Jetzt läuft:

Cee Lo Green Fu
  • Jetzt läuft:

    Cee Lo Green Fu
  • Davor lief:

  • Um> 16:31 Uhr lief: Hugh Coltman Isolation
  • Um> 16:25 Uhr lief: Joe Bonamassa The Valley Runs Low
  • Um> 16:22 Uhr lief: Matthew E. White & Flo Morrissey Look At What The Light Did Now
  • Um> 16:15 Uhr lief: Jamie Cullum Wind Cries Mary
  • Um> 16:11 Uhr lief: Natalie Imbruglia Torn
  • Um> 16:06 Uhr lief: Colin Hay I'm Inside Outside In
  • Um> 15:56 Uhr lief: KT Tunstall Hopeless
  • Um> 15:52 Uhr lief: Sam Smith Stay With Me
  • Um> 15:47 Uhr lief: Antje Duvekot Sleepy Sea Of Indigo And Blue

Der Nachmittag mit Katrin Krämer

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Octobris 2020

Auf dem Bremer Wappen liegen Buchstabenwürfel mit dem Schriftzug Coronarisiko (Symbolbild)
Bild: DPA | Sascha Steinach
  • Brema est regio periculosa
  • Mercatus librorum Francofurtensis digitaliter habitus
  • Actio violenta Lutetiae contra magistrum facta
  • Praemium Nobelianum pacis institutioni Nationum Unitae attributum

Nuntii Latini mensis Octobris 2020

Brema est regio periculosa +++ Mercatus librorum Francofurtensis digitaliter habitus +++ Actio violenta Lutetiae contra magistrum facta +++ Praemium Nobelianum pacis institutioni Nationum Unitae attributum

Audio vom 30. Oktober 2020
Auf dem Bremer Wappen liegen Buchstabenwürfel mit dem Schriftzug Coronarisiko (Symbolbild)
Bild: DPA | Sascha Steinach

Brema est regio periculosa

Urbs Hanseatica mense Octobri certum numerum contagiorum transgressa est; qui numerus est L ex integro coronaviro infectorum pro centum milibus incolarum intra septem dies. Itaque Brema in numerum regionum Gernaniae habetur, quae periculosae dicuntur. Urbis incolae timebant, ne multis in partibus Germaniae hospitium iis interdiceretur. Urbs Bremensis ipsa autem illi iusso pertinenti ad peregrinantes ex aliis regionibus periculosis advenientes se non adiunxit. Eum iussum neque ad munus fungendum idoneum esse neque effici posse Andreas Bovenschulte, magister civium Bremensium, nuntiavit.

Mercatus librorum Francofurtensis digitaliter habitus

Mercatus librorum Francofurtensis in pandemia per coronavirus effecta editione insolita pro formis digitalibus rationem probandam rettulit. Plus quam CC•M utentium totum per mundum condicionibus virtualibus editionis LXXII interfuerunt. Plus quam MMMMCCCC librarii CIII ex terris professi sunt, qui libros hac editione speciali virtualiter venditioni exponerent. Mercatu librorum confecto etiam Amartyae Sen, illi oeconomo atque philosopho Indico, praemium pacis librariorum Germanorum summa XXV•M Euronum tributum est.

Actio violenta Lutetiae contra magistrum facta

Prope Lutetiam magister a viro quodam in via publica percussus atque caput ei abscisum est. Territor fugiens a ministris publicis interfectus est. Quo scelere prope scholam quandam Confluenti Sanctae Honorinae facto causae criminalis actor, qui contra terrorem agit, nuntiatus est, quia actio violenta ab Islamismi sectatore commissa esse putatur. Magister ille cum discipulis de libertate opinionis disputavit et ad eam rem imagines ridiculas prophetae Mahometi monstravit. Facinoris causa itinera lugubria atque demonstrationes solidaritatis pro iugulato in Francia habita sunt.

Praemium Nobelianum pacis institutioni Nationum Unitae attributum

Hoc anno programma mundiale alimenti pugnae contra fames toto orbe confectae causa Praemium Nobelianum pacis accipiet. Illud programma vehementer atque acriter recusare, ne in regionibus bellicis aut conflictionibus labefactis fames ut arma adhibeatur, consilium Nobelianum Osloae situm edidit.
Quod mense Decembri Osloae, sed pandemiae per coronavirus effectae causa cum hominibus quam paucissimis praesentibus aut in linea attribui dicitur. Pecunia pretii sunt centies centena milia Coronarum Suecicarum (circiter nongenta quinquaginta milia Euronum).

Autor*innen: Aljoscha Riehn, Imke Tschöpe, Mathias Rösel, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Oktober 2020

  • Bremen ist Risikogebiet
  • Frankfurter Buchmesse digital 
  • Attentat auf Lehrer in Paris
  • Friedensnobelpreis für UN-Organisation

Bremen ist Risikogebiet

Die Hansestadt überschritt im Oktober den Inzidenzwert von mehr als 50 Neuinfektionen pro 100.000 Einwohner binnen sieben Tagen. Damit gehört Bremen zu den so genannten Corona-Risikogebieten in Deutschland. Einwohner der Stadt mussten in vielen Teilen Deutschlands ein Beherbergungsverbot befürchten. Bremen selbst schloss sich dieser Maßnahme gegenüber Reisenden aus anderen Risikogebieten aber nicht an. Sie sei weder praktikabel noch umsetzbar, hatte Bremens Bürgermeister Andreas Bovenschulte erklärt.  

Frankfurter Buchmesse digital 

Die Frankfurter Buchmesse hat nach einer ungewöhnlichen Ausgabe in der Corona-Krise für ihre digitalen Formate eine positive Bilanz gezogen. Mehr als 200.000 Userinnen und User weltweit haben an den virtuellen Angeboten der 72. Ausgabe teilgenommen. Mehr als 4.400 Aussteller aus 103 Ländern hatten sich für diese virtuelle "Sonderausgabe" angemeldet. Zum Abschluss der Buchmesse wurde auch der indische Wissenschaftler Amartya Sen mit dem mit 25.000 Euro dotierten Friedenspreis des Deutschen Buchhandels ausgezeichnet.

Attentat auf Lehrer in Paris

Bei Paris wurde ein Lehrer von einem Mann auf offener Straße erstochen und enthauptet. Der Attentäter wurde von der Polizei auf der Flucht erschossen. Nach der Tat nahe einer Schule in Conflans Saint-Honorine wurde die Anti-Terror-Staatsanwaltschaft eingeschaltet, da es sich um ein Attentat mit mutmaßlich islamistischem Hintergrund handelt. Der Lehrer hatte im Unterricht über Meinungsfreiheit gesprochen und dazu Karikaturen über den Propheten Mohamed gezeigt. Die Tat führte in Frankreich zu Trauermärschen und großen Solidaritäts-Demonstrationen mit dem Ermordeten.      

Friedensnobelpreis für UN-Organisation

Für seinen weltweiten Einsatz wird das Welternährungsprogramm (WFP) der Vereinten Nationen in diesem Jahr mit dem Friedensnobelpreis ausgezeichnet. Das WFP sei eine "treibende Kraft" gegen den "Einsatz von Hunger als Waffe" in Kriegs- und Konfliktgebieten, erklärte das Nobelkomitee in Oslo. Die Verleihung des Friedensnobelpreises soll im Dezember in Oslo stattfinden, wegen der Corona-Pandemie allerdings in kleinerem Rahmen oder online. Das Preisgeld beträgt zehn Millionen schwedische Kronen (rund 950.000 Euro).

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. November 2020, 0:00 Uhr