Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Iunii 2020

Marcel Reich-Ranicki 1992
Am 2. Juni 2020 wäre er 100 Jahre alt geworden: Marcel Reich-Ranicki Bild: Radio Bremen
  • Georgius Floyd funere elatus .
  • Minus potiones alcoholicae Bremae.
  • Marcellus Reich-Ranicki: Criticus sempiternus.
  • Societas pedifollica Bavariae Monaci denuo certator princeps.
Marcel Reich-Ranicki 1992
Marcel Reich-Ranicki

Nuntii Latini mensis Iunii 2020

Georgius Floyd funere elatus ++ Minus potiones alcoholicae Bremae ++ Marcellus Reich-Ranicki: Criticus sempiternus ++ Societas pedifollica Bavariae Monaci denuo certator princeps

Bild: Radio Bremen

Georgius Floyd funere elatus

Propinqui et amici et hospites honoris ardore evocantes contra contemptionem ethnicam atque vim custodum publicorum Hustoniae Georgium Floyd, qui acri vi custodis publici mortuus erat,funere etulerunt. Duas hebdomadas post mortem suum Georgius Floyd Americanus Africae origine Hustoniae humatus est. Adfuerunt sacris lugubribus trium et  semihorae, quae  illi “Big Floyd” facta sunt, circiter quingenti hospites invitati. Iosephus Biden, candidatus muneris praesidis designatus factionis Americanorum democratarum, nuntio televisifico petivit, ut acrius et vehementius contemptio ethnica arceretur.

Minus potiones alcoholicae Bremae

Coronae cautionis placitis crebra offensis summorum magistratuum collegium Bremensis civitatis vetat, ne foris potiones alcoholicae noctu vendantur et exiente hebdomada et diebus festis in regionibus definitis. Alteram decernendi rationem e scientia experimento collecta scilicet non patere Ulricus Maeurer (SPD), senator negotiorum interiorum, renuntiavit. Manifeste parum esse, ut mens atque ratio civium appellaretur. Magistratus negotiorum interiorum hoc decretum generale ad plures vias interiorum partium civitatis pertinens a die Veneris, ab hora XXII, exiente hebdomada atque ante dies festos valere declaravit. Locum decreto esse et in cauponis et in diariorum tabernulis et in tabernis frixoriis.

MRR: Criticus sempiternus

Fuit vir animi perspicacis, criticus notissimus, magnus artifex sermonibus atque oblectatione versatus. Marcellus Reich-Ranicki Holocausto superstes, cum aetate iam provectus erat, librum de vita sua conscripsit, qui „Vita mea“ inscribitur et plurimum divenditus est. A.d. IIII Non. Iun. ille litterarum criticus verbosissimus, qui anno MMXIII mortuus est, centum annos natus esset. Cui minime placuit in quamvis rem compromittere: libri sive maxime laudabantur sive verbis acerrimis discerpebantur. Ita factum est in transmissione televisifico stationis ZDF, quae „Das Literarische Quartett“ dicitur et quam ille ex anno MCMLXXXVIII per XIV annos fere moderabatur.

Societas pedifollica Bavariae Monaci denuo certator princeps

Turma Bavariae Monaci tricesimum Germaniae principatum pedifolli ludentium ante diem adepta est. Turma exercitatoris Hansi Flick contra candidatum descensurum Werder Bremae folli semel in portam ingesso vicit neque per duo dies ante finem omnium ludorum a principis loco movebatur. Primum locum tenens continenter octavum palmam pedifolli ludentium Germaniae tulit. Alia turma, quae antea pedifolli ludentium principatum consecuta est, anno MMXII Borussia Tremoniae fuit.

Autor*innen: Imke Tschoepe, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel, Berit Wenderhold


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick Juni 2020

  • George Floyd beerdigt.
  • Weniger Alkohol in Bremen.
  • Der ewige Kritiker.
  • Bayern München wieder Meister.

George Floyd beerdigt

Mit flammenden Aufrufen gegen Rassismus und Polizeigewalt haben Angehörige, Freunde und Ehrengäste in Houston Abschied genommen von George Floyd, der nach einem brutalen Polizeieinsatz gestorben war. Zwei Wochen nach seinem Tod ist der Afro-Amerikaner George Floyd in Houston beigesetzt worden. Zu dem dreieinhalbstündigen Trauergottesdienst für "Big Floyd" waren rund 500 Gäste geladen. Der designierte Präsidentschaftskandidat der US-Demokraten, Joe Biden, forderte in einer Videobotschaft einen verstärkten Kampf gegen Rassismus

Weniger Alkohol in Bremen

Wegen anhaltender Verstöße gegen die Corona-Vorsichtsmaßnahmen verbietet das Bundesland Bremen den nächtlichen Außerhausverkauf von Alkohol an Wochenenden und Feiertagen in bestimmten Bereichen. Die Erfahrungen ließen leider keine andere Wahl, erklärte Innensenator Ulrich Mäurer (SPD). Appelle an die "Vernunft und Eigenverantwortung" der Bürger reichten offensichtlich nicht aus. Laut Innenbehörde gilt die Allgemeinverfügung vom 26. Juni ab 22.00 Uhr an Wochenenden sowie vor Feiertagen in verschiedenen zentralen Straßenzügen der Innenstadt. Sie greift in Restaurants sowie am Kiosk und am Imbiss.

Marcel Reich-Ranicki: Der ewige Kritiker

Er war ein scharfsinniger Intellektueller, ein berühmter Kritiker und ein großer Entertainer. Mit seiner Biografie "Mein Leben" gelang dem Holocaust-Überlebenden Marcel Reich-Ranicki in späten Jahren selbst ein Bestseller. Am 2. Juni wäre er 100 Jahre alt geworden. Für den wortgewaltigen Literaturkritiker, der 2013 starb, gab es kaum Kompromisse: Bücher wurden aufs Höchste gelobt oder mit deutlichen Worten verrissen. So etwa in der ZDF-Sendung "Das Literarische Quartett", die er seit 1988 fast 14 Jahre moderierte.

Bayern München wieder Meister

Bayern München hat sich vorzeitig seine 30. deutsche Fußball-Meisterschaft gesichert. Die Mannschaft von Trainer Hansi Flick gewann bei Abstiegskandidat Werder Bremen 1:0 und war zwei Spieltage vor Saisonschluss nicht mehr von der Bundesliga-Spitze zu verdrängen. Für den deutschen Fußball-Rekordmeister ist es der achte Titel in Serie. Als andere Mannschaft war zuletzt 2012 Borussia Dortmund Meister geworden.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. Juli 2020, 00:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Der Samstagmorgen mit Katrin Krämer

Der Samstagmorgen

Jetzt läuft:

Niels Frevert Das Mit Dem Glücklichsein Ist Relativ
  • Jetzt läuft:

    Niels Frevert Das Mit Dem Glücklichsein Ist Relativ