Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iulii 2022

Florian Wellbrock im Freiwasser.
Florian Wellbrock hat bei der Schwimm-WM in Budapest fünf Medaillen gewonnen. Bild: dpa | Zuma Press/Gian Mattia D'Alberto
  • Biden Arabiae Sauditae regnum obit.
  • Directrix Documentae exhibitionis cedit.
  • Ardor atque incendia in Europa conflata.
  • Quinque nomismata Wellbrock tributa.

Biden Arabiae Sauditae regnum obit

Iosephus Biden, praeses Civitatum Foederatarum Americae, hoc mense magnum iter per Orientem Medium faciens etiam Arabiae Sauditae regnum obiit. Biden in animo habebat civitates ad Sinum Persicum sitas movere, ut plus terrae olei producant, propterea quod pretia terrae olei bello in Ucraina gesto maxime aucta sunt. Biden in regno Arabiae Sauditae Mahometum filium Salmani, regni heredem, convenire in contrarias partes disputabatur, quia iura humana in ista terra priscos mores maxime favente et defendente in summo discrimine rerum sint.

Directrix Documentae exhibitionis cedit

Flagitia antisemitismi Documentae exhibitionis consequentiam personalem extulerunt. Directrix generalis illius artificiorum exhibitionis, Sabina Schormann, munere abdicavit. Consilium curationis et sodales et ipsa Schormann directrix pactionem procurationis finitum iri pacti sunt. Schormann propter offensionem antisemitismi circa artificiorum exhibitionem per hebdomadas praeteritas sub pressuram lata est. Offensio coepit ostensione vexilli magni, quod imaginem a Iudaeis abhorrentem praebuit.

Ardor atque incendia in Europa conflata

Tota in Europa magnus ardor mense Iulio incendia magna effecit. Francogallicae omni fere orae maris Atlantici ceterisque regionibus ad occidentem spectantibus summus gradus monendi, id est gradus ruber, valebat. Imprimis in regione circum Burdigalam urbem sita graves difficultates atque vastationes per milia iugerorum factae sunt. Et in Italia et in Hispania et in Lusitania et in Graecia magnae partes silvarum ardebant. Periti istos progessus ante omnia ad mutationem caeli referunt.

Quinque nomismata Wellbrock tributa

Quinque nomismatibus tributis Bremigena Florianus Wellbrock Budapesti certationem mundanam natandi finivit. Quinque nomismata quinque cursibus victis parere – is Germanus, qui ultimus anno MCMLXXXII ad hoc pervenit, erat Michael Groß quidam. Qui cognomine ioculari Diomedea vocatus se pro Wellbrock gaudere Diario Germaniae Meridianae dixit: "Reverentia maxima tantae operae ei decet." Id Wellbrock stimulis incitat ad proxima initia et Campionato Europaeo Romae Idibus Augustis facturo et certatione mundana anno MMXXIII Fukuokae, quae urbs in Iaponia sita est, factura.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juli 2022

  • Biden besucht Saudi-Arabien.
  • Documenta-Direktorin tritt zurück.
  • Hitze und Brände in Europa.
  • Fünf Medaillen für Wellbrock.

Biden besucht Saudi-Arabien

US-Präsident Joe Biden besuchte in diesem Monat bei einer Nahost-Reise auch Saudi-Arabien. Es ging Biden angesichts der durch den Ukraine-Krieg massiv gestiegenen Ölpreise darum, die Golfstaaten zu einer erhöhten Ölproduktion zu bewegen. Bidens Besuch in dem erzkonservativen Königreich Saudi-Arabien und sein Treffen mit Kronprinz Mohammed bin Salman waren wegen der prekären Lage der Menschenrechte in dem erzkonservativen Land umstritten.

Documenta-Direktorin tritt zurück

Der Antisemitismus-Skandal um die Documenta hat zu personellen Konsequenzen geführt: Die Generaldirektorin der Kasseler Kunstausstellung, Sabine Schormann, legte ihr Amt nieder. Der Aufsichtsrat, die Gesellschafter und Schormann selbst verständigten sich darauf, ihren Geschäftsführer-Vertrag kurzfristig aufzulösen. Schormann war wegen der Antisemitismus-Vorwürfe um die Kasseler Kunstausstellung in den vergangenen Wochen zunehmend unter Druck geraten. Auslöser war ein großes Banner gewesen, auf dem antisemitische Darstellungen zu sehen waren. 

Hitze und Brände in Europa

In ganz Europa führte die große Hitze im Juli zu großen Bränden. In Frankreich galt fast für die komplette französische Atlantikküste und weitere westliche Gebiete die höchste Warnstufe Rot. Vor allem in der Region um Bordeaux kam es zu dramatischen Situationen und quadratkilometergroßen Verwüstungen. Auch in Italien, Spanien, Portugal und Griechenland standen große Waldstücke in Flammen. Experten machten vor allem den Klimawandel für diese Entwicklungen verantwortlich.

Fünf Medaillen für Wellbrock

Mit fünf Medaillen schloss der gebürtige Bremer Florian Wellbrock die Schwimm-WM in Budapest ab. Fünf Medaillen in fünf Rennen – das schaffte aus Deutschland zuletzt ein gewisser Michael Groß im Jahr 1982. Er freue sich für Wellbrock, sagte der "Albatros" der Süddeutschen Zeitung: "Extremer Respekt vor so einer Leistung." Das gibt Ansporn für Wellbrocks nächste Starts zum einen bei der EM in Rom Mitte August und zum anderen die WM 2023 im japanischen Fukuoka.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. August 2022, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Tanzbar

Tanzbar

Jetzt läuft:

Keni Stevens One Way Ticket To Love
  • Jetzt läuft:

    Keni Stevens One Way Ticket To Love