Jetzt läuft:

Hugo Helmig Please Don't Lie
  • Jetzt läuft:

    Hugo Helmig Please Don't Lie
  • Davor lief:

  • Um> 06:26 Uhr lief: Jake Bugg How Soon The Dawn
  • Um> 06:18 Uhr lief: Over The Rhine Nothing Is Innocent
  • Um> 06:14 Uhr lief: Jason Mraz I'm Yours
  • Um> 06:10 Uhr lief: Ben L'Oncle Soul Elle Me Dit
  • Um> 06:06 Uhr lief: First Aid Kit Wolf
  • Um> 05:58 Uhr lief: George Benson feat. Wynton Marsalis Unforgettable
  • Um> 05:51 Uhr lief: Rufus Wainwright feat. Florence Welch When In Disgrace With Fortune And Men's Eyes
  • Um> 05:47 Uhr lief: Luther Vandross Your Secret Love
  • Um> 05:44 Uhr lief: Inger Marie Gundersen Make This Moment

Der Morgen mit Tom Grote

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Augusti 2021

Zwei bewaffnete Taliban stehen an einer Straße in Kabul, nachdem sie die Macht in Afghanistan ergriffen haben. Im Hintergrund sind in unbewaffnete Menschen in traditioneller Kleidung.
Bild: Radio Bremen
  • Talibani in Afgania civitate victoriam adipiscuntur
  • VA-SA-PRO-canon Bremae decretus
  • Plus disciplinae linguae Latinae in Britannia
  • Olympia Tocione finita

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Augusti 2021

Talibani in Afgania civitate victoriam adipiscuntur || VA-SA-PRO-canon Bremae decretus || Plus disciplinae linguae Latinae in Britannia || Olympia Tocione finita

Das olympische Feuer wird gezündet.
Bild: Radio Bremen
Bild: Radio Bremen

Talibani in Afgania civitate victoriam adipiscuntur

Islamismum radicitus agentes Talibani medio mense Augusto Caburam caput Afganiae invaserunt. Postquam Celalabad urbs paenultima metropolitana civitatis sine ulla dimicatione in manus sectatorum rebellionis incidit, islamismum agentes, cum vix horae intercessissent, undique Caburam ingressi sunt. Antea copiae internationales Civitatibus Foederatis Americae ducibus per viginti annos ad abolendos Talibanos missae terminaliter abductae sunt. Causa belli fuit caedes a. d. III Id. Sept. anno MMI Novi Eboraci facta.

VA-SA-PRO-canon Bremae decretus

VA-SA-PRO-canon, quem praesides ministrorum ministrarumque decreverunt, iterum Bremae atque in Bremae Portu a mense Augusto in iure currit. Permissio frequentandae tabernae vel eventus tantummodo eis est, qui aut VAccinati aut SAnati aut PRObati sunt, praeter mercaturam. Etsi canones novi sunt, tamen necessitas larvae gerendae atque descriptiones hygienicae ultra permanent.

Plus disciplinae linguae Latinae in Britannia

In Britannia decernitur, ut lingua Latina disciplina scholastica magis quam antea in scholis publicis doceatur. Adhuc haec lingua solum ternis fere centesimis scholarum docetur. A rerum publicarum curatoribus IV•M•M librarum sterlingorum - id est fere V•M•M Euronum – pro incepto pedontis per spatium quattuor annorum praestantur, ut milia discipulorum ab undecim usque ad sedecim annos natorum, praesertim qui in regionibus divitiis egentibus vivant, hanc linguam antiquam doceri possint. "Famam scimus linguam Latinam disciplinam electam esse, quae electae hominum manui solum pateat", Gavinus Williamson administer eruditionis dixit. "Sed ex illa disciplina iuvenes tantos fructus capere possunt, ergo istam distantiam tollere cupio."

