Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Martii 2020

Spaziergänger im Bürgerpark
Auch in Bremen dürfen die Bürger nur noch zu zweit unterwegs sein. Bild: Radio Bremen | Martina Raake
  • Urbs Hanseatica Brema conventus minuit.
  • Britanni copiis abundant.
  • Olympia reiecta.
  • Paganalia Hoelderlini memoria corrupta .

Urbs Hanseatica Brema conventus minuit

Secundum exempla aliarum terrarum foederalium urbs Hanseatica Brema pandemiae per coronavirus effectae causa civibus praescribit, ne conveniant neque contingant. Binis una civibus tantummodo in publicum ire probabilibus causis licet. Quae causae sunt inter alias negotium petere vel medicum consultare. Sed etiam ambulare vel corpora exercere licet, ut Ulrich Maeurer senator interioris (SPD) nuntiavit. Maeurer autem tectus sententiam aperuit de Bavaria, quae sua sponte domuegressiones amplissime interdixerit. Hanseatica Brema pandemiae per coronavirus effectae causa civibus praescribit, ne conveniant neque contingant. Binis una civibus tantummodo in publicum ire probabilibus causis licet. Quae causae sunt inter alias negotium petere vel medicum consultare. Sed etiam ambulare vel corpora exercere licet, ut Ulrich Maeurer senator interioris (SPD) nuntiavit. Maeurer autem tectus sententiam aperuit de Bavaria, quae sua sponte domuegressiones amplissime interdixerit.

Britanni copiis abundant

Pestilentia Coronae crescente timor notus Britannorum consecutiones Brexitus iterum fit – isque timor verior multo ante apparet. Britanni natio, quae copiis abundaret, facti sunt: Proximo anno loculamenta, quae tubulatis pastillis et chartis hygienicis et medicinis vacarent, somnia horribilia erant Brexitu sine pactis cum Unione Europaea facto, ea loculamenta ob segregationem quadraginta dierum contra coronavirus crescens res regulares sunt.

Olympia reiecta

Thomas Bach coactus numero dissentaneorum toto mundo sine exemplo augente animum flexit. Ille praeses Consilii Olympici Omnium Nationum a ratione contumace perseverandi in Olympiis secundum consilium loco Tokio habendis recessit. Consilium Olympicum Omnium Nationum nuntiavit futurum esse, ut Olympia hoc anno non haberentur. Nunc constitutum est haec initura esse a.d. X Kal. Aug. anno MMXXI.

Paganalia Hoelderlini memoria corrupta

Archivum litterarum Germanicum Marbachianum nimis diligenter studet edictum anni iubilaei memoris Friderici Hoelderlini (qui vixit ab anno MDCCLXX usque ad annum MDCCCXLIII) denuo parare. Priusquam pandemia per coronavirus effecta est, propositum erat, ut plurima - scilicet plus quam DC - spectacula et omni Germania et peregre ederentur ad honorem illius poetae Suebici ante CCL annos nati. Nunc novas formas promulgationis et complura edicta inlinea futura esse Thomas Schmidt coordinator ordinis spectaculorum titulo „Hoelderlinus anno MMXX“ enuntiavit. Hoelderlinus in maximis poetis lyricis totius orbis terrarum numeratur.

Autor*innen: Berit Wederhold, Imke Tschoepe, Mathias Rösel, Aljoscha Riehn


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick März 2020

  • Bremen schränkt Kontakte ein.
  • Die Briten hamstern.
  • Olympische Spiele verschoben.
  • Verpatzte Party für Hölderlin .

Bremen schränkt Kontakte ein

Bremen folgt dem Beispiel anderer Bundesländer und verordnet eine strikte Kontaktsperre wegen der Corona-Krise. Bürger dürfen nun nur noch zu zweit und aus triftigen Gründen auf die Straße gehen. Dazu gehört unter anderem der Gang zur Arbeit und zum Arzt. Aber auch ein Spaziergang und Sport sind erlaubt. Das kündigte Innensenator Ulrich Mäurer (SPD) an. Zurückhaltend äußerte sich Mäurer zu einem Vorstoß Bayerns für weitgehende Ausgangsbeschränkungen.

Die Briten hamstern

Die Entwicklungen der Corona-Epidemie lassen bei den Briten altbekannte Ängste vor den Folgen des EU-Austritts wiederaufleben - und das realer als je zuvor. Die Briten sind zu einer Nation der Hamsterkäufer geworden: Waren leergeräumte Regale für Nudeln, Klopapier und Medikamente vergangenes Jahr noch Schreckensszenarien für den Fall eines Brexits ohne Abkommen mit der EU, sind sie angesichts der drohenden Quarantänemaßnahmen gegen das sich ausbreitende Coronavirus mittlerweile Normalität.

Olympische Spiele verschoben

Unter dem beispiellosen Druck der weltweit wachsenden Kritik steuerte Thomas Bach um. Der IOC-Präsident ist von der Strategie des sturen Festhaltens an der planmäßigen Austragung der Tokio-Spiele abgerückt. Das Internationale Olympische Komitee hat die Olympischen Spiele für dieses Jahr abgesagt. Nun wird mit Hochdruck an einem Termin im kommenden Jahr gesucht. Nun wurde beschlossen, dass die Spiele am 23. Juli 2021 beginnen sollen.

Verpatzte Party für Hölderlin

Das Deutsche Literaturarchiv Marbach tüftelt an einer Überarbeitung des Jubiläumsprogramms für Friedrich Hölderlin (1770 - 1843). Vor Ausbruch der Corona-Pandemie war ein Aufführungsmarathon von mehr als 600 Veranstaltungen bundesweit und auch im Ausland geplant, um den 250. Geburtstag des schwäbischen Dichters zu würdigen. Nun soll es neue Publikationsformen und eine Aufrüstung der Online-Präsenz geben, wie Thomas Schmidt, Koordinator der Veranstaltungsreihe "Hölderlin2020", mitteilte. Hölderlin gilt als einer der größten Lyriker der Weltliteratur.

Dieses Thema im Programm: Die Nacht, 1. April 2020, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Classical mit Marion Cotta

Classical

Jetzt läuft:

Nils Mönkemeyer mit Nicholas Rimmer Romanze B-Dur, Op. 22 Nr. 3 (Bearbeitet Für Viola Und Klavie
  • Jetzt läuft:

    Nils Mönkemeyer mit Nicholas Rimmer Romanze B-Dur, Op. 22 Nr. 3 (Bearbeitet Für Viola Und Klavie