice President-elect namens Kamala Harris. Biden hat nach Zählungen von Fernsehsendern 306 der 538 Wahlleute auf sich vereint – deutlich mehr als die erforderlichen 270. Die offizielle Amtseinführung wird am 20. Januar 2021 sein. Der Republikaner Donald Trump muss das Weiße Haus verlassen. Noch hat er seine Niederlage nicht eingestanden.

Neues Gesetz zum Infektionsschutz

Unter dem Protest Tausender Menschen im Berliner Regierungsviertel haben Bundestag und Bundesrat den Weg für die von der großen Koalition geplanten Änderungen im Infektionsschutzgesetz freigemacht. Im Bundestag stimmte eine Mehrheit von 413 Abgeordneten für die Reform, mit der die Corona-Maßnahmen künftig auf eine neue rechtliche Grundlage unter Einbeziehung des Parlaments gestellt werden. 235 Abgeordnete votierten dagegen, acht enthielten sich. Anschließend gab es in einer Sondersitzung des Bundesrates auch von der Mehrheit der Bundesländer die Zustimmung zum sogenannten dritten Bevölkerungsschutzgesetz.

Schmach von Sevilla

Eine historische Schmach als Schlusspunkt eines verlorenen Länderspieljahres: Die heillos überforderte Nationalmannschaft hat das schlimmste Debakel seit 89 Jahren erlebt. Im "Finale" um den Gruppensieg in der Nations League in Spanien hatte das taumelnde Team von Bundestrainer Joachim Löw von Beginn an nicht den Hauch einer Chance und verließ nach einer denkwürdigen 0:6 (0:3)-Pleite schwerst gedemütigt den Platz.

Bremer Literaturpreis für Marion Poschmann

Der Bremer Literaturpreis 2021 geht an Marion Poschmann. Die in Berlin lebende Autorin erhalte die mit 25 000 Euro dotierte Auszeichnung für ihren Gedichtband "Nimbus", teilte der Bremer Senat mit. Das Werk der 50-Jährigen überführe mit großem Formbewusstsein die Tradition der Naturlyrik in das Zeitalter von Klimawandel und Artensterben, hieß es zur Begründung von der Jury. Der Förderpreis über 6000 Euro dotiert geht 2021 an Jana Volkmann für ihren Roman "Auwald".

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. Dezember 2020, 0:00 Uhr