Olympia Tocione finita

Certamina aestiva XXXII Olympiadis Tocione finita sunt. "Consortio D" quidem, id est manus athletica Germaniae, minimum numerum nomismatum ex iis temporibus, cum unitatis restitutio et Olympia in urbe Barcinone anno MCMXCII facta sunt, rettulit et locum nonum inter consortiones terrarum numeris nomismatum comparatis obtinet. Maxime enim equites tribus nomismatibus aureis acceptis et cymbulatores duobus acceptis profecerunt, cum ex XXXVII  nomismatum XI aurea essent. Consortio Civitatum Foederatarum Americae maxime profecit XXXIX aureis et XLI argenteis et XXXIII aereis nomismatibus acceptis. Deinde secundum locum nacta est consortio Sinae, quae XXXVIII aurea et XXXIII argentea et XVIII aerea nomismata accepit, tum consortio Iaponiae hospitis nacta est locum tertium nomismatibus XXVII aureis, XIV argenteis, XVII aereis acceptis. Proxima Olympia aestiva anni MMXXIV Lutetiae Parisiorum habebuntur.

Auctores/ auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick August 2021

  • Taliban siegen in Afghanistan
  • 3-G-Regel in Bremen
  • Mehr Latein in Großbritannien
  • Olympische Spiele in Tokio beendet

Taliban siegen in Afghanistan

Die radikal-islamischen Taliban sind Mitte August in die afghanische Hauptstadt Kabul eingedrungen. Nur Stunden, nachdem mit Dschalalabad die vorletzte Großstadt des Landes kampflos an die Aufständischen gefallen war, marschierten die Islamisten von allen Seiten in Kabul ein. Vorangegangen war der endgültige Abzug der internationalen Truppen unter Führung der USA nach einem rund 20-jährigen Einsatz zur Niederschlagung der Taliban. Anlass für den damaligen Einsatz waren die Anschläge vom 11. September 2001 in New York auf das World Trade Center.

3-G-Regel in Bremen

In der Stadt Bremen und in Bremerhaven greift im August wieder die sogenannte "3-G-Regel", auf die sich die Ministerpräsidentinnen und -präsidenten geeinigt haben. Einlass in Restaurants oder zu Veranstaltungen hat dann nur, wer geimpft, genesen oder negativ getestet ist. Eine Ausnahme ist der Einzelhandel. Unberührt von den neuen Regeln bleiben die Maskenpflicht und weiter geltenden Hygienekonzepte.

Mehr Latein in Großbritannien

Großbritannien will Latein als Schulfach an staatlichen Schulen ausweiten. Bislang wird die Sprache an lediglich 2,7 Prozent der Schulen gelehrt. Die Regierung stellt vier Millionen Pfund (4,7 Mio. Euro) für ein vierjähriges Pilotprojekt zur Verfügung, damit Tausenden Schülern im Alter von 11 bis 16 Jahren vor allem in wirtschaftlich schwachen Gegenden Unterricht in der alten Sprache angeboten werden kann. "Wir wissen, dass Latein den Ruf hat, ein elitäres Fach zu sein, das nur wenigen Privilegierten vorbehalten ist", sagte Bildungsminister Gavin Williamson. "Aber das Fach kann jungen Menschen so viele Vorteile bringen, also möchte ich diese Kluft beenden."

Olympische Spiele in Tokio beendet   

Die Sommerspiele der 32. Olympiade sind in Tokio zu Ende gegangen. "Team D", also die deutsche Mannschaft, beendete die Spiele in Tokio mit der schlechtesten Bilanz seit der Wiedervereinigung und den Spielen in Barcelona 1992 auf Rang neun im Medaillenspiegel. Am erfolgreichsten waren die Reiter (3 Goldmedaillen) und Kanuten (2) mit elf der insgesamt 37 Medaillen. Erfolgreichste Nation waren die USA mit 39 Gold- 41- Silber und 33 Bronzemedaillen. Auf Platz zwei folgte China (38/32/18) vor Gastgeber Japan (27/14/17). Die nächsten Olympischen Sommerspiele finden 2024 in Paris statt.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. September 2021, 0:00 Uhr